The Holy See Search
back
riga

LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana

 

De Re Historica

DE COLAPISCE

 

     De Colapisce multa quidem atque paene incredibilia narrantur.
Alii Villelmo in Sicilia regnante, alii sub Rogerio rege eum natum esse tradunt; Salimbene De Adam, Chronicorum scriptor, dicit eum sub Friderico Romano Imperatore et Siciliae rege vixisse notitiasque de eo a quibusdam Messanensibus Ordinis Sancti Francisci religiosis accepisse se adfirmat.
     Eadem fere Iovianus Pontanus, maximus Latinorum carminum auctor, narrat et confirmat eum fuisse Siculum:

Alta Pelori
saxa virum genuere, aluit quoque Sicilis Aetna
(Iov. Pont., Urania, 1. IV)

     Ipse puer a senioribus accepi Colam natum esse matre Aetnaea, qua Acis flumen, longo sub Aetnae rupibus itinere peracto, ad mare pervenit oscula petens Galateae, cuius impenso flagrabat amore; Colapiscis pater ovium gregem modo per Aetnae declivia, modo in montibus Peloritanis pascebat (1).
     Usque a primis vitae annis puer, cui Nicolaus nomen datum erat, haudquaquam patris vestigia secutus est:

Avia montis
nulla petit, nulla ipse feris venabula torquet;
litoribus tantum assistit, Neptuniaque antra
sola placent, solis gaudet piscator arenis.
(Iov. Pont. ibid.)

     Retia non feris, sed piscibus captandis parabat: si ostreas atque echinos legerat, si piscem insolita ceperat magnitudine, gaudebat; maiorem etiam voluptatem capiebat, si ima maris penetraverat vel delphinum nandi celeritate superaverat.
     Bucinator autem tam bonus factus est ut omnes piscatores posset superare; quae res patri, qui pastor tenues inflare solebat avenas, minime placuit.
     Iam puer, qui delphino insidens maris aequora lustrare solebat, notior erat piscibus quam terrae incolis, quo factum est ut nomine leviter mutato Colapiscis appellatus sit, non quia in piscem esset mutatus, sed quia mare libentius quam terram incolebat.
     Amicum habuit Colapiscis delphinum quemdam, quem Alphium appellavit, a quo artem secreta maris explorandi didicit. Multa atque mirabilia in imo mari puer abdita esse cognovit; naves sive antiquas sive recentes submersas vidit, quarum in alveis thesauri ingentes iacebant, numquam postea hominum avaritiam excitaturi.
     Maxime autem admiratus est quosdam recessus, quos eius aetatis homines Sirenum esse domos putabant, ubi zapphiri et smaragdi, coralia et margaritae, tamquam lucernae, claram fundebant lucem: vere credi poterat Neptuni et Nereidum esse domos iam desertas. Tot thesauri inventi minime pueri cupiditatem excitaverunt, qui paucas olim margaritas attulit matri, quas illa recusavit, cum de earum origine non satis esset certa.
     Tanta maritimarum artium atque natandi peritia per hominum ora non solum in Sicilia sed in ceteris quoque Europae regionibus pervulgata et cognita, effecit ut Colapiscis adulescens iam a regibus et a principibus ad res miras atque incredibiles quaereretur sive navis submersae thesauri erant recuperandi sive pisces forma gustuve rari essent captandi; neque tamen regum gratiam semper adeptus est; quin etiam, cum saevi atque difficiles illius aetatis tyranni essent, saepe Colapiscis ea facere coactus est, quae numquam se facturum putaverat.
     Neque amoris blanditiis frui facile potuit, cum omnes virgines illum caverent iuvenem qui libentius in mari quam in terra viveret saepiusque ima maris peteret quam amoenos recessus ubi iuvenes puellaeque mutuum exercent amorem.
     Semel tamen amor pectus eius temptavit. Hispaniae rex in Siciliam venerat, Friderici regis hospes atque secum duxerat tres virgines filias, venustate egregias, quae, cum delectationis causa mare navigarent, quod Aetnae pedes, ut ita dicam, adluit, aetate ultima sororum, quae prima erat venustate, anulum in mare prolapsum amisit vel potius, ut multi dixerunt, ex proposito in mare abiecit ut Colapiscis peritiam atque praestantiam experiretur.
     Regia puella centum aureos nummos, purpureo sacco inclusos, se daturam promisit, ei qui anulum recuperaret; Colapiscis, statim advocatus, dixit se non aureos nummos pretium laboris sed osculum tantum petere.
     Regiae puellae promissis adductus Cola in mare se proiecit ac tam diu sub undis nare coactus est, ut multi iam de eius reditu desperarent. Arduum enim ac paene impossibile fuit anulum recuperare propter imi maris tenebras, periculis undique imminentibus.
     Ille demum ex undis elapsus, anulum retulit osculumque accepit. Neque amoris hoc fuit initium; nam regia puella in suam rediit terram, nec umquam postea eam Siculus vidit heros, qui aliquot post annos, si credere nuntiis traditis par est, uxorem duxit a qua tres genuit liberos.

