 |
LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana
ELECTA MANVS
"Curis saecularibus intenti, tanto insensibiliores intus
efficimur, quanto ad ea quae foris sunt studiosiores videmur" (1). Expertus est
Gregorius Magnus tristissimas barbaricae aetatis suae vices, et tamen valuit
catholicae Ecclesiae gubernacula fortiter sustinere. Pari fere ratione – si licet parva componere magnis (2) - etiam hoc
anno electa adulescentium manus voluit duos per integros menses hanc adire
Curiam Riariam, proposito instructa componendi humanam scientiam cum revelata
fide (3). Eam non cohibuerunt crebriora operistitia neque implicata commeatus
frequentia, peculiare supplicium nostrae Romanae urbis. Sunt quidem novem numero, levis scintilla, cuius tamen ardor
atque curiosa intentio potuit transgredi artos fines humanae debilitatis.
Atque digni existimantur qui publica laude honestentur.
Ii sunt:
Marcellus Bonifazi, adulescens
technicae arti apprime deditus, automatariae birotae nasutus gubernator; Iosephus Richardus Garcìa Salmeron,
e Foederatis Civitatibus Mexicanis, classicarum disciplinarum studiosus; Richardus Angelus Garduno Cancino,
pariter e Foederatis Civitatibus Mexicanis, dulcis adulescens, amabilis
conversationis cultor; Robertus Groch,
Polonus diligens atque bene cordatus, mox laurea donandus in Studiorum
Universitate Salesiana, et quidem in Litteris Classicis et Christianis;
Valderius Hilgeman, e natione Neerlandica, apud
Studiorum Universitatem Lateranensem in utroque iure lauream consecuturus; Bonifatius Mose Anoli,
e Re publica Democratica Congensi, admodum nitidus et candidus iuvenis, quippe
qui solis fervores etiam nocturno tempore expertus sit;
Gregorius Poblano Bata, e Foederatis
Civitatibus Mexicanis, elegans adulescens, dignus qui apte aequalium suorum
partes agat in publica concione; et demum dominae duae:
Anna Alexandra Glusiuk, Polona, rerum
politicarum peritissima, mox laurea honestanda in scientiis politicis apud Studiorum
Universitatem Gedanensem, antiquitatis christianae sapiens cultrix; Laetitia Staccioli,
felix quidem domina, utpote quae a patre, disciplinae
archaeologicae admodum perito, potuerit recipere
maiorum nostrorum altam sapientiam.
Iam iamque lubet teretes aures intentosque oculos tradere
enarratoribus fabulae tragicae.
CLETVS PAVANETTO
1 Greg. Magnus, Hom. XVII, 3, 14. 2 Cfr Vergilius, Ecl.
I, 23. 3 Cfr Collecta in die
festo Alberti Magni.
|