 |
PONTIFICIA COMMISSIO BIBLICA
DE VERSIONIBUS SACRAE
SCRIPTURAE
IN LINGUAS VERNACULAS
Pontificia Commissio de Re Biblica ad solvendam quaestionem sibi propositam de
usu et auctoritate versionum biblicarum in linguas vernaculas, praesertim ex
textibus primigeniis, atque ad suum decretum De usu versionum Sacrae
Scripturae in Ecclesiis d.d. 30 aprilis 1934 magis declarandum, sequentes
normas referre et commendare opportunum duxit:
Quandoquidem a Leone XIII f.r., Pontifice Maximo, in Litteris encyclicis
Providentissimus Deus (Acta Leonis XIII, vol. 13, p. 342; Enchiridion
Biblicum, n. 91) commendatumt fuit, ut ad penitiorem cognitionem et
declarationem uberiorem verbi divini adhibeantur primigenii Bibliorum textus;
eaque commendatione, sane non in solum commodum exegetarum et theologorum facta,
visum est ac videtur propemodum consultum, ut iidem quoque textus in linguas
communiter notas seu vernaculas, utique sub vigili competentis auctoritatis
ecclesiasticae cura, iuxta probatas scientiae sacrae adaeque profanae leges
vertantur;
quoniam porro ex Vulgata editione, quam unam et solam inter latinas versiones
tunc temporis circumlatas Synodus oecumenica Tridentina declaravit authenticam
(Conc. Trid., sess. IV, decr. De editione et usu Ss. Librorum; Ench.
Bibl., n. 46), desumptae ut plurimum sunt pericopae biblicae in liturgicis
Ecclesiae Latinae libris ad sacrosanctum Missae Sacrificium et ad officium
divinum publice legendae;
servatis servandis:
1° Versiones Sacrae Scripturae in linguas vernaculas sive ex Vulgata sive ex
textibus primigeniis factae dummodo competentis auctoritatis ecclesiasticae
licentia editae sint ad normam can. 1391, a fidelibus pro privata ipsorum
pietate rite adhiberi et legi possunt; atque etiam, si qua versio, diligenti tum
textus tum adnotationum examine a viris biblica et theologica scientia
excellentibus peracto, magis fida et apta inventa sit, hanc Episcopi sive
singuli sive in conventibus provinciae vel nationis suae congregati, fidelibus
suae curae commissis peculiariter, si placuerit, commendare possunt.
2° Pericoparum biblicarum in linguam vernaculam versio quam forte sacerdotes
s. Missam celebrantes, pro consuetudine vel pro opportunitate, post lectum ipsum
textum liturgicum, populo praelecturi sint, iuxta responsum Commissionis
Pontificiae de Re Biblica (Acta Ap. Sedis, 1934, p. 315), textui latino, nempe
liturgico, conformis sit oportet, integra manente facultate illam ipsam
versionem, si expediat, ope textus originalis vel alterius versionis magis
perspicuae apte illustrandi.
Quod responsum Ss.mus D.N. Pius Pp. XII, in audientia die 22 Augusti an. 1943
infrascripto Rev.mo Consultori ab Actis benigne concessa, ratum habuit et
publici iuris fieri mandavit.
Iacobus M. Vosté
Consultor ab Actis.
|