* * *

     Iam Colapiscis fama volventibus annis per omnes Mediterranei maris oras et regiones pervaserat, cum ex Melita insula, quae in umbilico maris est collocata, nuntius advenit terribilis: immensae molis monstrum, Orcam nomine dictum, mare infestum facere, neque solum piscatores, quorum parvae scaphae facile a monstro frangerentur, sed etiam nautas terrere, quorum naves impetum monstri non possent sustinere.
     Orcam enim dicebant, in antro occultam, auribus attentissimis naves advenientes interceptas non solum capite, quo tamquam rostro uteretur, sed etiam caudae ictibus collidere ac frangere.
     Quae cum Fridericus rex a naufragis accepisset, statim a Colapisce petivit ut Orcam necaret; regis iniqua iussa Siculus heros capitis damnationem esse cognovit neque tamen recusavit putans sibi pro sua gente mori non esse indecorum.
     Ad rem perficiendam Colapiscis, quippe qui indolis bonae esset atque quietae, delphinis inermibus et iocosis adiutoribus usus est: neque illi amici spes fefellerunt seque socios in discrimine tanto addiderunt.
     Primum enim Colapisci suaserunt ut pugionem semper lateri adligatum haberet: quae res nova fuit atque insolita Siculo iuveni, qui buccina tantum ad piscatores convocandos uti solitus esset; deinde Orcam adventantem non omnes uno agmine sed singuli adgredi statuerunt, quo facilius monstrum confunderent atque tam acriter irritarent ut Orca undique petita insaniret et posset a Colapisce comprehendi.
     Diu Colapiscis et delphini mare lustraverunt Orcam quaerentes; illa tamen in remoto specu dormiebat, quod semper facere solebat gravi aliquo scelere facto: nam multos per dies abunde epulata erat, cum multas scaphas fregisset et piscatores devoravisset. Diu dormiendo horribile monstrum epulas graves et nefarias concoquebat.
     Euntem ad parvam insulam, vel potius scopulum, ubi phocae albae vivebant, delphini deprehenderunt: ibi Orca phocarum natos quaerebat, quos quasi ientaculum ederet.
     Statim delphinus quidam, omnium audacissimus, monstrum a tergo aggressus est, vel potius caudam pervellit, ut arca retro se volveret. Mox alii delphini a fronte, a lateribus identidem Orcam petiverunt, nec tantum impetum fecerunt, sed etiam, loquelam piscibus notam adhibentes, eam coeperunt irridere, tamquam imbellis iam atque ebria anus facta esset.
     Ictibus atque conviciis undique petita Orca caudam pinnasque agitabat, ingentes spumarum montes attollebat, dentibus infrendebat, nec ullum poterat delphinum offendere: conturbata ac perculsa, non tamen defatigata, aliquamdiu horrendo illo ore, acutis munito dentibus, hians stetit.
     Hic Colapiscis rem ausus est facere nec opinatam nec antea cum delphinis statutam: obviam ivit monstro nec pugione aggressus est, sed incitato saltu ultra apertas fauces penetravit, in ventrem illum horrendum se insinuans.
     Nec potuit Orca iuvenis consilium praecipere; ubi enim os clausit, iam ille ultro processerat et in ventrem monstri se insinuaverat, crebris pugionis ictibus lacerans.
     Coepit tum Orca furiose agitari, identidem se volvens: sed dolor crescebat, viscera laniabantur, sanguis effundebatur copiose: Colapiscis vivus exsiluit, cum illa iam languesceret atque ultimis caudae ictibus maris aequor verberaret.
     Pugnae sub fine amplae sanguinis maculae aequor signabant, cum interim delphini per undas saltantes et caudis pinnisque plaudentes laetitiam ostenderent et amici reditum salutarent.
     Orcae interitus omnibus gaudio fuit et solacio, neque solum nautis sed piscibus quoque, qui immane oderant monstrum.

