 |
PONTIFICIA COMMISSIO BIBLICA
DE CONSOCIATIONIBUS
BIBLICIS
ET DE CONVENTIBUS AC COETIBUS EIUSDEM GENERIS
Sanctissimus Dominus Noster Pius Pp. XII fel. reg. in Litteris Encyclicis
Divino afflante Spiritu d.d. 30 Septembris 1943 inter complura alia quae ad
studia biblica rite promovenda conferunt, id quoque paterne hortatus est, ut
sacri Antistites Seripturae Sacrae venerationem in christifidelibus sibi
commissis satius in dies augere et perficere studeant eiusque cognitionem et
amorem efficaciter fovere et excitare nitantur. Pias igitur illas consociationes
quae ad Sacrorum Librorum exemplaria diffundenda conditae sunt, intente
adiuvent, Sacrae Scripturae, Evangeliorum potissimum cotidianam lectionem et
meditationem alloquio et usu commendent, publicas de rebus biblicis
dissertationes seu acroases aut ipsi habeant aut ab aliis apprime peritis sacris
oratoribus habendas curent, denique commentarios ad quaestiones biblicas ex
scientiae ratione tractandas et exponendas editos pro viribus sustentent et
inter varios gregis sui coetus et ordines apposite divulgent (cfr. Acta Apost.
Sedis, 35 (1943), 321). Magno cum gaudio haec Pontificia de Re Biblica Commissio, cui munus studia
biblica dirigendi et fovendi peculiari modo concreditum est, variis e nuntiis et
fontibus cognitum habet, quanta cum alacritate Excellentissimi Praesules his
Summi Pontificis hortationibus obtemperaverint quantumque fructum fidelis
populus in haud paucis regionibus ex hoc Sacrorum Librorum renovato studio
perceperit. Multis in locis Ordinarii in hac sua rei biblicae cura sollerter
iuvantur Consociationibus illis Biblicis quae, ultimis temporibus ortae, tam
editis in publicum libris et commentationibus quam publicis conventibus et
acroasibus Sacrorum Librorum cognitionem et amorem promovere nituntur. Magno
etiam cum fructu «dies biblici», potissimum pro christifidelibus omnibus, celebrantur vel conventus per
complures dies protracti («hebdomades biblicae») instituuntur, in quibus argumenta ad Sacram Scripturam spectantia amplius et
profundius in determinatorum coetuum utilitatem pertractantur.
Nullum est dubium quin his rebus omnibus, dummodo rite peragantur, Sacrae
Scripturae cognitio et amor efficaciter promoveatur et in dies uberius crescat.
Attamen, ut hic finis rite obtineatur, omnia magna cum cura et prudentia paranda
et dirigenda sunt. Ac primum quidem argumenta in conventibus tractanda apte
elitantur oportet, idque maxime ex iis quae ad doctrinam theologicam Sacrornm
Librorum profundius cognoscendam et ad cultum ac venerationem Sacrarum
Litterarum inter christifideles magis magisque fovendam apte valeant, iis tamen
non omissis quaestionibus historicis, criticis, litterariis, quae in singulis
regionibus maioris momenti sunt aut acrius disputantur. Dein oratores qui in
huiusmodi conventibus verba faciunt, rerum de quibus agunt, omni ex parte periti
sint oportet, normis a Sancta Sede datis sincere oboedientes, in rebus
proponendis prudentes et sobrii, condicionis tam scientificae quam spiritualis
audientium omnino conscii. Quantus fructus ex his conventibus hauriatur, si haec
omnia diligenter observata fuerint, ex multis relationibus quae ad hanc
Pontificiam Commissionem pervenerunt, luculenter apparet. Dolendum tamen est rei nondum in omnibus regionibus normis modo expositis plane
satisfieri atque interdum adesse periculum, ne conventus illi a Consociationibus
Biblicis vel ab aliis instituti, non omnibus qui intervenerint, satis
proficiant, immo quibusdam magis in «destructionem» quam in «aedificationem» cedant (cfr.
2 Cor. 10,8). Oratores enim, dicunt, non semper eos esse qui
rerum de quibus agunt, omnino periti sint; quosdam nimis facile sequi auctores
minus commendatos vel inconsiderate ac temere admittere et divulgare opiniones
dubias aut falsas; commendare libros vel periodica dubii valoris aut ab
auctoritate ecclesiastica non approbata vel etiam reprobata: et haec omnia
interdum coram auditoribus qui ad similes quaestiones examinandas et iudicandas
nullatenus parati et instructi sint. Accidisse etiam ferunt, ut qui loqueretur,
parum attenderit ad normas illas quas Summus Pontifex fel. reg. in Litteris
Encyclicis Humani generis denuo graviter inculcavit, atque audacter
proposuerit sententias a Magisterio Ecclesiae reprobatas, vel etiam sensui
litterali, vigilante Ecclesia probe elaborato, novum quendam sensum substituerit
quem symbolicum et spiritualem appellant et quo difficultates sensui litterali
inhaerentes evanescere temere dictitant (cfr. Acta Apost. Sedis, 42 (1950),
569s.). Quae omnia, si coram auditoribus proponantur rei biblicae non omnino
peritis, summopere periculosa esse, nemo est quin videat.
