|
LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana
ANGELI SINE PARADISO
Poeta lacrimis oculos suffusus somniantes flebili cantu ac
dolenti animo delicate pietatem exprimit suam erga puerulos innocentes et
venustos quos, hac temporum iniquitate, nonnullae inconsultae matres, quamvis
filios in gremio gestantes, in lucem edere sane id quod conceperant exsecrabili
aborto recusant. Tenera quidem parvulorum imago tantum carminis auctorem commovet
eundemque hoc facinus indignum despicientem, ut eis amorem donare velit suum,
vitamque quam impiae genetrices eaedem infelices negaverint eosque denique omnes,
infantes tam tristes verumtamen candidos, toto amplectitur corde similes angelis
sine paradiso, «tepido suffundens lumina rore». Nihil igitur mentem poetae ad lenitatem misericordiamque revocat
magis quam candida puerorum imago, velut Dei umbra in vitae deserto sine
paradiso.
Augusti mensis vespere stellarum pleno ac silentio foras
in solario sedi ad caelum tenuemque aëra aspiciendum rosas bene olentem et
iasmina, illiusque dulcis in fascinatione vesperis sensus amisi et
somniare coepi.
Esse in horto videbar floribus, arboribus aviculisque pleno,
in horto tam magno rosarum in nube suspenso.
Hic fons murmurabat illic in
canaliculis aqua fluebat, inter ramos aves tam suavi canebant voce quae
fidicularum videretur symphonia.
Non esse in terra iam animadvertebam, sed in regno divarum
fascinato atque cum circumspicerem piri sub arbore vidi parvulum veste
candidum binis cum alis in caelum protensis. Pulcher erat, oculis obscurus
parvumque os rosa videbatur; sed vultu tristis gravisque amoenissimum
hortum, ubi ludebat, neglegere videbatur.
Appropinquavi timidusque quasi exigua voce ab eo quaesivi:
«Quis es, pulcher filiole, esne caeli angelus?». Caput circumegit meque
aspexit maestus oculis vultuque valde conturbatus «Caeli angelus non
sum neque parvulus. Nemo sum quia numquam sum natus omnesque nihil
sunt animulae istae quas in horto vides».
Me circumspexi ac multos multosque parvulos vidi, alios
supra ramum quendam sub dumeto alios sine gaudio ludentes, graves
gravesque stabant soli solique velut si sese ipsos ignorarent.
«Caeli angeli non sumus neque pueruli, sed animulae
errabundae neque matres patresque habemus, oscula ignoramus et blanditias,
verba dulcia, matris pectoris calorem amorisque flammam. Flores sumus
flaccidi ante nativitatem».
Lacrima ab eius oculis orta lente lenteque descendit velut
fervidi favilla ignis in ipsius vultum tam venustum. Quantum pietatis erga
eum in me fuit!
Brachia porrexi eumque sum amplexus, simul cum ipso flens
misero filiolo sine luce amoreque omnes puerulos complecti sum visus ut
ab eis veniam peterem vitamque donarem meam parvis istis angelis sine
paradiso, quos nos, homines exculti, antequam essent nati necavimus.
Iacobus Zapparrata dialecto Sicula carmen suaviter panxit.
Petrus Ferraloro Latine vertit et prooemium scripsit.
|