 |
LATINITAS Opus Fundatum in Civitate Vaticana
Scripta in Certamine Vaticano praemio honestata
PATRATORVM CONSCIENTIA
SCELERVM *
"Gratias tibi ago maximas, Marcella, quod me officiosa visere comitate dignata
es. Paucissimae sunt enim aetate adultae discipulae, quae, quinque fere lustris
exactis, praeceptricis suae adhuc meminerint" - Carolae oculi sincera laetitia
micabant, dum talia raucisono profert ore verba. "Dispeream equidem malim, potius quam sordidae erga benefactricem meam
ingratitudinis accuser!" - inflata quadragenaria muliercula affectatione
respondit. "Omnipotens Deus convenienti te mercede remuneretur, quod taetram solitudinem
meam pergratis nonnumquam visitationibus laetificas atque illuminas!" "Nil sane mirum, si prudentibus consiliis tuis etiam nunc uti pergo!" "Quomodo se habet maritus tuus Laurentius? In eodem adulescentes vos bisellio
sedentes, quasi nullum annorum interiectum sit intervallum, perspicuo obtutu
conspicere videor!" Tum vero, fronte repente contracta, asperiore vocis sono: "Ulcus, - Marcella inquit - ut vulgo dicitur, inscia tetigisti. Ex quo cordis aegrotatione debilitatus est, negotiosas horas dimidia ex parte minuit: quo rariores autem circumforaneus institor merces vendit, eo tenuiorem victum uxori
liberisque suis suppeditat, praesertim si coniugem industriam externique lucri
capacem domisedam fieri improvide contumax coëgit". Hilari subito serenitate in sollicitam maestitiam conversa: "Licet Laurentio -
contradixit Carola - academicas ambitiones tuas depositas tenaci memorique
offensione obicias, quo tandem animo infirmam ei culpae ascribere valetudinem
potes? An in periculum veniat ne praematuro exstinguatur obitu malis, quo
pluribus supervacaneis bonis circumfluatis?" Obiurgatoriae videlicet contradictionis impatiens, debitae omnino reverentiae
immemor: "Sacerdotales - clamavit Marcella - omitte, obsecro, admonitiones.
Bene tecum agitur, quod unam tete menstruo emeritae beneficio sustentare debes. Ceterum, quantulum satis est peculium ad
aetate provectam magistram nihil sane desiderantem decore alendam? Durius absque
dubio de vita opinareris, si vicenaria filia et duodennis cicaro instanti te
munusculorum flagitatione fatigarent!"
"Cave credas vitam meam, mariti prolisque expertem, dignam, cui invideatur, esse!
Noli in Deum, qui tam pulchra te familia ditavit, ingrata impietate exsecrari!" "Est tibi, nisi fallor, sororis tuae filia nomine Martia, quam, utroque ab
infantia tenerrima parente orbatam, tuis impensis educavisti..." "Ulcus tu quoque haudquaquam inscia meum tetigisti. Ter summum quaterve me
Martia visit in anno, cum Mediolani habitet, ut apud Universitatem in
iurisprudentiae studia incumbat..." "Quae, etsi triginta tres nata est annos, nondum
illa confecit, si fides
rumoribus habenda est..." Oculis per inane spatium vagantibus, in cogitationibus suis defixa parumper
Carola stetit. Esse procul dubio, cur de Martiae lentitudine, emacitate,
rusticitate ipsa quereretur. Materterae enim benevolentiam frigida plerumque
puellam neglegentia rependisse. Num quid vero Marcellae interesse, utrum gratam
se an ingratam Martia praeberet? Quo tandem iure in ipsius conspectum femina
illa venire auderet, ut dilectam pupillam criminaretur? Animo demum recollecto, colloquium Carola redintegravit: "Si te bene novi, non
idcirco domum meam contendisti, ut Martiae mores maledico dente carperes. Omni
igitur ambage praetermissa, quibus de causis hanc pulsaveris ianuam aperte
