 |
LATINITAS Opus Fundatum in Civitate Vaticana
CONGREGATI SALVTANTVR
“Caligat, affirmant quidam, saeculum, litterae iacent; linguae Latinae
studium et usus aliquid obsoletum, ab aetate nostra alienum, immo ridiculum, a
multis respuuntur. Qui ea defendunt, ii somniatores, laudatores temporis acti, homines fatui,
insulsi, deliri ducuntur utpote qui oleum et operam perdant”. His fere verbis, Eminentissimi Patres Cardinales, Excellentissimi sacrorum Antistites, Dominae ac Domini ornatissimi, ante viginti septem annos abbas Carolus Egger initium dabat sollemni acroasi
apparatae post constitutum Opus Fundatum cui nomen Latinitas. Res Latinae, certo, adhuc multis difficultatibus appetuntur; nondum in earum
adiutorium advenit aliquis « deus ex machina » sicut in fabula tragica Graeca,
qui insanos detrectatores ad mentem sanam reducat. Tamen, saltem postremo anno,
aliquid novum factum est quod bonam spem inducere potest de futuro tempore:
etenim in ipsa Civitate Vaticana constitutus est situs interretialis Latinus
atque animi largitate data est etiam facultas utendi inscriptione electronica
per quam attingere possumus totius orbis regiones ab iisque vicissim nuntia
recipere Latina, Latina colloquia nectere. Casus, profecto, summum momentum
induit in bonum totius Ecclesiae, utpote quae linguae Latinae suum crediderit
Sacrorum Bibliorum thesaurum, suam philosophiam et theologiam, eaque ipsa utatur
lingua Latina in suo ordinario magisterio ad spiritale animarum bonum. Idem
felix casus effecit insuper – quae res mirum in modum unica numeratur in
Certaminis Vaticani historia – ut hodie viginti quattuor petitores consisterent
coram sex iudicibus nostris de variarum aetatum Latinitate certantes. « Nunc redit animus », simul cum historico Tacito clamare possumus, atque
iusta ratione laetari licet de mutata mente circa Romanorum linguam. Si quidem
etiam hac aetate conspicimus plerumque quandam minus doctam rationem tribui
leviorum artium studiis, scientia atque humanitate Latinorum scriptorum
neglecta, rerum tamen de peritia edocti nos pro certo habemus ipsam novarum
disciplinarum mutabilitatem futurae hominum gloriae damnum ingens illaturam
esse: ubi enim per nova inventa vel coniecturas huius aut illius disciplinae
condicio et ratio commutatae fuerint atque ipsa alia, quam nunc est, esse
coeperit, fere pro nihilo aestimabuntur scripta opinionesque eorum qui nostra
aetate eiusdem disciplinae principatum tenent. Ipsa ingenii vis, studium ipsum
atque opera quae doctores machinarii ceterique docti homines ad immortalitatem
adipiscendam conferunt, diuturnitate efficiunt ut eorum memoria vel
exstinguatur vel obscuretur. “Non omnis moriar”, scripsit poeta Venusinus (1): librorum bene scriptorum
posteritas numquam immemor erit: iis enim non multiplex doctrina neque rerum
excellentia, immo ne inventorum quidam novitas immortalitatem praestat si
leviora, si ineleganter, si illiberaliter inepteque tractant. Etiam magnificum orationis genus, si res magna non subest, nullum est. Unum est in quo Romanorum poesis et historia et philosophia sunt versatae: rerum
et hominum natura. Historici, in primis, ipsum hominem, nec aliud quicquam,
conati sunt describere, atque in universum litterae classicae hominem in
propatulo posuerunt. Ad rem optime quidem Cicero: “Historia testis temporum,
lux veritatis, vita memoriae, magistra vitae, vetustatis nuntia” (2). Ad Latinitatem vix sensibilis reditus, quem conspicimus, nobis occasionem
dat cogitandi de nova quidam adventante “aurora” (3), per quam fieri potest ut
praestantissimae vetustorum temporum memoriae, excelsae cuiusdam sapientiae
documenta, ad pristinum restituantur decus, novaque Latinis moribus instructa
progenies in lucem edatur. Atque iure meritoque: humanae namque litterae
hominem, quatenus humana natura praeditum, exhibent (4). Et quia prorsus «in animo id insidet, quod magis natura et dignitate hominis
dignum est, ardentius acquirendum est id, quod animum colat et ornet, ne miseri
mortales similiter ac eae, quas ipsi fabricant, machinae, aridi, duri et amoris
expertes exsistant » (5).
Dixi
CLETVS PAVANETTO
------------------
1 Q. Horatius, Carmina III, 30, 6. 2 De Oratore II, 9, 36. 3 Cfr Const. Apost. Veterum Sapientia I, 1, 1. 4 Cfr P. Terentius: Homo sum; humani nihil a me alienum puto: Heautontimoroumenos,
77. 5 Ioannes XXIII, Ad Conventum intern. “Ciceronianis Studiis provehendis”,
die VII m. Septembris anno MCMLIX.
|