 |
LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana
MVLIEBRIVM OPINIONVM MIXTVRA
Praeclara Francogallica scriptrix Elisabetha Badinter, quae ad feminarum iura
tutanda impigram superioribus annis navavit operam, opiniones suas haud
mediocriter mutavisse nuperrime videtur.
Cum scelera a mulieribus adversus puerulos senesve infirmos edita in singulos
annos crebrescere ingravescereque animadverterit, istud tandem concludit:
violentiam non masculini tantum sexus propriam esse, verum etiam feminini; manus
semper a potentioribus robustioribusque in debiliores afferri; idcirco mares
saeculis praeteritis saevitiam frequentius atrociusque exercuisse, quod penes
ipsos auctoritas semper fuerit ac potestas; tantum vero abesse ut mulieres a
feris facinoribus abhorreant, ut eos unos (id est senes puerosque) acerbissima
vexatione insectentur, qui nulla resistendi facultate praediti esse videantur;
ergo, cum feminae aetate nostra multum ascenderint et altius decenniis futuris
sint ascensurae, fieri posse ut masculinam violentiam aequent, vel fortasse
superent.
Consimili apud Aristophanem locutum esse tenore legimus Mnesilochum, falsa
muliebri veste indutum, ut affinem suum Euripidem excusaret coram femellis
Demetrae atque Persephones sacra celebrantibus: maledicta in mulierum genus
coniecta paria numquam flagitiis delictisque fore, quae mulieres ipsae omni
tempestate patrare consueverint.
Est igitur cur ambigamus utrum Elisabetha illa opiniones tam radicitus mutatas
re vera exprompserit, an personatus quidam ludificator in eius locum subdolosa
substitutione irrepserit.
* * * * *
Laetentur apud Elysios Dionis Prusensis et Favorini Arelatensis et Frontonis
Cirtensis manes!
Francogallica modo innotuit lepida eorum imitatrix, Corinna Maier, quae ‘laudes
pigritiae’ ad usum accensorum ministrorumque composuit. Haec mordacis summa est
libelli: apud officinas et ministeriales sedes nullam meritorum haberi rationem,
nullum sedulis praemium tribui; quo inhonestius quisque perfidiusque se
gesserit, eo facilius istum atque expeditius ad ampliores honores quaestusque
promoveri; permagni putidam assentationem existimari, parvi autem, vel potius
nihili, sincerum liberumque eloquium; maiorem percipi utilitatem ex ementita
iactatione, quam ex assidua diligentique navitate; omnia ad eros praepositosque
lucra pertinere, cum perexigua tantum opulenti convivii micula subiecti contenti
sint: quae universa cum ita sint, caveant miselli administri ne ingrato labori
plus aequo insudent; operam se indefessam navare callide simulent, cum interim
feriati dormitent oscitenturve; macella demum stipendia et cotidianas
contumelias somniculosa desidia iure rependant.
Quo apud Francogallos modo se res habeant, equidem ignoro; apud Italos autem
monita atque incitamenta, quae Corinna Maier largita est, omnino supervacanea
esse videntur: quis enim, ministerialem cuiusvis generis sedem ingressus, ulla
umquam alacritatis signa ibi deprehendit?
* * * * *
Eduardus De Filippo, Neapolitanus dramatum auctor praeclarus, comoediam
celeberrimam composuit, quae “Examina in hominum vita finem numquam habent”
inscribitur.
Quem quidem titulum, quo ad hodiernas Italorum condiciones magis proprie
conveniat, hoc modo mutandum esse arguta diurnaria Conchita De Gregorio censet:
“Examina in civitate nostra principium numquam habent”.
Ecquisnam vero, modo sit mente sanus, Conchitae opinionem confutet?
Num experimenta recte appellari ea possunt, quae lycei quinquennio confecto
adulescentes subire coguntur? Qui fieri potest ut ab iisdem improbentur
magistris, benevolentiore quorum indulgentia per tres vel quinque abusi sunt
annos?
Nec graviore apud Universitates severitate discipulos tractari iudicarique
constat: immo novis regulis professores prohibentur, ne libros legendos
perdiscendosque imponant, qui certum paginarum numerum excedant, quasi de
cibariis lance perpendendis agatur, non de doctrinae fontibus ac seminibus!
Num vitam vero imaginari possumus, quae ab ortu usque ad occasum examina
excludat atque experimenta?
* * * * *
Ovidius quoque modernam nanctus est aemulatricem, Lauram Kipnis, quae taediosi,
ut ita dicamus, desidiosique amoris remedia indicavit.
Qualem vero fugam, quale medicamentum versuta scriptrix proposuit? Adulterium.
Si ista parturiunt ex eruditionis thesauro litterati homines inventa, est re
vera cur de humana consortione desperemus ac nativam silvicolarum barbarorumque
inscitiam praeferamus ac desideremus.
* * * * *
Frustra Laocoon Troiugenas admonuit, ne ligneum enormi magnitudine equum intra
muros adducerent.
Nequiquam Solon ille sapientissimus Athenienses hortatus est, ne blandis
Pisistrati verbis tyrannidem appetentis aures praeberent.
Multorum apud antiquos veridicorum prophetarum mentionem legimus, prudentibus
quorum monitis fidem stolidus popellus denegavit.
Licet plerique lectores aliter de hac re sentiant, facere non possum quin
Orianae Fallaci mihi veniat in mentem.
ORESTES CARBONERO
|