fatere". Subito genas rubore suffusa, Carolam in coniectura collineavisse Marcella
indubitanter ostendit. Diuturnum dein timidi incertique animi silentium
haesitantibus verbis rupit: "Materna semper nos caritate discipulos
discipulasque amplexata es, potius quam professoria severitate prosecuta. Memini
te, mathematicae quasi physicaeque factam immemorem, solidas consumere horas
privatorum casuum nostrorum narrationem patienter audientem, ac profutura
unicuique consilia hortamentaque dispensantem..." "Res ita sese habuisse haud equidem infitiabor: nec spe mihi ipsa opinioneque
decipi videbar, cum filialem habitum in plerisque vestrum agnoscerem" - vocem
Carola attollens respondet, cum interim secum quaerit quorsum blandidica spectet
praefatiuncula. "Imaginare, quaeso, in praeteritum nos tempus prodigioso quodam miraculo revertisse; animo fac, obsecro, menteque tibi Marcellam fingas adulescentulam, praeceptricis suae carissimae auxilium implorantem..." "Quibus in angustiis denuo versaris?" - impendentem calamitatem subolfaciens
interrogavit Carola. "Ducenties centena milia
Italicorum nummum, antequam crastinus sol exoriatur,
mihi opus sunt" - continenti pudenda verba spiritu Marcella pronuntiavit. "Solacia atque incitamenta, non autem pecuniam, a me adulescentula petere
consueveras" - adludenti Carola amaritudine subiunxit. "Neque a sordidis umquam saevisque feneratoribus ingentem summam virguncula sum
mutuata" - suspiria gemitusque ab imo pectore ducens Marcella dixit. "Nonne mensae praesto sunt argentariae ad denarios legitime commodandos?" "Mutuam ii uni pecuniam ibi accipiunt, qui certis pignoribus omnia ad assem se
reddituros esse spondere valeant". "Quaenam instans necessitas effecit ut tam pravos commodatores adires?" "Aegra mariti mei valetudo et scholastica filiolis meis pendenda tributa". "Veri simile est inscio te Laurentio huc venire statuisse..." "Mortem
sibi ipse conscisceret, si de proposito meo certior fieret!" "Nullus
tibi erat artiore familiaritate coniunctus amicus, a quo tam onerosam commodationem postulares?" "Nullus a quo auxilium insimul sperarem ac silentium". Tum vero, nullum amplius verbum addens, ducenties centena milia nummum praesenti
pecunia Marcellae Carola numeravit. Hic iure quaesiverit quispiam nonne sit Croeso illi, Lydiorum regi, vel fabuloso Midae
opulentia Carola comparabilis. Coniectura, curiose lector, perperam deerravisti: vix enim uni in vita tua
magistro bene nummato occurres. Tam ingentem pecuniam idcirco domi misella tenebat, quod et culinae et balinei
instrumenta, tricennali usu consumpta, renovare iam diu studebat. Septuagesimum aetatis annum praetergressa, rarius in publicum prodibat:
articulari enim morbo in dies ingravescente laborabat, atque in tertio vetustae
insulae anabathro expertis tabulato habitabat. Catellum quoque, quem pro solitudinis remedio adoptaverat, consobrinae in
rustico suburbio incolenti donare coacta erat, cum bestiolam certis intervallis
foras exire desiderantem comitari iam non valeret. Tristes degebat horas telephonii frustra tinnitum exspectans, vel photographicas
discipulorum imagines temporis decursu decoloratas lacrimis inundans. Praeteritos vitae suae casus memori consideratione recensebat: at de molestis
