 |
LATINITAS Opus Fundatum in Civitate Vaticana
ETHICI CHARACTERES
HODIERNI
Tyrtamus ille, quem ob miram eloquentiae suavitatem merito Aristoteles
Theophrastum cognominavit, varia morum ingeniorumque genera perspicua
repraesentatione delineavit. Quam lepide, exempli gratia, sordidi hominis habitum descripsit, qui in
collaticiis epulis quot quisque conviva vini hauserit pocula anxius computat,
vel superstitiosi, qui cadavera exposita et feminas recenti partu exoneratas
fugit, ne foeda polluatur contaminatione veritus! Quid vero de superbo homuncione dicamus, qui per vicos capite demisso
deambulat, ne ullum concivem salutare vel alloqui cogatur; aut de timidiore
homullo, qui proelio furente ac saeviente in tentoria revertitur, quasi
gladium secum ferre sit oblitus? Tam clari vestigia scriptoris sequendo, eandem aetati hodiernae aptare
materiam conati sumus. Satis amplum, ut par est, mulieribus concedi placuit
locum: vae enim illis, a quibus istiusmodi par condicio sit violata! Operaene pretium fecerimus necne, penes lectores hoc esto iudicium.
Laetitiae simulatríx
Difficillimum cum femina ista colloqui erit: ex eius ore tibi pendere
tantum licebit. Amicorum enim media intercidere verba non verecundatur, cum
aliena ei minime cordi sint negotia. Nihil pensi habet quin improbe oscitet,
quo manifestius pateat quantum ipsi afferant taedium familiares suos
singillatim casus enarrantes.
Subirata autem excandescit indignatione, si quis parum intentas ei diutius
garrienti praebeat aures.
Prosperos aliorum eventus iniquissimo patitur animo, utpote quae sibi uni
fortunae munera deberi persuasissimum habeat. Felices successus suos summis extollere consuevit laudibus, id maximi fingens
exstitisse momenti, quod minimi probe iudicanti fuerat existimandum. Miserrima infortunia praestigiatricis habitu in secundas res convertit: si
calcitranti forte equo deiecta est, sibi ex equo descendere in animo fuisse
inverecunda fronte adseverat. Imprudentis est istiusmodi mulierem ad cenam invitare: omnes enim, quos
opipare apposueris, cibos stomachabunda fastidiet; nec maledico carpere dente
pretiosam praetermittet quam exhibueris supellectilem. Elato e contra celebrandae erunt praeconio epulae quas ipsa instruxerit,
etiamsi de tribus macriculis pernae frustulis decem ibi famelici contendant
convivae; vae porro sincero hospiti qui rariori, vel potius unicae, armariorum
sellarumque vetustati sese non credere acriter argumentando significaverit! Ab undecimo sponso quattuor annorum spatio femellae istius filia est derelicta:
puellam in futuro marito eligendo iure difficilem ambitio suamque esse mater
asserit. Villam in suburbio nuperrime aedificatam calefacere, nisi sumptibus
ingentissimis, non potest: corpoream melius valetudinem frigore conservari
obscurorum auctoritate medicorum nixa confirmat.
Per solidum atque integrum, quod in montana degit casula, biduum febri
vomitioneque laborans lecto fuit affixa: domum vixdum regressa continua sese
fruitam esse apricatione telephonico instrumento usa vulgo nuntiat. Ad ceterarum feminarum staturam exaequandam tam altas adhibet soleas, ut
grallis ingredi videatur: male autem ei eveniet, qui de speciosa agi
proceritate mordaci cavillatione obiecerit. Ut paucis absolvam, aut tete credulam omnino praesta, aut cum istiusmodi
muliercula amicitiam cave iungas.
Desultor factionum
Bonorum aequandorum fautor quondam ardentissimus, liberi nunc se mercatus
praeconem et scribendo et loquendo superbiter praebet. Opiniones tam radicitus mutatas exprobranti, hodiernum rerum statum, continuis
novitatibus obnoxium, quandam quoque morum cogitationumque exigere
volubilitatem superciliosus respondet.
