| |
Grandior quamvis ego tuque seros exigens annos mihi
saepe blandum nomen addebas aliquod perinde ac si puer essem |
| 5 |
meque pergebas «trochilum»
vocare vel «meam stellam», quod erat remotum paene te coram
adspiciens, fugacis immemor aevi |
| 10 |
Canus ambobus sed erat capillus maius et vitae spatium
peractum nec procul nobis aberat supremi meta soporis. |
| 15 |
Sol minus fulget tua posteaquam cara nos iussit pietas
valere. Tam mihi maestam fore nesciebam te sine vitam. |
| 20 |
Maestus hoc dego reliquum dierum, persequor vestigia
quae recedens pone liquisti: mihi passus idem quam tibi, mater, |
| |
atque idem mutas iter est in umbras. Fors ab arcanis,
pia larva, ripis filium cernis fieri propinquum perpetuaeque |
| 25 |
pacis in regnis animi inquieta es; fors eum servas
trepidanter ut cum primulos passus tener experiri coeperat infans,
|
| 30 |
te petiturus titubante cursu in tuum donec gremium
cadebat Mater, adventanti itidem viro nunc brachia pande! |
| 35 |
Clam mihi quamvis sit utrumne rursus esse me tecum cupias
an optes ut diu (si fas) fruar hoc apricae munere lucis. |
| |
|
| |
II |
| |
|
| 40 |
Dum precum volvo veterem libellum quem tibi saepe in
manibus videbam, e piis elapsa repente chartis est myosotis. |
| |
Quam diu, mater, tacitos quot annos, aridi floris
fragiles corollas hic tuae codex animae suapte presserat umbra? |
| 45 |
Sed color floris, licet obsoletus, hactenus prisci
memorabat horam veris et nobis fugiente raptos tempore caelos. |
| 50 |
Flosculi qui marginibus viarum caerulos solvunt minimos
ocellos quosque «ne-obliviscere-me»
poetae nomine dicunt |
| 55 |
quam tibi grati fuerant! Recordor annuum quondam
rediisse festum, omnibus Sanctis quod agunt Novembres rite
Calendae: |
| 60 |
urbis in xystis volucres cadebant ultimae frondes, cavus
insonabat ventus autumni penetrans opaca voce caminos |
| |
tuque de Sanctis puerum docebas:
«Plurimos caelum numerat Beatos prorsus
ignotos hodiernaque illos
lux veneratur. |
| 65 |
Non eos arae celebres honorant, non in antiquis tabulis
eorum vultus est pictus : periere nullo nomine noti. |
| 70 |
Hos, per obscurum quibus usquequaque vita transmissa
est, Deus inter ipsos maximos Sanctos recipit suoque
lumine cingit. |
| 75 |
Surdus est mundus neque comprehendit et rogat quidnam
iuvet haec avara gaza virtutum sine teste clamque corde sepulta. |
| 80 |
Hoc Creatorem roget Universi qui polos astris etiam
irrepertis sparsit et multo taciturna tesqua flore colorat: |
| |
Ille scit quare myosotidis flos
nemini visus vacuis in oris proferat laetum decus usque donec
emorietur». |
| |
|
| |
III |
| |
|
| 85 |
Nesciens de te tamen explicabas tuque eras vero myosotis
illa, tu Dei laete capiens sub alto pectore dona. |
| 90 |
O, tuam semper, veneranda mater, audio vocem; mihi fatur
et nunc dum suburbanis nitido vagatus vespere campis |
| 95 |
amnis in ripa moror. Et repente, aequor undarum fugativa
radens, findit alcedo fluvialis(1) ala praepete lucem. |
| 100 |
Qua sita longe ex latebra (smaragdus caerulans pingit
rapidum volatum, subrubet pectus) venit illa? quarum nuntia rerum |
| |
quas cor ignorat licet auguretur? Missane est a te
pluvios ut eius pluma fulgescens memoraret arcus Elysiorum? |
| 105 |
Populi a ripis aliquid susurrant: aureum fors hic prope
adesse ramum submonent cum quo penetrare fas est regna beata. |
| 110 |
Si mihi, mater, placidae palumbes arborem monstrent ubi
mirus ille clam latet ramus viridem per umbram discolor ardens! |
| 115 |
Nam nimis velox, similis sagittae, fūgit
alcedo paribusque nitens iuxta aquas alis petit ultimi con- finia
solis. |
| |
Fernandus Bandini |
|
* Carmen hoc in Certamine Vaticano XXXXVI (an.
MMIII) argenteo nomismate est honestatum.
(1) alcedo fluvialis (alcedo
atthis L.): Italice "martin pescatore, piombino"; Gallice "martin-pęcheur";
Anglice "King-fischer"; Germanice "Eisvogel". |