plerumque iniucundisque recordationibus agebatur. Nubendi praecipue opportunitates, quarum aliam alia de causa dimiserat, inquieto Carolae animo occurrebant: Marium, vinitorem impigrum, post diuturnam titubationem reiecerat, ne parentibus suis displiceret medicum saltem vel causidicum generi loco exoptantibus; Atilium, mensae argentariae rationarium, invita recusaverat, ne amicae Tulliae, eiusdem iuvenis amore depereunti, ipsa obesset; Petrus collega, excultam cuius
doctrinam omnes admirabantur, Carolae quadragesimum iam annum agenti undeviginti
annos natam flavicomam discipulam anteposuerat. Segregis atque umbratilis vitae adeo Carolam pigebat, ut vel inexspectatos
importunosque visitatores comi hospitio exciperet: Catholicae etsi disciplinae
observantissima, Iehovae testibus haud raro patientes aures blaterantibus
praebuerat. Suspicacior autem ex illo die facta erat ac diffidentior, cum magus quidam
fraudulentus sopiendi artis peritissimus decies centena milia nummum ex ipsius
loculis surripuerat. Quod vero furtum Martia cum neptis comperisset, probris omnibus maledictisque materteram oneraverat, tempus iam esse asseverans, ut in anile Carola hospitium deduceretur. Spes miserrime deceptae, irrita incepta, amicalia vincula abrupta, amatoria
discidia continuata, desultoria in studiis volubilitas, conscius deformis
corporis animus: haec omnia, et alia eiusdem generis plura, inconstans Martiae
cerebrum perenni cruciatu stimulabant. In infelicem materteram unam fel amaritudinis suae evomebat: interdum ut in
malam abiret crucem precabatur, innumerorum, quae a Carola acceperat,
beneficiorum prave immemor. Ter iam quaterve mortem sibi consciscere parum dextere conata erat; tantum vero
aberat ut propinquae servatrici gratias ageret, ut inoptatam salutem vitio ei
culpaeque ascriberet. Nec semel modo periculum fuerat, ne a mulieribus adulterina maritorum commercia
timentibus suspicantibusque Martia iugularetur, cum caelibes viros abhorreret,
ab iis autem qui uxorem duxerant perversa fascinatione alliceretur. Contumaciter recusabat quominus inveteratae, qua laborabat, nervorum
infirmitati medicinalis vel psychologica curatio adhiberetur; cum vero quaelibet nullius momenti res stomachum ei bilemque moveret, tam
violenta excandescebat ira, ut domesticam supellectilem de fenestra vel de
maeniano in subiacentem viam deiceret. Pluries minata erat se numquam materteram revisuram esse, et infelix propinqua
speraverat istiusmodi minas ad effectum perductum iri, cum pauca iam escaria
infringenda superessent: at post breviores vel longiores commorationes externas,
quarum impensae nimirum in Carolam recidebant, ad materteram excruciandam Martia
revertebatur, quoniam nec cum illa nec sine illa vivere poterat. Capitis sui periculo aetate provecta praeceptrix sororis interdum filiam
hortabatur ut otiose vivere desineret, ut mercennarium ministerium quaereret:
nam fictili scypho olim in mediam frontem coniecto, paulum afuerat quin indecora
Carola nece perimeretur. Id quoque novissime timere anicula coeperat, ne materterae mortem neptis morae
iam impatiens exspectaret eademque exoptaret, cum integro ac solido,
quantulumcumque erat, potiri vellet patrimonio; eo pavoris pervenerat, ut
cubiculi sui ianuam, cum Martia domi adesset, dormitura obseraret. Carolam exoraverat Marcella, ut ingentem pecuniam commodatam verecundo silentio
praeteriret; at ne opus quidem fuit eiusmodi prece, cum a saevo carnifice
tormentis dilacerari misella magistra mallet, quam tantae gravitatis secretum
Martiae credere. Ceterum, facere non poterat quin simpliciorem animi sui candorem vitio sibimet
ipsa verteret, quae ne scriptam quidem apocham a debitrice sua exegisset.