Qui annos triginta vel quadraginta natus ne pigerrimum quidem operarium sive
officialem missum facere praepositis licere arbitrabatur, nunc fere
quinquagenarius hanc praedicat instituendam esse consuetudinem, ut omnes
stipendiarii ne loco demoveantur identidem timeant: ea una enim condicione
quaestuosam posse in opificinis ac ministerialibus sedibus augeri
efficacitatem. Qui adulescens, vel iuvenis, vel iuventutem egressus in eos latrare solitus
erat, in quos vel tenuissima fascium restituendorum suspicio caderet, idem
nunc, homo tandem factus maturus, fascalis regiminis heredes pro sociis in re
publica regenda administrandaque nulla mordente conscientia accipit.
Saevarum quondam Europae orientalis dominationum amicus, quarum cives
Christianam prohibebantur profiteri religionem, nullam nunc praetermittit
opportunitatem, quin in Catholicae Ecclesiae antistites vel nimium ostentet
putidulumque obsequium. Qui praesidem in scholis temporario officio professorum quotannis collegio
eligendum professor censebat, nunc, ad rectoris munus dignitatemque provectus,
legi plaudit novellae, qua et vicarii electio praesidi uni permittitur. Qui in publicae securitatis custodes saxa lapidesque tumultuans iuvenculus
coniecerat, armatis nunc toto corde assentitur vigilibus hodiernas cruenta
coërcitione seditiones opprimentibus. Qui erraticis misceri consueverat capillatis iuvenibus cithara inscite
canentibus, comptis atque exornatis nunc familiariter utitur argentariis
operumque conductoribus; qui cuncta se supervacanea contemptim neglegere
gloriabatur, immodicam nunc nummorum profundit vim, ut exquisitissima
recentissimaque technicarum artium inventa primus ex amicis collegisque ipse
adquirat.
In eadem legibus ferendis curia sextum decimum iam annum imperturbatus sedet,
cum a popularibus ad optimates tempore opportuno defecerit. Urbana se gerit cum illis comitate, quibus olim pugnaciter erat adversatus;
implacabile autem in eos concepisse odium videtur, quos iuvenalium ardorum
comparticipes habuerat, nunc publicas quasi pestes perniciesque detestatur.
Iure, lector, requiras nonne aliqua saltem, quantulacumque est, constantiae
portiuncula penes istum vexilli mutatorem reperiri possit. In una, et ea haud levis quidem momenti, re sibi semper constitit: quod ulli
se errori obnoxium esse negavit, et negat, et in posterum negabit.
Vacui aversatrix
Philosophicas indagines, etsi primoribus tantum labris attigit, haud facile
discernas utrum magis metuat an spernat. Qua de causa mundus sit creatus, quorsum humana spectet vita, qualia post
mortem fata hominibus destinata reserventur: huiuscemodi quaestionibus, cum
nullam ei admittere videantur enodationem, nullum relinquendum esse locum
censet. Idcirco femina ista in frivola futtiliaque negotia continenter mergitur, ne
gravia et arcana vitae aenigmata per actuosae nugacitatis intervalla
considerare interdum cogatur.
Consimili horret fastidio praeteritos iuventutis casus recordari, cum de
irritis conatibus vel de exspectationibus deceptis plerumque agatur. Ne futura quidem prospicere sustinet, cotidiano, quem sibi elegit, pigro
tenore contenta. Inanes fingit occupationes, solidus quibus dies quodammodo distringatur: nova
indesinenter discit exoticarum saltationum genera, immobilem propellendo
birotam aquaticam crura roborat pinguedinemque tenuat, scite latrunculis
periteque ludit, cuivis oblectatorio coetui alacrior ascribitur, nulli non
adest pictarum tabularum expositarum inaugurationi, perraro a lascivorum abest
mimorum exhibitionibus.
Pedilusoriae quoque facta est nuperrime turmae fautrix, cuius vel remotissimas
sequitur peregrinationes: pudoris omnino oblitam esse illam procul dubio
rearis, si dilectos athletas elata voce hortantem audias ut adversariorum
femora frangant poplitesque. Nihil de stolidissimis prorsus ignorat televisificis emissionibus, ne
collegarum amicorumque sermocinationibus excludatur; hebdomadales assidue
legit libellos coloratos, quo de mimularum cantricumque vicissitudinibus
mature certior fiat.
