 |
LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana
De Re Historica
POMPEIANIS IN HORTIS
Sicut hominum atque animalium corpora, sicut lapides iuxta positi, qui domos
extruxerant, sicut panum aliorumque ciborum reliquiae, igne eruptionis exarsa, eodem -quisnam obstupescere potest?- modo quae ager in gremio suo
hominis manu vel naturae ipsius motu acceperat atque ad humi superficiem sub
plantarum specie evexerat notitiae atque auctui nostro servata sunt. Si enim rem
recte consideras, camporum vultus atque facies temporum damnum non receperunt ea
variatione quae in viribus naturae atque hominum experimentis inest, sed uno
raptu irati vulcani eiectis lapidibus subiecta sunt atque eorum impetu cum flore
plantarum ac virentium arborum ubilibet submersa sunt immotaque mortis flatu
ubivis expirante manserunt.
Doctrina quam Italice palinologia ex Graeco verbo nuncupare placuit (nam
Graece paliuno idem est atque Italice spargere et palius pulvis
valet, id est Italice, pòlline quod dicitur) aliquot iam annos processus
bothanicae adiuvit, in fecundantis pulveris studio versata. Quod genera
plantarum distinguere permisit, quae autem hic, quaeque illic floruerint cernere
concessit; etenim forma, ut ita dicam, agri sub oculis paene prostat atque levi
mentis animique motu revirescit.
Anna Maria Ciarallo inclita huius scientiae et doctrinae testis est (vide, sis,
in libro[1], quem inter manus habemus, indicem conspicuum scriptionum ab ipsa in
lucem prolatarum), quae incepta novissime ducta minime tacuit aut neglexit, sed
tota longe lateque specimina, sicut ducta sunt, illustravit, ita ut qui legat
vel potius eius verba audiat, fere videat plantarum semina et humores circum
spirare et, tamquam hodiernae vitae restituta, nostras in medullas descendere.
Quot quantaque in uberibus Campaniae finibus alere usus consueverit atque
saecula hominum perpetuaverint atque domesticorum animalium salutari adiumento
creverint, omnia patefiunt in saepimentis ruderum atque latius in viridantibus
spatiis. Eadem scientiam nostram corroborant aut veterum notionum errores
corrigere sinunt.
Septuaginta tantum abhinc annos constabat[2] vulgare genus Citri, quam Italice
limone vocamus (sed proprius Latine Citrum Lemonem appellatam recte didicimus)
non ante Medii Aevi saecula in Occidentis oras ex Orientis regionibus venisse.
Minime prorsus. Pompeiis et ubivis in Campaniae litoribus eam iam tum floruisse
admittere oportet[3]: in pariete levigato domus quae vulgo del Frutteto
dicitur, pictam arborem huius generis mirari licet; in Oplontina villa ibi
proxime quaedam reliquiae sunt inventae, quae distinguere sinunt in vasis parvas
Lemonis Citri arbores consitas esse.
Fragmenta lignea fagi et alnorum reperta sunt in iisdem finibus[4], quarum
praesentia umbrae beneficio facile explicatur, quod patula fagus tunc etiam in
planitie lassis labore corporibus levamen donabat ante quam, ut recentioribus
aetatibus amplius evenit, alta peteret, relictis fluminum et maris oris.
Adiungimus alni propagationem, cum eius radicibus singularis virtus insit
servandi et diffundendi circum nitrum, radiculas aliarum plantarum adiuvisse[5],
ut copiosius nitrum caperent.
Quid de unguentaria arte dicam? Cuius in peritia Romani viguerunt. Pompeiis in
oeco celeberrimo domus Vettiorum Amores picti sunt trahentes in officinam huic
usui aptam unguenta et liquamina ad venustatem mulierum efferendam[6], etsi usus
immodicus commixtarum substantiarum Plinius obiurgavit. Utcumque est, patet
eo tempore in oleo odorifera principia plerumque misceri: fuisse atque Romanis
quam minimum in usu vina liquare, ut vini spiritus separaretur.