Re vera impudenter Marcella mutuam petendo pecuniam mentita erat. Maritus enim,
etsi corpore debilitatus, satis magna ad familiam decore sustentandam lucra
percipiebat, et filius filiaque modesto contenti erant victu; nullos porro
feneratores muliercula adierat, a quibus saevae timendae essent ultiones. Quo tortuosa Marcellae indoles dilucidius intellegatur, res sunt paulo altius ab
initio repetendae. Secum pugnantia semper Marcellam optavisse diceres: frustra speraverat se
filiis educandis operam insimul dare posse atque academicis studiis consummandis;
maritum ut totum se, quo plura lucraretur, commerciis dederet hortabatur,
eundemque uxoris quasi liberorumque incuriosum asperius criminabatur. Gnatos suos modo supervacaneis munusculis cumulabat, ne aequalibus locupleti
elegantia cederent, modo contumeliis alapisque onerabat, cum per eos stetisse persuasum haberet, ut in domestica ministeria
ancillari habitu abderetur. Muliercularum domos assidue frequentabat, quas haud facile discerneres utrum
amicas magis proprie an inimicas existimaret. Artiore erat exempli gratia familiaritate cum Fabia coniuncta, chirurgi cuti reficiendae uxore, quacum et lycei quinquennium et Universitatis quadriennium
transegerat: at de invida aemulatione iam dudum agebatur, potius quam de candida
sinceraque amicitia. Quidquid vestium, gemmarum, armariorum sibi Fabia comparaverat, id statim emere
Marcella gestiebat, ne paupertate premi putaretur: at perarduum erat
circumforaneo institori ingentes medici rugis corrigendis quaestus adaequare. Haec vero inter Marcellam et Laetitiam, praedivitis operum conductoris coniugem,
invaluerat consuetudo, ut pluries in anno altera aliquid, et id magni quidem
pretii, alteri dono mitteret: at de concertatoria simultate agi potius quam de
mutua liberalitate diceres, cum neutra sumptibus et ostentaticia magnificentia
in munerario certamine inferior exsistere vellet. Tulliam denique, decrepiti latifundiorum possessoris concubinam, et palaestras
et natatorias et montanas stationes nivales frequentantem, rabida Marcella
pervicacia imitabatur, cum amicae agili subtilitate par et esse et videri
studeret. Epulari postremo sumptuositate cum Camilla contendebat, sapluti tabellionis
vidua, quae centenos ad cenam sese invitare posse convivas gloriabatur. Ut ambitiosae uxori morigeraretur, valetudinem suam diutius neglectam Laurentius ad ultimum amiserat; frustra Marcellae suaserat ut impensas minueret, parsimoniam adhiberet, amicitias invida aemulatione commixtas deponeret, mutuo sinceroque affectu contentas susciperet: libentius se inquieta femina morituram vel migraturam saltem respondebat. Nihil mirum igitur, si mendicorum ritu ut mutua sibi daretur pecunia petere
instituerat. Ut par est, nihil antiquius habebat quam ut amicae illae, quarum aemulabatur
luxum, de indecora, ad quam descenderat, abiectione celarentur, ne detrimento
contumeliosa adderetur ludificatio. Auxilium igitur a vetulis plerumque humilibusque mulieribus postulabat, quibus
nihil cum superbis delicatae luxuriae ostentatricibus commune esset: quo
rariora cum concivibus colloquia commerciaque femella Marcellae nota habebat, eo facilius fidentiusque ab insatiabili secretae stipis captatrice visebatur. "Culinae, nisi fallor, et balinei instrumenta te tandem renovaturam esse mihi significaveras: at nullam patet hic factam esse armariolorum supellectilisve mutationem" - curiosa circumspectione totam Carolae
diaetam hortulana quaedam, cui Aloisia nomen erat, intentis oculis collustrabat. Ea una de causa a circulatrice
illa olera pomaque aetate provecta magistra emere
solebat, quod octavo quoque die infirmas emptrices adire solebat, num quid iis
opus esset officiose percontatura. Erat pretiosa quidem opportunitas anicillae cruribus inhabili; at commoditates
malevola venditricis loquacitate iniucunde compensabantur. Extemplo Carolam paenituit, quod Aloisiam de propositis suis certiorem fecerat: in cogitatione igitur, quasi nulla adesset collocutrix,
parumper defixa stetit. Martiae vero, quam Aloisiae, curiositatem sollicitiore anxietate metuebat:
nullum esse dubium quin vehementi ira morosa neptis exarsura esset, si magnam
apud mensam argentariam materterae nomine deesse pecuniam animadvertisset neque in ulla tam ingentem summam consumptam esse emptione. Iam dudum enim vel viliorum impensarum Martiae rationem reddere Carola
quodammodo cogebatur. "Alii vero sumptus instantiore necessitate urgebant...", - ambigua
tandem reticentia respondit. "In aliquas, ut eius est mos, sese tricas Martia immisit..." -
malignam hortulana coniecturam exprompsit, quam Carola utrum confirmaret an
confutaret suspenso animo addubitabat. Colloquii illius finem cito factum iri sperabat; sed acriore stimulo Aloisiae importunitas concitata erat, quam ut praegustatos rumores altius
exquirere supersederet. Quae cum ita essent, languentem sermocinationem novum tangens argumentum de industria redintegravit: "Fama est Marcellam, Laurentii
uxorem, decem minorem annis natu amasionem sibi comparavisse, ut prava amicarum
exempla et in hac arena imitaretur..." Quam moleste fastidienterque sordidas gerras illas Carola ferret, vultus ipse
incredulus satis perspicue ostendebat; sed facilius leonem famelicum ab arrepta
praeda averteres, quam a mordaci maledicentia Aloisiam. "Ista enim in femininis amicitiis nuperrime invaluit percrebruitque in civitate nostra consuetudo, ut altera alterius vitia aemularetur, non
autem virtutes, quae alio agminatim commigrasse universae videntur".
