 |
PONTIFICIA COMMISSIO BIBLICA
DE AUCTORE ET
DE MODO COMPOSITIONIS
EPISTOLAE AD HEBRAEOS
Propositis sequextibus dubiis Pontificia Commissio ĞDe Re Biblicağ ita respondendum decrevit.
Quaer. I. Utrum dubiis, quae primis saeculis, ob haereticorum imprimis abusum,
aliquorum in Occidente animos tenuere circa divinam inspirationem ac Paulinam
originem epistolae ad Hebraeos, tanta vis tribuenda sit, ut, attenta perpetua,
unanimi ac constanti Orientalium Patrum affirmatione, cui post saeculum IV
totius Occidentalis Ecclesiae plenus accessit consensus; perpensis quoque
Summorum Pontificum sacrorumque Conciliorum, Tridentini praesertim actis, necnon
perpetuo Ecclesiae universalis usu, haesitare liceat, eam non solum inter
canonicas, - quod de fide definitum est, - verum etiam inter genuinas Apostoli
Pauli epistolas certo recensere?
Resp. Negative.
Quaer. II. Utrum argumenta, quae desumi solent sive ex insolita nominis Pauli
absentia et consueti exordii salutationisque omissione in epistola ad Hebraeos,
- sive ex eiusdem linguae graecae puritate, dictionis ac styli elegantia et
perfectione, - sive ex modo quo in ea Vetus Testamentum allegatur et ex eo
arguitur, - sive ex differentiis quibusdam, quae inter huius ceterarumque Pauli
epistolarum doctrinam exsistere praetenduntur, aliquomodo eiusdem Paulinam
originem infirmare valeant; an potius perfecta doctrinae ac sententiarum
consensio, admonitionum et exhortationum similitudo, necnon locutionum ac
ipsorum verborum concordia, a nonnullis quoque acatholicis celebrata, quae inter
eam et reliqua Apostoli Gentium scripta observantur, eamdem Paulinam originem
commonstrent atque confirment?
Resp. Negative ad primam partem; affirmative ad alteram.
Quaer. III. Utrum Paulus Apostolus ita huius epistolae auctor censendus sit, ut
necessario affirmari debeat, ipsum eam totam non solum Spiritu Sancto inspirante
concepisse et expressisse, verum etiam ea forma donasse qua prostat?
Resp. Negative, salvo ulteriori Ecclesiae iudicio.
Die autem 24 Iunii anni 1914, in audientia infrascripto R.mo Consultori ab Actis
benigne concessa, Ss.mus dominus Noster Pius PP. X praedicta responsa rata
habuit ac publici iuris fieri mandavit.
Laurentius Janssens, O.S.B.
Consultor ab Actis.
|