Coquinaria se simulat dexteritate praeditam esse, ut complures alternis saltem
vesperis convivas ad cenam vocandi detur facultas: quae vero epulae malitiosis
calumniosisque de absente rumusculis farciuntur.
Ne sola secum umquam ipsa maneat, blaterones aequo patitur animo eosdem
pluries narrare casus suetos: ne provecta quidem aetate arcetur matertera,
quae sescenties iam coram nepte milliesve commemoravit, quibus de causis
Arabico ne nuberet regulo vicenaria olim recusavisset.
Nunc vero probabilissimum cogitabundae anxiferaeque solitudinis remedium
istiusmodi praesto est femellae: non infans enim crepitacillis aeque
statunculisve laetatur, quam imo gaudet muliercula pectore fabrilibus mobile
telephonium manibus tractando. Libentius a prole, si qua esset, separari sese quam a novissimo toleraret
instrumento, quod trecenties in die adhibet parvos mittendo vel accipiendo
nuntios, adeo ut cum illa per semihoram iam colloqui coram non liceat, quin
telephonium, quod in sacculo tenet, ter quaterve tinniat.
Homo oeconomicus
Primo mane acta diurna quod ad patrata scelera, ad gymnica certamina, ad
scaenica spectacula pertinet neglegenter volvit, paginas vero nummariis
mercatoriisque negotiis dicatas perattenta pluries curiositate lectitat. Cum nihil antiquius habeat quam ut pecunias, tot per lustra cumulatas,
fructifera ratione collocet, peritissimum quemque consulit mensarium, a quo
lucrosissima pro tempestate syngrapha privilegiaria ipsi revelatione indicetur:
quod quidem, ut par est, consilium quinquagenis aliis insimul bucconibus idem
negotiator dispensat. Filiolis oscula blanditiasque negare suetus, neque ullum una degendum
concedere tempus, hebdomadalem proli libentissime dat mercedulam, albo
quaternione addito, in quo impensorum et acceptorum nummulorum semper ratio
constet.
Si homo iste, celebrem pinacothecam ingressus, miras aspicit tabulas
parietibus infixas, non quibus sint ab artificibus pictae, non qua aetate, non
qua pingendi methodo, sed quanti veneant expositorem ilico rogat.
'Hominem oeconomicum' illum appellavimus; verum omnem exuisse humanitatem
inanimi instar automati videtur.
Si magna autoraedis conficiendis officina operariorum nimietate laborat,
mercennarios iustum necessariumque numerum excedentes in scholarum custodes
vel in aegrotorum administros convertendos praedicat, quos, si fors ferat,
sedem mutare et in longinquas migrare regiones oporteat, ne publicum, quod
invocatur, pecuniarium subsidium gratuito donatum infructuosum exsistat: quasi
de neurospastis filo agitandis agatur, vel de orbiculis lusoriis in
latruncularia tabula movendis, non de hominibus quos natali solo et affectus
et recordationes merito coniunctos detineant.
Stipem Catholicae Ecclesiae laetiore largitur animo, ex quo tempore sanctum
est ut quinta fere collatae pecuniae pars per fiscum donantibus restitueretur. Vaga quoque liberaque somniantis mens nil nisi tributarias dispensationes
aut impensarum redituumque computationem fingere sibi valet.
Hoc uno inexplebili excruciatur desiderio, quod aetate iam provectior est,
quam ut scholas nullum movendo risum denuo frequentet: non quod altiora
addiscendi cupiditate flagret, sed quia ista invaluit percrebruitque
consuetudo, ut sedulis discipulis 'credita' scholastica assignarentur, pravis
indoctisque 'debita' imputarentur.
Peregrinator perpetuus
Nihil homine isto requietis impatienti perniciosius in orbe terrarum procul
dubio reperias. Parum eius interest utrum montana, an marina, an agrestia petat hospitiola,
domestica dummodo ne captivitate diutius constringatur.
Intercluso sibi spiritu perire ipse videtur, si duas consumpsit integras
molestos intra parietes septimanas.