"Num veri simile est in laqueos, quos maiores natu mulieres collocaverint,
floridos incidere trossulos?" "Haud gratuito, mehercle, servile sibi imponi iugum patiuntur: non modo enim
femellae, verum etiam masculi lucrosa meretricatione aetate nostra ditantur, vel
saltem sustentantur". "Sint sane ista, quae garris, de aliis mulierculis veridica; nulla autem est
arca, ex qua supervacaneos Marcella denarios tam prave impendendos hauriat,
utpote quam et ad necessaria saepe deficiat crumina!" "An tam ingenuo es animi candore, ut paupertatem querentibus facile credas?
Ceterum... novam vaframque pecuniae faciendae rationem lupa illa excogitavit". "Qualem, cedo?" - praecipiti percontatione Carola quaesivit, dum atrox
irrepit in mentem suspicio. "Ut plurimi sibi commodentur nummi ab aniculis petit, quas nimirum, honestas
species falsiloqua inventione causando, de vero denariorum usu callide celat". "Quomodo tam grandi aere alieno expediri poterit?" - haesitanti voce Carola
rogavit. "Nihil ab animo eius magis alienum est, quam ut debita solvat. Incautas enim pro
praedis eligit anus, quae precibus stolide commoveantur, mendaciis irretiantur,
apocham exigere obliviscantur". "Relata refers, an imprudentes ipsae commodatrices tibi ista narraverunt?" - mortifero iam paene languore exstincta sciscitata est magistra. "Tu quoque aliquas ex iis bene novisti: Valentinam exempli gratia, veterinarii
viduam, vel Aeliam, cursus publici administram". "Quot transactae sunt hebdomadae, ex quo pecuniam Marcellae commodaverunt?" "Rationem septimanarum subducere perarduum quidem est, facilius mensium, vel
potius annorum". "Nonne, edepol, postulaverunt ut crediti nummi redderentur?" "Pluries istud fecerunt, at iis tandem desistere placuit, ne detrimento ludificatio adiceretur. Ceterum, quae eius est impudentia, vel creditum abiurare
Marcellam paratam esse crediderim". Cadaverinum pallorem in Carolae vultu hortulanam dimittentis cerneres.
Totius orbis terrarum ruina opprimi vetula sibi magistra visa est. Nonnulli
praeteritae vitae errores animo eius occurrebant, sed numquam antea ad summam
desperationem adducta erat. Tragicae heroidi similis, pectus sibi percutere rarosque scindere crines coepit. "Ei mihi miserae! - elata voce clamabat -
O me infelicem! In hoc nulli profutura
senecta me conservavit, ut immundi adulterii fautrix exsisterem atque adiutrix?
