 |
PONTIFICIA COMMISSIO BIBLICA
DE FALSA DUORUM
TEXTUUM BIBLICORUM INTERPRETATIONE
Propositis sequentibus dubiis Pontificia Commissio de Re Biblica ita
respondendum decrevit:
I. Utrum viro catholico fas sit, maxime data interpretatione authentica
Principum Apostolorum (Act. II,24-33; XIII,35-37), verba Psalmi XV,10-11: «Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre
corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitae», sic interpretari quasi auctor sacer non sit locutus de resurrectione Domini
Nostri Iesu Christi?
Resp. Negative.
II. Utrum, asserere liceat verba Iesu Christi quae leguntur apud S. Matthaeum,
XVI,26: «Quid prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum
patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?», et pariter ea quae habentur apud S. Lucam, IX,25:
«Quid enim proficit homo si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat et
detrimentum sui faciat?», sensu litterali non respicere aeternam salutem animae, sed solum vitam
temporalem hominis, non obstantibus ipsorum verborum tenore eorumque contestu,
necnon unanimi interpretatione catholica?
Resp. Negative.
Die autem 1 Iulii 1933, in audientia infrascripto R.mo Consultori ab Actis
benigne concessa, Ss.mus Dominus Noster Pius Pp. XI praedicta responsa rata
habuit et publici iuris fieri mandavit.
Ioannes Baptista Frey, C.S.Sp.
Consultor ab Actis.
|