The Holy See Search

back

riga

LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana

 

DE SALVI D'ACQVISTO SANCTIMONIO *

 

 

Parentibus meis,
certo praesidio et omnis
curae dulci levamini

      Nescio an Salvi D'Acquisto facta moresque scripturus quem exitum opto assequar, si verum est heroice factum illud, quam pro homine maius, Italos in libertatem vindicavisse adeo ut, ad pristinam dignitatem capessendam, libertatis desiderio a Teutonicae gentis dominatu tota Italia subito exarserit.
      Utinam tantam viri devotionem nomenque verbis meis celebrem quae non modo eius cultum reverentiamque augeant sed etiam fortissimi viri, claram mortem pro popularium salute appetentis, gloriam laudemque ad sidera extollant.
      Mirabile, enim, facinus illud contra Teutonum efferitatem initium confligendi fecit, cum Italorum virtutes et summam humanitatem cieret ac pro restituenda patriae libertate belli conserendi ardorem moveret.
      Salvus D'Acquisto, honesto genere ortus Neapoli, Idibus Octobribus, anno MCMXX p. Ch. n., primam aetatem egit inter suos in nullius rei abundantia, vitiis immunis vitaque innocentissimus; maiorum virtutibus fretus naturam sinceram gravesque mores bene faciendo verecundus confirmavit.
      Elementis initiisque perfectis, undevigesimum annum agens, ad arma, more gentilicio, convocatus, miles a publica tutela conscriptus est ac, laudem caritatemque sibi pariens, omnibus singulari fuit admirationi, quod vitae severitatem sibi semper praeoptavit.
      Romae, cum in ludo militari se exercuisset, publicae tutelae tutor probatus est a. d. XVIII Kalendas Februarias anni MCMXL.
      Eo anno iam densi circumfundebantur ab Europae aethere bellici nimbi, nullis finibus circumscripti, in omnes gentes incumbentes.
      Galli Britannique bellum, Kalendis Septembribus anno MCMXXXIX p. Ch. n., iam Germanis indixerant; Italiae Fascium regimen, neutri parti favens, foedera, tamen, ac societatem belli facturum erat cum Germanorum factione quae, Nazismus vocata, Teutonicae gentis imperium dominatumque exagitabat.
      A. d. IV Idus Maias, anno MCMXL p. Ch. n. et anno XIX a Fascibus restitutis, Benitus Mussolini cum Adolfo Hitler, praepotenti et exagitato Teutonicae gentis fautore et antistite quodam maximo, belli societatem fecit, quae ferro chalybeque durior ac perennior appellata est. Quod foedus a.d. VI Idus Septembres anno MCMXLIII fractum est cum, lictorio regimine labefacto, rei publicae gubernacula ad Petrum Badoglio delata essent.
      Qui, belli foedere cum Teutonica gente rupto, deditione sine ulla condicione ab Anglis Americanisque impetrata, funestissimum post hominum memoriam bellum composuit quod Benitus Mussolini dux a. d. IV Idus Iunias anuo MCMXL contra Gallicas Britannicasque gentes indixerat. Qua re Petrum Badoglio ambiguae fidei hominem semper putavit Teutonica gens, quod eodem tempore in utraque opposita parte fuisset. Illis, enim, temporibus, verbum "badogliare" id est prodere finxerunt Germani, nostri veteres foederati.
      Salvus D'Acquisto quoque a. d. IX Kalendas Decembres anni MCMXL p. Ch. n., belli sede in Africam quoque translata, militiam capessivit et Neapoli navem conscendit voluntaria militia ut Tripolim in Africae clarum portum exponeretur.
      In amoenum Neapolis portum, Agnes mater itemque nuptae innuptaeque puellae militibus suaves amplexus, concitata ac benevolentia omina ferentes blandaque oscula iactantes, extrema plerisque, quod valde dolendum est, se contulerunt. "Expugnator victorque revertere" "Vale atque vale" "More modoque triumphantium redite" "Alma Dei Genetrix, tutela et patrona pugnantium, omnia cara pignora gratiae pallio protege et ab omni iniuria defende".
      Ut adulto hiberno tempore frigido vento nivis plumae sublimes iactantur ac quasi mutae linguae circumferuntur, itidem hae consimilesque voces ex imo pectore collacrimantium mulierum extollebantur. Quot precibus trepidae anxiaeque mulieres pro suorum filiorum salute sollicitae Matrem Caeli Virginem Mariam obsecrabant! Quot deprecationes, quot vota pro suo quaeque pignore nuncupabat!
      Hae diversae, innumerae variaeque preces sed, pro dolor, eheu inania vota personuere, quae, irritae voces, leni aura auferebantur, quod aliud homines aliud statuit Providentia Dei.
