|
LATINITAS Opus Fundatum in Civitate Vaticana
Epistulare Commercium
Ad Antonium Pagano
Antoni mi dilectissime, multis de causis erga commentarios,
quibus est index 'Latinitas', gratum semper animum habebo, sed praesertim quod ut
epistolarem Tecum iungerem amicitiam mihi per eos contigit.
Iam decimum, nisi fallor, annum alter nostrum secretas pectoris
curas fidenter cum altero communicat; vix computare valeo, quotiens maerentem me
amicali consolatione sublevaveris, dubitantem recto consilio admonueris,
prosperis successibus laetantem sincero praeconio laudaveris.
Nec vero praetereundum est silentio quod pluries libellos a Te
sive astricta sive soluta oratione compositos comiter mihi donavisti: quae parva
volumina in bibliothecae meae pluteis principem merito obtinent semperque
obtinebunt locum.
Haud raro factum est ut, aerumnis vel improspera valetudine
contristatus, carminibus commentationibusque Tuis lepidae humanitatis plenis
mirum in modum recrearer: haud immerito aegritudinis remedium ac medicamentum
scripta Tua habere existimareque consuevi.
Opus Tuum Catinae nuperrime editum, "Per le strade della
giovinezza lontana" (Ad praeteritam iuventutem recolendam) inscriptum, quod
amico collegaeque Tuo Salvatori Di Prima superiore anno vita defuncto peramanter
dicavisti, facere non potui quin continuata atque haud interrupta lectione, ut
vulgo dicitur, vorarem: tantum enim verae familiaritatis momentum esse ostendis,
ut Ciceroniano 'Laelio' opusculum Tuum comparare non dubitem, etsi iuveniles
recolendi casus voluptas recentiores quoque aetatis modernae scriptores
probatissimos aliqua ex parte redolet, qualis exempli gratia Elias ille Canetti
exstitit, Nobeliano praemio honestatus.
Si, ut Catulli versus contextui nostro aptemus, quicquam mutis
graturo acceptumve sepulcris accidere a nostro dolore potest... certe non tanto
mors dolori est Salvatori, quantum ille gaudet amore tuo. Valeas plurimum!
Orestes Carbonero
|