 |
LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana
CENTESIMARVM COMPVTATIO
Recentibus Februariis diebus in actis diurnis mirabilis apparuit
nuntius novissimae factiunculae cuius asseclae, integra atque absoluta
virilitate praediti, iura masculorum contra feminarum adrogantiam defendere
gestiunt, qui, ne dubium exstet, etiam pulcherrimam nigram tuniculam - vel
melius Anglice, ut hodie moris est, T-shirt - induere solent, ubi albis permagnis litteris,
quasi signum militiae, titulus MASCHIO 100%
legitur. Mirabundus ego tantaque audacia
obstupefactus, utpote solum dubitationis atque inscitiae meae certus, aliquid
amplius de centesimis non modo virilis sed et muliebris sexus cognoscere volui,
et, post longam investigationem, magistrum inveni Tiresiam satis idoneum quippe
cui Venus esset utraque nota (1). Narrat enim Ovidius ludibundum Iovem divinae uxori "maior vestra profecto est quam quae
contingit maribus" dixisse "voluptas". At Iuno,
et ipsa ioculariter, mariti sententiam aspernata, iudicem aequum atque expertum
consulendum statuit, Tiresiaeque causam committi iussit. Nam vates silvas olim
pererrans, duos serpentes amoris amplexibus coniunctos baculo inscius percussit
deque viro, mirabile, femina factus, septem annos femina vixit. At postea,
eosdem angues eodem modo implicitos nactus, baculique magicam vim suspicatus,
iterum percussit et in pristinam formam reversus masculus denuo factus est. Unde
iam aliquid inter masculum et feminam commune exsistere videtur, siquidem baculo
illo utriusque sexus commutari vices potuerunt. Quod quidem consortium etiam in vocabulis quibus et iste et illa
nuncupantur emicare videmus, quae antiquitus ex eadem radice, addita tantum
desinentia, non modo deprompta sunt, sicut in Scripturis (Gen. 2, 23) " (’issah...
me ’is)", sed etiam in versionibus
plerumque restituta videmus: nam legimus "κληθήσεται
ανδρίς ότι απο ανδρος ελήφθη" (Sym.), et quadam
significationis audacia "vocabitur Virago quoniam de viro sumpta est" (Vulg.), et grammaticam innovando "man wird sie
Männin nennen, weil sie vom Mann
genommen ist" (Luth.), et similitudine quadam
phonica "she shall be called Woman because
she was taken out of Man"; solum Italica versio (donna... uomo), Sept. (γυνή...
ανδρός) et Russ. (җеною...ибо взята от мүҗа) eandem
radicem non inveniunt. At hic quaestio non de solis nominibus est, quin et ad naturam
ipsam corporum aperte spectat, siquidem scriptum est:
et erunt duo in carne una,
non modo quia
adhaerebit homo uxori suae (2), sed etiam quia alter alterius vestigium quasi
sigillum impressum profert in corpore suo. Nam quid sunt papillae illae quae
hinc atque illinc villosa pectora Achillis, Ulixis et omnium heroum etiam
nostrorum temporum exornant, nisi feminea vestigia? Quid est cavernosa illa
κλειτορίς in latebris
Veneris omniumque nostrorum quoque temporum nympharum, nisi parvum sed vivum
vestigium maris in femina? Quid praeterea quod femina hominum genus carere nequeat? Non
modo ad remedium concupiscentiae,
sed etiam in operibus rationis atque intellectus ut
ad altiora cacumina perveniat cultus atque humanitatis, nam neque Socrates
έρωτος vias sine Diotima
discere neque Dantes iter illud suum sine Beatricis auxilio perficere ullo modo
valuisset. Conclusio: si quis centum centesimis marem se esse
glorietur, nonne periculum est ne quinquaginta centesimis hominem se
fateri titulumque tuniculae suae in UOMO
50% immutare debeat?
MARIVS VITALI
1 Ov. Met. III, 318 ss.
2
Gen.
2, 24.
|