Hisce rebus omnibus perpensis, haec Pontificia Commissio de Re Biblica, pro
munere ipsi commisso, opportunum censuit in memoriam revocare has Consociationes
Biblicas omnesque de re biblica coetus atque conventus, sicut etiam libros et
articulos in commentariis et in diariis de eadem re biblica edendos, utpote res
religiosas et ad religiosam christifidelium institutionem spectantes,
Ordinariorum auctoritati et iurisdictioni subesse. Quod ut in posterum
efficacius servari possit, haec statuere et praescribere placuit:
1. Omnes Consociationes Biblicae earumque opera et incepta auctoritati et
iurisdictioni competentis Ordinarii subsunt. Competens autem Ordinarius, si
ugitur de Consociationibus vel conventibus quibuslibet dioecesanis, est
Ordinarius loci: si agitur de interdioecesanis, ille est Ordinarius in cuius
dioecsi Moderator Consociationis sedem habuerit; vel conventus aut coetus
habendus erit. 2. Novae Consociationes Biblicae vel quicunque eiusmodi coetus institui nequeunt
sine approbatione competentis Ordinarii, cuius etiam est earum Statuta examinare
et approbare.
3. Moderator Consociationis vel Praeses cuiuslibet coetus singulis annis de eius
statu, membris, actis ad competentem Ordinarium referat.
4. Conventus omnes qui pro auditoribus studia Sacrae Scripturae non ex professo
colentibus ad argumenta scripturistica tractanda instituuntur, sive «hebdomadae biblicae» sive
«dies biblici» qui dicuntur, sine consensu et approbatione competentis Ordinarii haberi
nequeunt. Eidem Ordinario tempestive referendum est quae argumenta tractanda
videantur et qui oratores ea sint tractaturi. Conventu autem habito is qui ei
praefuit, ad eundem Ordinarium breviter referat de rebus tractatis, de
disputationibus habitis, de conclusionibus collectis. Eandem relationem mittat
etiam ad Rev.mum Secretarium Pontificiae Commissionis de Re biblica, addito
programmate conventus et elencho oratorum.
5. Normis sub n. 4 praescriptis non comprehenduntur illi congressus et conventus
qui pro professoribus Sacrae Scripturae aliisque rei biblicae specialiter
peritis ad quaestiones scientifice examinandas et disputandas instituuntur. Sed
etiam in his conventibus cura habeatur, ut omnia secundum sana et probata
principia doctrinae catholicae et normas a Sancta Sede datas peragantur.
Extraneis autem qui de coetu professorum aut specialiter peritorum non sint
aditus ad huiusmodi congressus ne pateat.
6. Quibus munus est conventus, de quibus sub n. 4, praeparandi vel diripendi,
sedulo curent, ut res tractentur quae non adeo curiositati vel rerum novarum
studio satisfaciant, sed ad solidam auditorum institutionem in fide et in vita
morali et ascetica promovendam et ad Sacrorum Librorum amorem sincerum
excitandum et augendum vere conferre posse videantur. Eos autem Oratores eligant
qui ad hos fines obtinendos magis apti et condicionis scientificae et
spiritualis eorum quibus sermones destinantur, periti et conscii sint. Curent
etiam, ut in rebus ipsis tractandis non adeo difficultates et res dubiae
proferantur, sed methodo positiva illa exponantur quae clara et explorata sunt.
Quodsi coram quibusdam coetibus auditorum etiam difficultates et obiectiones
tractandae videantur, quaestione aeque et honeste proposita, solida tradatur
responsio, rationibus scientificis rite suffulta.
Excellentissimi Ordinarii, pro suo in gregem Christi amore, huic gravi negotio
diligenter operam impendant, et si ipsi per se id agere non potuerint, ex
propriae dioeceseos sacerdotibus aliquem ex officio constituant, qui rei
biblicae probe peritus, solida doctrina theologica ornatus, debita prudentia
instructus harum Consociationum et coetuum curam suscipiat ac determinatis
temporibus, prout idem Ordinarius statuerit, ad ipsum referat. Idem etiam ea
quae de re biblica in libris vel commentationibus sive editis sive edendis
tractantur, diligenter examinet, et si quid notandum censuerit, ad eundem
Ordinarium referat.
Quae omnia si sedulo et accurate fient, sperare licet fore ut hae utilissimae
Consociationes Biblicae et coetus atque conventus uberem fructum ferant ad Verbi
Dei cognitionem et amorem in dies magis fovendum, ad studia biblica efficacius
promovenda, ad animarum salutem fecundius curandam.
Sanctissimus Dominus Noster Pius Pp. XII hanc Instructionem benigne approbare
dignatus est eamque publici iuris fieri mandavit.
Romae, die 15 Decembris a. 1955
Athanasius Miller, O.S.B.
Consultor ab Actis.
|