      Agnes mater suo pignori quoque aegre a lacrimis se abstinens, hortamenta virtutis, solamina belli tulit ac optimis ominibus fervidisque votis eum prosecuta est. Per omnium ora magnificus discessit Salvus; quantum instar in ipso!
      Ac "Capite meo dimicabo, patriae amantissimus victor revertar", dicens, in summam conscendit navem, ex qua cum ceteris collacrimantem in litore matrem conspexit, donec classis se gurgite vasto occuluit.
      Augustam Dei Genetricem Agnes mater tacita orabat, quae iucundum sibi filium ab omni discrimine tueretur.
      Ter senos menses Salvus in Cyrenaica Tripolitanaque regione mansit dum inter oppositas acies acriter pugnatum est in arida regione, ubi ventus increbrescit, qui "ghibli" appellatur, quo oriente vagae urentes arenae circumvolitant, quibus te cuspidum candentium instar compungi credas.
      Quotiens Italica et Germanica confoederata agmina iter sibi Alexandriam versus aperire conantur, totiens Britannicae copiae intrepida virtute repugnantes Nostrorum impetum continent.
      A d. VII Idus Septembres anni MCMXLII p. Ch. n. Salvus in patriam restitutus est, ut Florentiae scholam frequentaret, ex qua praefectus manipularis militum a publica tutela provectus est. Florentiae, in splendidissima urbe, magnifica monumenta, artis et scientiae thesaura, visitavit, quae eum magnopere delectabant, sicut idem, stupore defixus, Mariae Calignano scripsit, qua ad solamen belli matrina usus est. Illis annis, enim, in tanto discrimine sua cuique militi fuit altera mater, quae belli matrina appellabatur, quo familiarius atque benignius, per secretiores ac delicatas epistulas, cum suo milite, qui esset in acie, belli laborum particeps quaedam, in ultimo discrimine et fortunae et vitae quasi soror eademque comes, colloqueretur, ei periculorum incitamenta, virtutis hortamina, suaves victoriae spes gestaret et aliquid solacii praeberet.
      Semel Salvus, militiae munere vacans, Neapolim, ad Mariae, ex eadem urbe ortae, congressum colloquiumque venit.
      A. d. XVIII Kalendas Octobres anni MCMXLII, vicesimum secundum annum agens, proximus a manipulari praefecto militum a publica tutela factus, cuspidata littera (V) argentea, in medio utroque brachio ut ordinis insigni exornatus, Romam in legionem militum a publica tutela descriptus Turrimpetram in parvum militum contubernium missus est.
      Hinc Noster, a puero domestica disciplina assuefactus, Agneti matri epistulam misit: "Hic quoque - scriptum legimus - pugnatur; in Africa, vero, utrumque agmen in conspectu erat, cotidie aliquis Nostrorum pugnans in acie moritur, hic quoque pro patria et focis pugnatur et nobis confisos cives tuemur. Numquam per fidem cives decipiam. Religione, enim, astrictus numquam iuris iurandi verba neglegam et omni tempore, magis magisque, tutelae praesidioque omnibus subveniam, quod nullius vocem opem implorantis irritam inexpletamque sinam neque umquam mihi deero". Quae sacramenta decori ac lumini patri matrique fiebant.
      Hinc a. d. VII Idus Ianuarias anno MCMXLIII, Neapolim, ad Mariam, suam matrinam, eius aetatis sollicitudinum consortem, amicitia et ratione coniunctam, suae solitudinis solacium, extremam epistulam eandemque brevem ac pressam misit.
      Sedet amoenus vicus, quae mediae dicitur aetatis, non longe a litore maris, quem pagum Turrimpetram appellant, ex vetusta turri Saracena lapidea, ex qua longe lateque maiores nostri in vastum aequor prospiciebant ut piratarum naves adventantes prospicerent et incolas tempestive ad arma conclamarent. Hic in summa turri est rei publicae quietis custodum inornata ac rudis sedes, duobus vel tribus cubiculis constans grabatis praeditis.
      Pauci sunt milites: alius acta perscribit, alius contubernii custodis munere fungitur, alius sontes traducit, alius culinarium et servile officium absolvit, alius aliud munus persequitur; suum unicuique est officium. Capite absente, sedis capitis vice fungitur Salvus noster.
      Labantem rem publicam pauci tantum fulciebant, publicae autem tutelae tutores, legum severi custodes ad cives ab hostium iniuriis immanitateque tuendos omnes restiterunt.
