| 1 |
Dignas, clara, tibi laudes, ceruisia, dicam;
Vt faueas nobis, petimus, regina
liquorum,
causa meae Musae, sitienti infunde poetae
te, tibi ut apta bibam, de
te cum carmina scribam: |
| 5 |
Nam cunctantem impellis, ut audeat edere uersus.
Fit leuior miseris te pectora cura regente;
pulchrior efficitur per te quoque
pallida nympha;
cauponae tenebris ad proelia trudis inertem; |
| 9 |
mutus, dum
poterit, te persuadente loquetur
Nostra, benigne, legens si carpseris orsa,
sodalis,
et miratus eris, num res sit carmine digna,
uersiculis lectis zythum
meruisse uidebis |
| 13 |
laudes atque una Musa suadente bibemus.
O ceruisia te
mortales semper amarunt.
Quis primus biberit, quis homo te inuenerit olim,
ignoro; a superis demissa uideris in orbem. |
| 17 |
Cum matura Ceres forti nupsisset
Iaccho,
frumento liquido uis est donata Lyaei.
Amnis aquas legimus minime
Babylona bibisse
legibus et zythum purum sanxisse seueris. |
| 21 |
Ingens Pyramidum
cum substrueretur arena
moles in calida, te non solum umbra refecit,
fesse
labore opifex; certe ceruisia iuuit!
Non uixit liquido Cereris sine munere
gratae |
| 25 |
Gallia nec spreuit tales Hispania potus.
Semina frumenti sunt Celtis
pocula laetis.
O utinam Brennus secum hordea tosta tulisset!
Graeculus insipiens
cur frumentaria fugit |
| 29 |
pocula? Cur Hellas acidam -
uae! - maluit uuam?
O Danaum morem ne sis, Romane, secutus!
Barbara quae credis,
tibi sunt imitanda bibenti!
Heu, frustra monui! Tibi zytha aliena manebunt. |
| 33 |
En, trans Danuuium stabulans quid barbarus hausit
Germanos Tacitus ceruisiam
amare feroces
scriptor commemorat; cui fido credite testi!
Ad Rheni ripas ursina
pelle iacentes |
| 37 |
semper post calicem calicem exhausisse feruntur:
Pellibus
abiectis tamen hoc quoque tempore potant!
Per medium monachos artem coluisse
coquendi
et monachas aeuum nec claustra fuisse docemur, |
| 41 |
fratribus hortatis
quae fortia zytha negarent
Ieiunantibus bis panis ceruisia facta est.
Christicolis igitur conceditur humor agrorum
coctus, qui siccis cor laetificare
putatur: |
| 45 |
Christus si nosset, sumpsisset pocula zythi.
Nunc nulla est regio,
cui frumentarius humor
ignotus lateat, cum toto potus in orbe
iam soleat fieri:
Latices Europa coquendo |
| 49 |
se uetus exercet neque nigra eget Africa zythi
fortis
et a populis ceruisia amatur Eois,
nec bene cocta nouus contemnit pocula mundus
nec sitit Australis sine potibus insula caris: |
| 53 |
Semper, qui sitiunt, placet
omnibus humor ubique!
Zythum cur malim quam Bacchica uina, requiris.
Iussane
recta sequar, decemas, arbiter aeque,
qui potus similes - minime sunt! - dixeris
ambos. |
| 57 |
Ebria post calices fit mens utriusque liquoris:
Si nimium biberis,
uexaberis atque dolebis,
in summa cerebri uehemens dolor arce sedebit
et grauis,
ut uomites, torquebit nausea uentrem. |
| 61 |
Cur sua potemus,
demonstrans ipsa loquetur
atque Ceres flauis circumdata tempora aristis:
Vitibus
ereptae nulla arte premuntur et uuae
tunc ultro corrumpuntur. Cerealia uero |
| 65 |
pocula producit prudentia summa coquentum.
Antea homo non fit, quam granis
miscuit undam.
Cui responsa dabit iusto in certamine uino
ut semper nimio uenas
inflatus Iacchus: |
| 69 |
Forte merum quaerunt, qui memet semper amabunt:
Gaudia
laturus deueni caelitus ad uos.
- Corpora quo recreent homines, sum spumeus
humor,
quo recreent animos. Leuior sum uitibus: Ora |
| 73 |
dum iam, Bacche, grauas,
nondum ebrietate molesto,
dum te operante sopor fessos complectitur artus,
carmina nostri aliis iam laeta cubantibus edunt.
- Forte merum quaerunt, qui
memet semper amabunt |
| 77 |
me duce militiam -uae! - pauperiemque ferentes.
- Quem
uino impuleras, uino sibi leta parauit
Eurytus ille furens et Maenadas Orphea
dextris
caedere iussisti. Si Centaurea bibisset |
| 81 |
turba meos calices, minus arma cruenta fuissent:
Nam flagrantem animi lupulo atque quiete furorem
saeui
sedamus; fit pax per pocula zythi.
- Forte merum quaerunt, qui memet semper
amabunt: |
| 85 |
Per mea diffugiunt mordaces numina
curae.