Autoraeda crebrius, ferrata via rarius, calceatis nonnumquam pedibus utitur,
prout locus, quo tendit, postulat; nec tamen navigia vel aëronaves
dedignatur, si remotiores constituit visere regiones. In ceteris, nullo
excepto, vitae negotiis illiberaliter sordidus, quod ad itinera pertinet
sumptibus minime parcit: qui corruptis vesci dapibus, qui vestimentis indui
usu attritis aequo animo sustinet, procuratores peregrinationum ingenti
locupletare impendio iste consuevit. Iniuriarum incommodorumque intolerantissimus, adeo ut operarios augendi
gratia stipendii viam occludentes citato de industria autocineto afflictet
prosternatque, hamaxostichi moram retardationemque vel vidulos in aëroportu
amissos mira patitur tranquillitate, quasi de fatali tributo agatur
itinerariae necessitati impendendo.
Nec loca tantum invisere cupit naturae amoenitate vel monumentorum
magnificentia celebria: in squalentia saepius oppidula contendit incolis iam
dudum vacuefacta, in quibus decrepiti senes ad migrandum parum idonei uni
commorantur. Quid in ruinosis vicis erraticus vagabundusque homo requirat
cognoscere vin, curiose lector? Ligneam parvo sese empturum esse pulverulentam
sperat arcam, in angusta cella derelictam, pretiosam cuius vetustatem
imaginariam gloriabundus coram hospitibus postmodo iactet.
Neque ulla vero botellorum, vel tomaculorum, vel fragorum, vel cerasorum
apparatur in vicinitate expositio, cui ipse participi studio non intersit.
Nunc demum, ministeriale munus perosus, rude donari impatientissime gestit:
non ut diu neglectas recolat amicitias, non ut clarissimorum carmina poëtarum
relegat, verum ut nomadum habitus moresque firmo immutabilique consilio sumat. Avitis immo aedibus venditis, autocineticam empturus est domunculam, cuius
beneficio nullis iam impediatur obstaculis quin, aestivo fervore aut hiemali
gelu saeviente, quoquoversus ipse vehatur.
Saeculi obtrectator
Melius, istius hominis sententia, prisci silvicolae illi ac beatius in
specubus vixerunt, quam delicati homulli hodierni in aedibus quavis
commoditate instructis; nec tarnen idcirco armario frigidario1 vel instrumento
calorifico radiatorio2 ipse caret, incohibili immo ira excandescit, si
temporario vitio usus interrumpitur. Parcos frugique antiquorum parvo contentorum populorum mores summis
extollit laudibus, praeclara modestiae atque abstinentiae exempla elatis
commemorans verbis; sed si suburbanam eius ingressus sis villam, nulla ibi
austerae deprehendas paupertatis vestigia.
Optime moratas verecundasque desiderat Quiritium uxores, praecipua quarum
laus domi manere lanamque facere fuerat, et malorum omnium fontem atque
originem exstitisse queritur, quod liberis probe educandis operam dare iam
pridem femellae destiterint: at pinguia, quae causidica coniunx lucratur,
emolumenta familiari haud mediocriter prodesse rei aequo animo patitur.
Recte prudenterque severos praeteritorum saeculorum patres egisse opinatur,
qui filiorum neglegentiam rusticitatemque verberibus castigare soliti erant:
at cicarones suos impunitos semper dimittit, immo ipsorum malefacta ridicula
quasi ac iucunda in bonam haud raro accipit partem.
Grato meminit animo puerum in viis se plateisque paene desertis cum
aequalibus pila ludere, cum nullum instaret periculum ne velocior subito
autoraeda superveniret: at bina homo iste et eius uxor possident adhibentque
autocineta.
Adulescentiam suam libris deditam telehorasisque3 expertem maximi fuisse
momenti asserit ad mentis ingeniique aciem acuendam, et liberis vitio vertit
suis quod dies solidi in computatro tractando consumpti vocabulorum thesaurum
pauperiorem sensim ieiunioremque faciant: at prudenti mavult praeterire
silentio quod viginti fere transacti sunt anni, ex quo ultimam ipse scriptam
dissertationem seu narratiunculam evolvit.
Culpae aetati nostrae ascribit, quod impia incredulitate gliscente sacrae
coli caerimoniae sunt desitae: verum Nataliciis tantum Paschalibusque
sollemnitatibus paroeciae limen suae ille ingreditur.