      A. d. X Kalendas Octobres anni MCMXLIII, primo vespere, militum Germanorum agmen, illorum qui rerum omnium subversores, immanes iniuriarum exactores, vexilla calvis notata gerebant ac cassidibus calvis notatis utebantur, ita ut paene cum lacte nutricum crudelitatem suxisse viderentur, in turri Palidori, qui pagus haud procul a via Aurelia abest et ad Turrimpetram spectat, dum omnia perscrutantur, ferream capsulam inveniunt. Cum recludere conentur, aliqui milites globi incendiarii diruptione prosternuntur, ex quibus unus repentine necatur, duo graviter vulnerantur. Qui praesunt in se insidias parari putant et aut se tradere auctores aut ultionis causa quinquaginta cives plumbo interficiendos iubent.
      Hora secunda duo Germanici milites, Turrimpetram ad stationem, cui praeerat Salvus D'Acquisto, se conferunt et secum Palidorum Salvum ducunt. Fere hora tertia plurimi milites Turrimpetram veniunt et passim casu quinquaginta cives deprehendunt. Postea, pueris mulieribusque reiectis, obsides viginti unus fiunt et Palidorum ducuntur, ubi Salvus iubetur sceleris auctores indicare. Pluris fuit unus Germanorum miles quam bis deni Itali cives insontes!
      Quo facilius fuerat eorum infelicium cuilibet digito culpam criminis tribuere quam hostium contumeliis affici ac ferocioribus iniuriis minaciter increpari!
      Alter Christus, Salvus atrociter verberatur ac manuballistae tubo percutitur, gravibus vulneribus afficitur, dalmatica ei laceratur dum sanguinis maculis erubescit candida tunica.
      "Facinoris auctores prodeant, quod nisi ita fuerit ad immane scelus expiandum iniuriae poenae expetentur et pyroboli ictibus interficientur omnes".
      Quibus dictis hostium praefectus increpat.
      Viginti unus obsides, Salvus et adulescens quidam, septendecim annos natus, nomine Angelus Amadio, inibi deprehensus, quem commilitonem civili indutum vestimento perperam putent, piaculi et portenti unus atque solus testis ac spectator, ad Palidori Turrim pedibus omnes ducuntur, ubi summatim breviterque requiruntur, postea a militum turba sua unicuique defertur pala qua sepulcro foveam sibi quisque faciat.
      Quo in extremo discrimine Salvo, aegritudine capto, coit formidine sanguis.
      Dicta Teutonici praefecti ab omnibus perterritis magno silentio excipiuntur.
      Alii vultum lacrimis rigant ac taciti sibi suam foveam effodiunt dum dolor oris lineamenta turbat, alii exanimati flebili voce vim lacrimarum profundunt ac silentium rumpunt.
      Miles ac civis Salvus miscentur atque misericordia captus miseris solacium praebet sed quam levia inaniaque sint sua verba non ignorat. Nolentis est tardius procedere. Suam, enim, quisque tardam palam deprimit ac sibi suam foveam effodit: quo plus quisque terrae effodit eo propius exitium gradatim fabricatur, sed Teutonica rabies odio iraque efferata vesana instat, omnes increpat, dentibus stridet ac magno clamore et indignatione ululat.
Denique animis omnes deficiunt.
      Quam informe et terrificum spectaculum! Et manibus et dolabris terram effodiunt sed minime perfrigida hostium pectora perturbantur neque quiescit effera Teutonica rabies.
      Nihil spei miseris iam restat, attamen brevissimum quoque temporis momentum mortem certam moratur et tenuem inanemque spem sustinet. Quid auderet Salvus Noster? Quanam ratione infelicium vitam servaret et cara pignora ab atroci caede surriperet?
Ingenuos cives ab Italia deportari in occulta Germaniae remota loca ad labores, ad frigora, ad famem, ad sordes, ad mortem, ad stupra, - quid multa? - ad omne saevitiarum libidinumque genus, ad omnia tormenta ab obcaecata cupidine dominandi gente, quae iam iura belli scelera illa putet, aegritudine oppressus cogitat.
Ut Agnus Dei mortem obire et pro tot innocentibus se devovere decernit.
      Repente miles et civis, heros et martyr idem et unum fiunt et summam sanctitatem attingunt, quod fratribus recuperandae libertatis caritas vehemens exardescit.
Quid faceret?
      Qui, autem, ex gente Iudaeorum orti reperirentur eos, imprudentes atque inopinantes, in Poloniae cellas exitiales, vapore letifero exanimandos, immaniter confertos vehiculis onerariis per dolum mitti et, iam vita defuncta cadavera, igni in ustrinis concremandos, confuse coacervari et reliquias in Vistulae fluminis undas nefarie flagitioseque dispergi, eum non ignorasse quispiam fortasse crediderit.
Qua vi, quibus armis caede fratres eriperet?

