|
PONTIFICIA COMMISSIO BIBLICA
DE EXPERIMENTIS AD
PROLYTATUM
Cum quaesitum fuerit utrum in examinibus ad Prolytatum seu Licentiatum coram
Pontificia Commissione Biblica habendis, varia experimenta, sive oralia sive
scripta, quae iuxta statuta in eadem sessione fieri solent, ita dividere liceat,
ut etiam sat magnum intervallum inter ea habeatur, eadem Pontificia Commissio
Biblica respondit:
Affirmative. Ita tamen ut prius fiant examina linguarum hebraicae et graecae,
una cum universa introductione speciali et quidem ore (Ench. Bibl., nn. 355,
356, 358). Quibus experimentis feliciter superatis, Candidatus declarabitur
Baccalaureus.
Superatis vero ceteris experimentis programmatis (ibid., nn. 352, 353, 354, 357
et 359), conferetur gradus Prolytatus.
Quod responsum Ss.mus D.N. Pius Pp. XII, in audientia die 6 Iulii an. 1942
infrascripto Rev.mo Consultori ab Actis benigne concessa, ratum habuit et
publici iuris fieri mandavit.
Iacobus M. Vosté, O.P.
Consultor ab Actis.
|