Laudibus pristina effert tempora, quibus avi aviaeque in una eademque cum
filiis domo senescebant ac nepotibus: at ambo parentes eius in hospitio, et eo
parum decoro, supremum diem obierunt.
Ut paucis absolvam, cuncta modernae aetatis inventa asperrime homo iste
reprehendit eademque tenacissime usurpat.
Femina maribus aequiperata
Triumphi ac tropaei loco habet quod mulieres a nullo tandem virili officio
excluduntur. Dignitatis accessionem et incrementum tam vehementi exoptat cupiditate, ut
totam se dedat negotiis, superiores proxima quaque occasione impudenter
supplantatura. Alias eodem tendentes femellas suspicaci arcet timore, malignos de iis
rumores confingendo interdum ac serendo.
Nemini umquam fidit, nec quisquam praesto est, quocum secreta communicet:
continuatam dimicationem eius vitam recte definias.
Per anxiferae negotiositatis intervalla pugilatu relaxatur, aut fluviales
parva cymbula periclitatur descensiones.
Validiores liquores e Scotorum vel Sarmaticorum terris invectos plus aequo
sorbilat, nec minore obstinatione nicotiano vatio indulget. Scurrilia obscenaque vocabula in cotidianis expromit sermocinationibus, nec
probra in Dei ministros maledictaque conicere verecundatur.
Inconsiderata incautaque autoraedarum rectrix, innumerarum iam causa fuit
viariarum calamitatum, et suae et aliorum minime parcens incolumitati.
Sonorum aures obtundentium et incompositarum saltationum studiosissima, e
tabernis discothecariis4 nocte intempesta exsurdata paene domum revertitur
atque inebriata. Torosum, a quo sit attracta, masculum pudoris omnino expers prior adit
temptatque; bene moratum, si quem adhuc ingravescens morum depravatio reliquum
in terris fecit, verecundumque iuvenem, qui honesta nuptias contrahendi
proposita conceperit idemque patefecerit, fastidienti supercilio e conspectu
discedere suo iubet, contumeliosam interdum ludificationem recusationi addens. Seductorum marium, aeque ac victoriarum Olympicarum athleta, rationem
iactabunda subducere consuevit.
Parentibus (si tantis a filia molestiis allatis superstites evadere) nihil
debere se arbitratur, omnia autem sibi a genitoribus esse donanda: quidni
enim veniam laboriosa ii expiatione exposcant, qui fortuito impraemeditatoque
coitu in vitae tribulationes gnatam ex nihilo protruserunt? Si matrimonium tandem aliquando dedignari desiit, optime nummatum, cui nubat,
eligit virum, menstruam nimirum ingentem paciscens pensionem, quam separatae
uxori, si divortium forte intervenerit, sit soluturus maritus.
Consuetudo olim erat ut, vespere quem sacra secutura erant nuptialia,
caelibatui una cum amicis iocoso strepitu sponsus valediceret: ne in ista quidem arena inferiores evadere modernae mulierculae sustinuerunt.
Nolite igitur, humanissimi lectores, admirari, si emancipatam, de qua loquimur,
femellam nubilem statum relicturam in sordida fumosaque offenderitis caupona,
dum lacertosos sui ipsorum nudatores aliis maenadibus commixta cupide intuetur
vel (dictu audituque pudenda!) libidinose mulcet palpatque. Marito demum infantium procreationem cupienti, hoc proterva oris duritie
respondet: "recte, si mares, non feminae, praegnantes fierent!"
Amissae iuventutis restauratrix
Triginta natam se esse annos quartum iam lustrum imperturbata peierat. Tempus irreparabili fuga procedens omnimodis femina ista sistere conatur. Albescentes capillos nigra fuscat tinctura; laxae cutis reductione5 rugas amoturam sese
esse sperat; chirurgicam adipis asportationem6 pluries
iam subiit. Inserticiis varii coloris lentibus7 utitur, ut subalbidi oculi lippi caesii
modo, modo caerulei videantur. Labra siliceo glutine tumefacta oris quasi decus gloriabunda ostentat. Manuum pedumque curatorem octavo quoque die adeundo locupletat. Nulla est
Indica vel Sinensis fricatio, quam in civitate sua prima omnium non sit
muliercularum experta.