"In me convertite rabiem, adsum qui feci, mea fraus omnis!
Nihil isti nec ausi, nec potuere".
Talia dicta Teutonico magistro dedit.
      Hora decima septima missilium coniectus magnanimum heroem mactat; calidus it cruor, rubet ac perfunditur sanguine candida tunica. Verecundus adulescens, omni culpa vacuus, sine ulla labe, in foveam, quam sibi quisque effoderat, fortiter procumbit, dum strenua et heroica vox ad sidera attollitur: "Gens Italica vivat!"
      Salvifice puer, ad maiora nate, nomine et re servator, iusti et honesti observans, profecto nomen tibi fuit omen, qui salutis nomen habuisti, eo omine datum ut civium salutis custos fieres et miseros, pauperes, inermes morituros victurus salvares, ut ipse Christus praedicavit.

      Venerande adulescens, aeterna gloria digne, anima tua in Caelum Martyrum migravit dum militum turba, etiam calidum in corpus parva terra pedibus deiecta, proficiscitur atque praeterea diligens optio igniferis missilibus, inanibus vulneribus, iam exanimatum cadaver verberat.
      Tum demum Teutonica tigris, posita rabie, furore expleto, recedit.
Oh! quam infame et flagitiosum scelus!
Quam immane et terrificum spectaculum!
O mors vita pulchrior, arra resurrectionis!
Sancte iuvenis, quam dignam Christo crucem sumpsisti!

Deus tibi tua summa caritas factast et per Crucem ad Lucem migrasti alter Christus, cuius Pane Eucharistico, primo mane, ubi primum illuxit, eo die in Cena Dominica pastus es ante Dei Aram, in parva aede, quae a sede ferme duo milia passuum abest.
      Invicte Salve, innocens agne, patriam nostram protege et Italicae genti fave et ab omni malo averte. Virginem Mariam, Dei Filiam et Genetricem, pro miseris ac pauperibus, pro iuvenibus ac senibus, ora ut eorum animos firmet, ab insidiis diaboli tutetur et corda atque pectora tanta caritate foveat ut preces, labores et proles sint eis studia et artes. Iuvenes huius discrepantis aetatis, qui vitam inanem agunt atque neglegentia et squalore perdunt, ad salutem perduc. Ipse adulescentium, qui segnitia et solitudine vexantur, patronus fidelis ac constans ab omni malo tutor esto; eos excita, eis spem salutis, fidem in Deo ac vitae rationem suppedita ita ut caritatem exprimant et bona mente, verecundi, parci, seduli crescant.
      Eorum ingenia moresque corrobora atque confirma adeo ut familiis, patriae, omnis humani generis societati nullo discrimine prosint, inopibus in omni necessitate opitulentur, verum bonum doctrinam quaerant et maiorum virtutes diligentissime custodiant. Effice ut adulescentes verecundiam fidemque in oculis, benignitatem indulgentiamque in ore, humanitatis impetus in animis semper insculptos habeant, erga amicos liberales, familiis fideles, in obtrectatores acerbi; tam firmos et constantes eorum mores fac ut vitiis se abstineant et omnia, quae ad effeminandos animos pertinent, ac pravam flagitiosamque vitam vitent, sed, severa disciplina instructi, hominum utilitati ea munere militiaque utantur.
      Stativa, viae, scholae, tibi dicata, totidem sacraria et virtutum arae sint, ubi nostri iuvenes intellegant quanti sit, quid possit vita, qua clementia, qua incredibili animi fortitudine fueris adeo ut, maius quam pro hominum viribus, meritum erga ignotos cives feceris.