Ex villa a Boscoreale oppido quae nomen sumpsit, in monte Somma ut dicitur,
Oplontina ipsa in villa semina coryli Avellanae reperta sunt: iuvat autem
memorare quae scholiorum in Aeneida auctores fabulati sunt: civitatem Campanorum
in finibus Abellam nomen deduxisse a nucibus Avellanis; etenim ubilibet tales
arbores abundaverunt, sicut adhuc abundare solent.
In peristyliis viridaria et in locupletioribus domibus euripi fragrantiam florum
redolebant et gratissimam colorum varietatem iis qui accederent offerebant.
Sensuum ubivis illecebrae coagmentabantur. Inter quas in Vettiorum peristylio
Priapus e marmore voracem caudam erigit ad auras[7]; paulo longius in domus
faucibus pictus erus salacem suam protendit in trutina[8]: tantum auri valet,
quantum ponderis habet. Sic oculi admovebantur: pueri et puellae, nulla
inverecundia offensi, circumibant viridantes areolas sub communi amplexu naturae
et eius aperta feracitate.
Vivarium etiam, cuius in porcis taleae serebantur, quae alio allatae in
virentibus spatiis florerent, nuperrime emersit Nuceriam versus[9], ita in
porcas divisum, ut ab oriente ad occidentem omnes ordinate dispositae essent et
faciem communem, quae ad meridiem spectaret, ad solis radiorum beneficium
recipiendum verterent. Nec diverse harum rerum auctores agricolis ut facerent
suadebant.
Quid tandem de vinorum varietate et laudibus? Opimae in cellis erant amphorae,
quae mercatorum undique affluentium sitientia ora leniebant; ibi nectar
Bacchicum premebatur, unde quolibet in regionis oppida deduceretur: adeo
mercatores in officio suo versabantur, ut in extremis vitae titulis artem quam
exercuissent, eorum heredes inscriberent; non longe a Pompeiorum finibus
memoriam Lucii Visellii cuiusdam comperimus[10], ad civitatulam Cava de’
Tirreni exstantem, cui mater Visellia Quarta, quinquaginta quinque annis
vita defuncto sepulcrum fecit officii mentione adiuncta. Ne Horatianas
Campanorum vinorum laudes repetam Venusinique curiositatem novendi quomodo
Salernitana vina saperent et palata titillarent[11], in celeberrimo oeco
Villae dei Misteri, ut dicitur, divinae paene mulieris saltatio Bacchabundis
sensibus imbuta, vitae gaudio, si adhuc vides, suadet.
Umbrae denique latissimae aestum canicularem a corpore abicientes porrigebantur.
Non aliter aetate viriumque flore fruentes iuvenes (Iuventutis institutio, ab
Augusto condita, sua sede, quod ad Pompeios attinet, est ditata[12] in Via
dell’Abbondanza quae dicitur) refrigerium petebant, quietem tandem
haurientes post pugnarum certaminumque vices, in auribus plausus multitudinis
eiusque incitamenta ultra retinentes. Cives ipsi, illis platanis duplici ordine
porrectis in campo publico[13], gaudebant, defatigati clamoribus quibus
sustinuerant in campi circuitu modo illum, hunc modo iuvenem certantem.
VICTORIVS BRACCO
[1] A. M. CIARALLO, Flora Pompeiana, Roma, L’Erma di Bretschneider, 2004.
[2] Enciclopedia Italiana, II, p. 8.
[3] A. M. CIARALLO, op.laud., p. 51.
[4] A. M. CIARALLO, op.laud., p. 48.
[5] A. M. CIARALLO, op.laud., p. 122 sq.
[6] A. M. CIARALLO, op.laud., pp. 126-130.
[7] M. GRANT, Eros a Pompei, Milano, Mondadori, 1974, p. 50.
[8] M. GRANT, op. laud., p. 53.
[9] A. M. CIARALLO, op. laud., p. 122 sq. laud.
[10] Inscriptiones Italiae, Salernum, curavit V. Bracco, nr. 131.
[11] HOR., Epist. I, 15.
[12] M. DELLA CORTE, Iuventus, Arpino, Tip. Fraioli, 1924.
[13] A. MAIURI, Pompei ed Ercolano. Fra case e abitanti, Padova, Le Tre
Venezie, 1950, pp. 71-79 nonché p. 180. Cfr etiam A. M. Ciarallo, op. laud., p.
118.
|