* * *

     Postquam Orcam tam audacter necaverat, Colapiscis, non iam iuvenis, sed aetate maturior, sperabat se cum uxore et liberis tranquille vivere posse, longe a regis aula, cuius splendidi thesauri minime animum eius movebant, cum novum periculum Siciliae terram vexavit.
     Ignis ille qui in imis Aetnae montis visceribus ardet, extemplo ruptis fornacibus et montis lateribus laceratis, ex pluribus erupit meatibus et, tamquam flumen multis distinctum rivis, coepit ad Ionii maris oras lento sed certo itinere decurrere.
     Quocumque igneum flumen pervenerat, omnia peribant: arbores, vineta culta, aedificia; ubi autem maris oras tetigerat, magnis cum fragoribus propter contrariorum elementorum commixtionem, maris aequor explodere videbatur.
     Sex continuos menses ruina magna orientalis Siciliae oras turbavit; ubi tandem requievit nec iam Aetna mons hominibus minabatur, novus terror animos invasit, cum sensim ac sine intermissione terrae solum subsistere videretur, velut si pars illa Siciliae quae est inter Pachini et Pelori promunturia in eo esset ut mari submergeretur.
     Siciliae rex Fridericus statim Colapiscem convocavit: videret statim cur Sicula terra subsisteret et remedium quaereret.
     Iterum Colapiscis, non tam iussu regis, sed amore terrae suae motus, ima maris petivit, omnia oculis perlustravit et rem invenit miram atque terribilem: Siciliam stare tribus fultam columnis, quarum unam, quae sub Pelori montis radicibus esset, propter crebros Aetnae montis motus frequenter mutantem ac quassatam, non iam  stare nec Pelori pondus immane posse sustinere, qua de causa uno ex latere Siculam terram declinare nec longe abesse quin sensim mari submergeretur.
     Ima maris iterum atque iterum Colapiscis petivit et amici delphini ignari periclitantem amicum secundi et iocosi secuti sunt.
     Fractam columnam saepius Colapiscis cum exploravisset, intellexit nihil iam humani operis fieri posse ut columna montem ut antea sustineret.
     Consilium igitur cepit patriae salutare, sibi funestum; fractae columnae fragmentis remotis, ipse se substituit, tamquam ex homine caryatis esset factus ibique immotus mansit, immensos ciens conatus; haud multo post, ut par erat, morte correptus est.
     Hoc quoque apud Siculos piscatores traditum esse accepi: quotannis die sexto mensis Decembris, qui dies est festus S. Nicolao dicatus, Siculi freti sub undis, aliquid fieri mirum atque insolitum: delphinos, quibus Colapiscis maxime erat amicus, ad columnam, quae Pelori montis molem sustinet, convenire laetas nectentes choreas atque humano prope modo faustis ominibus Siculum heroa prosequi:

omnia bona sint tibi,
magna laus Colapisci
qui Siciliam servavit!

     Haec dum canunt, alii caudis, alii capitibus ingentem columnam expoliunt: algis et conchyliorum crustis abrasis, Colapiscis vultus apparet delphinis plaudentibus. Siculus heros, iam maior humano factus, honore gaudet atque amicis delphinis adridere videtur.

PAVLVS GRASSO

 

1 De duplici, Catinensi ac Messanensi, Siculi herois origine, Stephanus DÂÂ’Arrigo consentire videtur, qui heroa narrationis suae, cui Horcinus Orca titulus est, Andream nomine, patre Peloritano (Caitanello) et matre Aetnaea (Nina la Iacitana) natum esse dicit. Andreas, qui Orcam, horrendum maris monstrum, necat, ingenio ac moribus potest Colapisci adsimilari.

    
      

top