Quo tardiore anilitas gressu appropinquet, saltatoriam aegritudinis
curationem8 periti ductu palaestrici magistri alacrior exercet. Vestimentis in publicum induta prodire consuevit, quae sedecim annorum puellam
magis proprie deceant. Tunicis intimis pupularum more caret, pituitae ac
rheumaticorum morborum pericula non flocci faciens. Nuptialem occultat anulum, pro certo habens pusiolam se maritali hauddum
capistro obnoxiam existimatum iri, non vetulam virginem monachali solitudine
deflorescentem. Densa assectatorum corona stipari sese gaudet, non quod adulterini aestuet
commercii cupidine, sed quia suam pelliciendi vim nondum evanuisse novis
identidem confirmari argumentis exoptat.
Cum filia amicali se gerit comitate, iusta in perpetuum severitate repudiata;
soror, potius quam mater, et esse et videri studet; iuvenilem loquendi usurpat
rationem; puellarum nulla etsi invitatione accepta immiscetur gregiculis;
familiarius, quam decet, cum filiolae agit amasiunculis, adeo ut cum gnata de
eodem certare masculo extraneis inscia videatur: qua ex perniciosa partium
confusione fit ut nec pro amica fidenter recipiatur, nec mater utpote
peramanter diligatur, nec quasi educatrix emendatrixque colatur ac timeatur.
Vesanus iste furor, qua instincta alia, ac reapse est, conspici et iudicari
vult, placidam ex huiuscemodi mulieris mente tranquillitatem funditus
exstirpavit.
Quando constantem sit recuperatura serenitatem forsan requiras? Cum sibi et
aliis mentiri desierit, et manifestam provectae aetatis suae evidentiam aequo
pati animo didicerit.
Puer filiusque perpetuus
Tertium et tricesimum agens annum, studia apud Universitatem nondum
perfecit, cum a medicina ad iurisprudentiam, a legum codicibus ad philosophiam pluma levior defecisset; nunc vero, Aristotelicis Cartesianisque
disputationibus deditus, quicquam esse causae negat, cur festinantius properet:
qui enim eiusmodi sit laureae diplomate decoratus, haud facile eum apud
publicum vel privatum lyceum stipendia esse meriturum. Patris sermunculos tardiorem ipsius neglegentiam reprehendentis non nauci
habet; neque intentiores vero maternis praebet lamentationibus aures. Nullo cohibetur pudore, quin sexagenariae genitrici subuculas ac subligaria
lavanda mandet complanandaque; utque sibi aliae, ac parentibus minorique natu
fraterculo, dapes coquantur et apponantur arroganter postulat.
Circiter meridiem, ut praeclarum Aristophanis locum9 contextui nostro
adaptemus, quinque obvolutus stragulis beate immemor pedit, nec mirum: concubia enim nocte ab aleatorum, quos frequentare consuevit, circulis domum
revertit.
Matri nepotulum vel nepticulam desideranti, et in quinquagenario procreandi
vim inesse masculo oscitanter respondet; patri translaticium legitimumque
matrimonium suadenti, paucissimas iam exsistere in orbe terrarum obicit
puellas, quae bene morato nubendi viro cupiditate flagrent. Ceterum, quem nulla familiae constituendae cura premit, cur paternas iste
relinquat aedes, ubi genio indulgere suo nullo interpellante omnimodis ipse
sinatur? Eo enim morigerae descendunt indulgentiae parentes, ut, si cum temporaria
amasiuncula domesticos intra parietes concumbere filius gestiat, aut in
suburbanam villulam calorificis tubis carentem commigret, aut in sua ipsorum
domo maneat, fictas Asiatici cubicularii et Sarmaticae coquae personas
suscipiant.
Longam improbus homuncio vitam ea una de causa genitoribus ominatur, ut annuis
munere solutorum beneficiis satis laute sustentari
ipse pergat.
Homo technologicus
Mentis quasi corporisque paralyticum recta hominem istum definitione notaveris.
Qualem sine modernis technicae artis inventis degere progenitores potuerint
vitam, incredulus secum ipse quaerit.
Neque immerito: nullum iam enim sine artificiosi apparatus auxilio officium
exsequi ipse valet nec ministerium.