Ut spurcatissimi prostituti altrix fierem? Ut flagitiosum lenae habitum
septuagenaria sumerem? Ut Laurentii illius proditricem me praestarem, quem
parentali quadam caritate diligebam, cuius prosperis successibus congaudebam,
adversis casibus condolebam, cuius aegrotantis lecto per multas horas sollicita
adsidebam? Nonne melius fuit, si provido fati consilio ante exstincta essem, quam turpi
labe macularer?" In eo fuit ut, lucem vitamque perosa, mortem sibi ipsa conscisceret; at, sedata
meditatione in concitati furoris locum succedente, altero non posse scelere
prius expiari scelus tandem conclusit. Deiparam Virginem testata est ignara se obscenae destinationis mente pecuniam
illam commodavisse; ab omnibus, quos religiosa pietate venerabatur, sanctis
martyribusque peccati sui veniam imploravit; soporiferam, qua facilius
maturiusque obdormisceret, hausit potionem; sed, priusquam cubiculi limen
transiret, subita vertigine correpta animoque relicta humi resupina iacuit. "Paralysis, qua ex sinistro latere matertera tua laborat, sanari fortasse
poterit; at quominus spes firmas concipiamus et pulmones marcidi, et cor iam
dudum debilitatum, et renes calculosi iidemque chirurgicae curationis
impatientes obstant": id medicus, cui Silvius nomen erat, imprimis studebat, ne
vana Martia exspectatione deciperetur. "Licetne mihi eam domum reducere, ut novissimi vitae eius dies domestico tepore
quodammodo laetificentur?" "Nemo, mea quidem sententia, aegroto assidua curatione indigenti assidere unus
valeat, nedum tu possis, quam nervorum perturbationibus obnoxiam esse probe
novimus! Ceterum, haud desunt in civitate nostra decora gerontocomia, quorum
rectoribus et administris materteram tuam nulla mordente conscientia tradere
poteris". "Valde me pudet paenitetque, quod Carolam diu neglexi, immo aspere inurbaneque
tractavi: ne horum peccatorum conscientia, quamdiu vivam, atrociter mordear
torquearque, extremum saltem spiritum in complexu meo matertera sine reddat!" "Nihil prorsus impediet, quin in anili, quod elegeris, hospitio lateri eius interdiu noctuque assideas; at robustioribus peritioribusque manibus
infirmum corpus oportebit lavetur, unguentis oblinatur, mundis ter
quaterve in die vestimentis induatur. Sera affici paenitentia videris, et parum
profutura iam diutinae neglegentiae tuae remedia quaerere". Duram obiurgationem demisso capite Martia passa est, nullam excusationem
vituperanti medico opponens. Tantam lacrimarum vim numquam in vita sua Martia antea profuderat. Parcius se
atque honestius victuram esse Deiparae Virgini vovit, si prodigioso quodam
miraculo sanitatem matertera recuperavisset; aegram vetulam tenerrimis
blandimentis mulcebat, ad salutis spem recipiendae erigebat, ut veniam daret
suppliciter orabat. Plurima ex Carola sciscitabatur, atque ad interrogata aegrotae vice ipsa respondebat, cum aetate provecta magistra loquendi facultatem
amisisset; verum leniter arridendo mutatum neptis habitum et animum se magni
facere significabat. Placida serenitate animam efflatura fuit, nisi in eius conspectum infausto die
Marcella venisset. Oculos subito distorsit, flammeo genas rubore suffusa est, vocis nodum atque
impedimentum summa contentione expedire conata est: aliquid videlicet, priusquam
e vita excederet, magni momenti iis, quae aderant, patefacere volebat. Frustra: maiore immo, quam pro residuis viribus, nisu horrendum obitum maturavit.
Sperare uno tempore desiit Martia, timere Marcella.
Tres iam transacti erant menses, ex quo honestis exsequiis Carola elata erat
atque in suburbano sepulcreto condita. Flebili sinceraeque Martiae aegritudini id unum solacio erat ac levamento, quod
omnes noti ignotique sedulam laudabant sollicitudinem, qua per tot hebdomadas
materterae moribundae assederat. Spe omni maius exspectationeque patrimonium hereditate relictum esse comperit:
parcissimo enim victu nepoti et opere et pecunia carenti magnanima anus
providerat. Ex annuo collocatorum denariorum fenore id tantulum, quantulum ad decore
vivendum satis esset, sibimet sumere Martia constituit: reliquam sese partem ut
egenos liberali beneficentia adiuvaret peropportune adhibituram. Falsa consolatoriae salutationis specie Martiam inexspectata Marcella invisit. Tritis, ut in eiusmodi usu venire solet tempestatibus, verbis ultro citroque
habitis, qua mente illuc contendisset impudica debitrix tandem patefecit: "Quam vehementer me moritura conspiciens Carola commota
perturbataque sit, absque dubio recordaris..." "Tantum abest ut oblita sim, ut contra quanam significatione confusio
illa interpretanda sit iam dudum mecum ipsa quaeram..." "Conscientiae scrupulo misella cruciabatur. Cum a malefico praestigiatore ingenti pecunia iterum spoliata esset, ne multos apud mensam
argentariam denarios deesse animadvertens tute irascereris, ducenties centena
milia nummum mutua a me petere accipereque haud erubuit..."
ORESTES CARBONERO
* Commentatio haec in Certamine Vaticano XXXXVII (a. MMIV) aureo nomismate est
honestata.
|