|
LATINITAS Opus Fundatum in Civitate Vaticana
GRAECORVM LATINORVMQUE LOCI AD VITAE MEAE CASVS APTATI
Carpo diem, quam minimum credulus postero: at de amaris
plerumque diebus agitur atque iniucundis.
Solus semper et vixi, et vivo, et sum victurus: tempora
videlicet nubila numquam mihi non fuerunt.
Etsi diu in litterarum philosophiaeque studia incubui, nullum
hodiernae aetatis inveni magistrum, in cuius verba iurarem.
Aliter ac Solon ille sapientissimus, senesco aliquid cotidie
dediscens atque obliviscens.
Plane cum Aristotele consentio, gratam acceptorum beneficiorum
memoriam cito evanescere asseverante.
Plenus sacculus meus est aranearum. Nil mirum: professorio enim
ministerio fungor.
"Facit indignatio versum": sic apud Iuvenalem legimus. At
modernorum Italicorum poetarum versus faciunt plerumque indignationem.
Maximam deberi puero reverentiam idem Iuvenalis aiebat: verum
reverentia illa aetate nostra vel nimia facta esse videtur, adeo ut omnem finem
transierit et modum.
"Labor omnia vincit" - cecinit Vergilius vates. At edictorum
recentiorum absurditates laborem vincunt et patientiam.
Hominem Martialis pagina sapiebat: sed apud hodiernas Studiorum
Universitates homines offendis, qui paginas sapiunt.
Ingens rosarum comedendarum copia discipulis suppeditetur
oportet, ut, asinali stoliditate exuti, humanitatem amissam resumant.
Diem se perdidisse, ut apud Suetonium legimus, imperator Titus
querebatur, cum nulla se egenis beneficia tribuisse recordaretur. Vitam me totam
perdidisse dixerim egomet, quod innumeros ingratos beneficiis affeci cumulavique.
Toto de pectore cum Petroniano Agamemnone consentio, nihil esse
magnificum quod pueris placeat contendente.
A Quintiliano autem - expertus loquor - praecise dissentio,
neminem reperiri qui sit studio nihil consecutus adfirmante.
Sutor ille, quem in septimo mimo Herodas agentem induxit, de
egestate sua parum credibiliter queritur. Num quid aliud per saecula institores
fecerunt? Nihil in tabernarum umbra novi.
Occurrerunt mihi multi Curculiones, complures Milites Gloriosi,
nonnulli Eunuchi, nullus Heautontimorumenos.
Orestes Carbonero
|