Si calculatoriam oblitus est secum ferre machinulam, sex septies moltiplicare
nequit; si rubricatus ei praesto non est libellus alphabeticum continens
familiarium amicorumque indicem, numerum matris suae telephonicum cum consobrini
vel fabri tignarii numero perperam confundit; si anabathri10 forte interruptus
est usus, domi donec cellulae efficacitas scansoriae restituatur remanere
cogitur, cum ad tertium, ubi habitat, pedibus ascendere tabulatum non audeat,
timens ne subita virium defectione spiritus intercludatur.
Etiamsi breve sit spatium conficiendum, autoraeda uti consuevit: id unum
queritur, quod praegrandia emporia11 aut theatra cinematographica autocineto
ingredi non licet.
Electronicum gaudet tabellarium institutum esse cursum, quia laboriosus esse
putabat epistulam in viales deponere thecas.
Quid vero per computatrum communicare possit, nisi vacuum mentis animique sui
inane, hoc nemini patet.
Prodigiosas artis medicae novitates inhiat idemque metuit: nulla est enim
diagnostica indago, quam alacri impatientia non subeat; tantum abest autem ut
serenifero machinarum responso tranquilletur, ut diligentioris contra
investigationis apparatum experiri gestiat.
Medicum auriculari adhuc tactilive exploratione contentum contemptim
superciliosus fastidit.
Diem fervida anxietate exspectat, quo alienum cor, vel iecur, vel aliud quodvis
corporis membrum sibi, si fors ferat, transplantandum anticipata praeoccupare
emptione legibus concedatur.
Orestes Carbonero
1 Italice = frigorifero; cfr Lexicon Recentis Latinitatis I p. 239.
2 Italice
= radiatore; cfr Lexicon Recentis Latinitatis II p. 159.
3 telehorasis =
televisione; cfr Lexicon Recentis Latinitatis II p. 241
4 Italice discoteca; cfr Lexicon Recentis Latinitatis I p. 237.
5
laxae cutis reductio = Italice (vel potius anglice) lifting.
6
chirurgica adipis asportatio = Italice liposuzione.
7
lens inserticia = lente a contatto; cfr Lexicon Recentis Latinitatis I p. 447.
8 saltatoria aegritιιdinis curatio = Italice danzaterapia.
9 Nubes, vv. 8-9.
10 Italice = ascensore; cfr Lexicon Recentis Latinitatis I p. 55
11 Italice = supermarket; cfr Lexicon Recentis Latinitatis II p. 234.
PULCHERRIMA INTER ANGELOS
Epitathium Annalisae Durante, Neapolitanae puellae
quattuordecim annos natae, immane immatureque e vita abreptae.
Tete pater cernit morientem, vulnera cruda effrenis genetrix fletibus
aegra lavat. Conspiciunt turbae quaerentia lumina caelum, dum via
fusca tuo sparsa cruore rubet. Tinnula vox vernas numquam resonabit ad
auras, numquam dulce dabit basia mille labrum. Numquam aurem pueri
mulcebit murmur amantis, somnia cesserunt falce recisa cita. Numquam
agili comes effusos pectine crines, grata unguenta iacent, sella domusque
vacant. Nequiquam alterna faciem vice terra novabit: non tibi prata
virent, non tibi floret humus. Gaudia fert aliis Hebe, rugosa senecta
non tibi signabit lactea membra nota. Nequiquam exspectant sociae risumque
gradumque: non tibi surgit Eos, non tibi luna nitet. Iamque parabat
Amor cordi fatalia tela, iamque colorabat prima favilla genas. At te
candenti figit Libitina sagitta dum properat Clotho fila secare fera.
Iamque fuisti hilaris lucerna penatibus una, a te sola habuit fundula
nigra iubar. Sed non tota fluis, tua pars nobis manet orbis: corda
micant alibi, vivit adhucque iecur. Nunc premit inclemens florentia corpora
caespes, oraque iam pereunt marmore tecta gravi. Buxos quos inter
virides, Lisa Anna, latescis ros alet assiduus plantaque muta teret.
Nuper eras tristis vici pulcherrima virgo, pulchrior Elysium nunc, rosa
viva, colis.
Florindus Di Monaco
|