- Aut acidus laedis, uae, Bacche, palata gulasque
atque fluens porro stomachum acrius uris aceto
aut nimium dulcis caput afficis omne dolore. |
| 89 |
Ast ego crateri, qua fiat amarior,
herbam
adiungo dulci, latices ut cuique ferantur.
- Forte merum quaerunt, qui
memet semper amabunt:
Me coluisse uiros scitote antiquitus almum. |
| 93 |
- Heus, dignissima sum, gelido quae munere donem
mortales
cupidos; cito nostram cingite frontem
lauru, qui potum semper coluistis auitum:
Aurea debetur mihi, cede, corona tabernae! |
| 97 |
En, utri, ipse uide, tribuatur
palma liquori
ac sit uter meritus certamine praemia uictor.
Quomodo, nunc
referam, ceruisia nostra coquatur:
Quae sator inseuit peraratis semina sulcis, |
| 101 |
sol atque imber alunt; tenuis progerminat herba
granifera et culmo per
menses crescit arista.
Cum laetis segetes sol flauas torret in aruis,
hordea iam
populo matura metuntur agresti. |
| 105 |
Mitia folliculis uementi grana flagello
duris excutiuntur et ad caua tecta mouentur,
tecta, ubi materies coctoribus apta
paretur.
Hic adduntur aquae; madefacta polenta uirescit |
| 109 |
mox torrenda: Virens
necat ignifer aer et arens
germen: Tunc tostum contundunt saxa molarum;
quomodo
potandum mutatur siccus in aequor
granorum puluis? Quaue utitur arte coquendi |
| 113 |
coctor, uti fiat ceruisia digna Lyaeo?
Erumpunt liquidae claris e fontibus
undae:
His admiscentur fragmenta liquoribus atque
flamma paulatim crescente
fouentur aheno |
| 117 |
magno, se ut mutans dulcedine mixta fruatur
lympha noua.
Postquam est exhausta polenta per undam
et uis frumenti feruente soluta liquore,
colando micae Cereris remouentur inanes. |
| 121 |
Colatum laticem reddunt crateribus
acrem
flammis impositis, iterum ut recoquatur, et intus
assidue trullis agitatur
sucus aenis
uoluitur et semper cortinis aureus humor. |
| 125 |
Quid Cereri liquidae, quo fiat acerba, peritus
immiscet coctor, quia potus
amatur amarus?
Flos lupuli laticem propriis tunc uiribus auget:
Quam gracilem
ripae Natura inseuit opacae, |
| 129 |
hastae iungit homo uitem piger alta petentem.
Fert maribus demptis sine semine femina gemmam.
Quis lupuli ualidum, quis
acerbum spernat aroma?
Assidue trullis agitatur sucus aenis |
| 133 |
uoluitur et
semper cortinis aureus humor,
dum percoctus erit. Quid posthac accidat, edo:
Post horas aliquot confusis partibus arte
ambabus latici calidus subducitur
ignis. |
| 137 |
Undam mellifluam per cribra liquare necessest;
grani sucus deinde
refrigerat ante liquatus,
fermentum gelidae quam possumus addere cupae.
Dulcia
qua Cereris mutantur in acrius almae, |
| 141 |
cum fermentantur, faex aut nat in
aequore summo
aut cupae fundo soluens operatur in imo.
Excipiunt latices tunc
dolia magna liquatos,
in quibus unda recens, dum fit matura, quiescit. |
| 145 |
Rebus spumeus his et dulcis nascitur humor,
nec lupulorum herbae cui desit gustus
acerbae.
O ceruisia tu contraria iungis et unis
conciliasque uiros, ut laeta
mente bibatur. |
| 149 |
Te manante pigros obscura taberna scholares
attrahit: Ecce
uenit curritque professor eodem.
Te potant iuuenes et potat cana senectus.
Cui sunt diuitiae, bibit et te uolgus egenum. |
| 153 |
Per te militiam toleret cum miles acerbam,
lis interdum oritur nimium potantibus atque
rixa, sopor uerum demergit
saepius omnes.
Fida Dei te plebs et laudat episcopus almus: |
| 157 |
Gratia ubi dicta est, populus concurrit in unum,
ut tua concelebrent
post missam templa fideles.
Haustu te timido uideo sorbere puellam,
cum citior
dominos te cantharus expleat, et uix |
| 161 |
sugit aquam puram Cereris sine numine
quisquam.
In cauponam igitur nos conueniemus, amici,
uespere et ad lucem
remanebimus intus alacres
crastinam, gelidum dum mittent dolia zythum. |
| 165 |
Spumeus offertur iunctis potoribus humor:
Pocula fer nobis, hac ne pereamus in
aula,
pocula! Tam procul, heu, quid, iners pincerna, moraris
a sitiente choro?
Socios ne sperne uocantes, |
| 169 |
carmina quis blaesis rudiora canuntur! Adesto,
hoc ne quis sitiens aut sobrius exeat horto.
Dum canimus dignas, mea, te,
ceruisia, laudes,
te dum, clara, bibo, de te dum carmina scribo, |
| 173 |
hic inter calices cum fratribus usque sedebo. |
| |
|
| |
MARTINVS FREVNDORFER
|
| |
|