Fac ut iuvenes maiorum virtutes recipiant, quibus vitae urgentia aenigmata explicent, quod saepe, tantum cupiditatibus ac simulacris delectati, suis postulatis ab eorum doctrina, qui omnia ad rerum materiam et corpus referunt, responsa postulant, cum Evangelium tantum libertatis, amoris et sempiternae vitae beatae fontem et caput, unum esse omnium consiliorum et aeternae et summae veritatis thesaurum et custodem exstet.
      Te, beate Salve, pro patriae salute, vehementer obsecro ut tam luctuosae aetatis nostrae rectorum mentes divino afflatu ad comprimendas libidines, ad saeculi vulnera sananda, ad rem publicam constituendam concites adeo ut in imprudentes indulgentiam navent, indigentibus, omni spe deiectis, ex lege opem ferant, sontibus qui, certa paenitentia commoti, haud ambiguae sanitatis fidem faciunt, pro poena veniam adhibeant, sine armorum vi per colloquia ac foedera gentium concordiam consequantur.
      Si res in periculo ac discrimine versetur, belligerantes pacificandi gratia, ad pacis conciliatorum opem praesidiumque confugiatur, qui gratia, auctoritate et eloquentiae vi res suadendo componant ac pacem reficiant, dummodo ne capiantur arma, cum tantum pacis emolumenta expetenda optandaque una bona sint.
      Sed, ne clementia mansuetudoque mollities et socordia putentur, scelera et sine ullo discrimine vis severe damnentur; quin etiam humanae vitae mercatorum flagitia ac dedecora, qui inermibus pueris atque incautis mulieribus iniquum servitutis iugum imponunt, ut eorum opera abutantur, efficacius puniantur.

Quid dicam? quibus verbis utar, infamia probra notandi causa, humani generis dedecus, quae ad turpissimum lucrum, ad sordidam flagitiosissimamque mercaturam attinent? Qui tantum ingenti ac praesenti pecunia puerorum viscera mercantur eos dico. Quibus poenis castigandi qui omnia iura divina et humana pervertunt, quos minime paenitet contra Dei filios, omni culpa vacuos, horrendas turpitudines, immania ac scelesta facinora, efferata manu, nulla alia causa suscipere nisi vesana necandi libidine?
      Salvifice adulescens, Italiam, quae communis est omnium nostrum alma parens, fortuna; fac ut libertas, iustitia, concordia civium nostrae rei publicae sint et fundamentum et caput, quod, ut mihi videtur, hoc est unum omne bonum publicum ut liberalitas, benignitas, aequitas increbrescant, in melius omnia mutua caritate mutentur, in terris secura ac diutina pax vigeat atque inter homines summa sit concordia.

IV Idus Octobres anno MCMXLIII effossum eius corpus ad sepulturam datum est, ab omnibus summa veneratione cultum in Palidori sepulcreto, inde Neapolim IV Idus Iunias eodem anno prius in Pausilypi Mausoleum deinde X Kalendas Novembres in Sanctae Clarae Templum translatum est, ubi marmorum varietate splendidum collucet monumentum.

Aureum nomisma, militaris virtutis causa, ad eius memoriam tributum est fere anniversaria funeris die, anno MCMXLIV a supremo universae militiae a publica tutela magistro his verbis quae marmore inscripta legimus:

"Vir ac miles praestantissimus,
singulare humanitatis exemplum,
vitae renuntiavit ipso loco supplicii,
quo a caterva, quae nazista dicebatur,
feroci ac barbara vi
raptatus erat
una cum viginti duobus obsidibus
eiusdem pagi Palidori,
iisdemque insontibus,
quae temeraria videbatur fraudis
contra Teutonicas copias
omnem culpam unum in se recipere
non dubitavit.
Intrepidamque mortem unus obeundo
admiranda reverentia tortores ipsos
continuit.
Fortiumque virorum
egregium ac mirabile facinus,
de quo nulla umquam conticescet aetas,
in praeclaris Annalibus
Corporis a publica tutela militum
edidit."

      Itaque Salvus D'Acquisto, flos Italicae iuventutis, fulgida gemma Legionum a publica tutela militum, Palidori custos, ad Caelum, ex quo erat, sublimis redit summa Dei potestate, qui immortalitati mandat eum qui pro fratrum salute vitam profundit.

Aloisius Luzzi

 

        

* Commentatio haec in Certamine Vaticano XXXXVII (an. MMIV) argenteo nomismate est honestata.

       

 

top