 |
LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana
QVONAM RVIS, EVROPA, TVI OBLITA,
RECISA RADICES, PVERIS ORBATA MAGIS MAGISQVE
IN DIES EXARESCENS?
Animadvertistisne? Italia et universa Europa - Latinitate et
Graecitate orbatae et ipsa Christianitate paulatim defraudatae - iam se ipsas
parum noscunt; nam, si in Italicis scholis, ubi Italica lingua “Itanglicae”
cedit, ex aliquo discipulo quaeras unde veniant voces Italicae ut “devoluzione”,
“finzione”, “selezione” ecc., audias illas ex Anglicis devolution, fiction,
selection - derivari; quibus in scholis imago Christi crucifixi ablata est, a
“Christianis” hospitium Mahumetanis praebentibus, quod non est hospitium, sed
eiurans expoliatio; religiones enim et gentes sunt reconciliandae, sed non est
eiuranda populi fides. Eiusmodi errores audias et videas in quovis televisifico vel
radiophonico vel forensi congressu perpetratos ab istiusmodi discipulis, qui
professores vel partium rectores facti errori pertinaciam adiciunt
anti-Christianorum se “laicos” dicentium et in disputatione procedentium, ut
procedunt in itinere asini oculos operimentis tecti. Quae mihi nuper in circulo ac sodalitate colloquenti audire
contigit, quo convenerant quidam dimidiata vera istis erroribus commiscere
soliti: ut de Europa numquam ad unitatem perducta; de Italia atque Europa
numquam de renatis litteris et artibus et scientiis gloriaturis, nisi Arabica
scientia ac philosophia praeiens adfuisset; de Europaeis libertatis ignaris,
nisi Americani exportavissent; de Christianis - praecipue Catholicis - cruce et
sepulcro sacro praetextis Palaestinam opprimentibus, de “meschitis” (seu
mesgidis) in ecclesias conversis a Catholicis regibus Mauros vexantibus; de
Catholicis novos haereticos Lutheranos, ut protestantes, bello persequentibus;
de Romano Pontifice omnia nova praeteriti saeculi ineuntis condemnante, de
episcopis, praecipue Italicis, rei publicae se interponentibus in mulieribus ab
abortu deterrendis et in nuptiarum iure eiusdem sexus amatoribus negando; de
iisdem autem sacerdotum paedicationem et tolerantibus et tacentibus; de aliis
denique similibus. In quibus audiendis Iuvenaliano pervasus ardore haec fere
clamavi de unaquaque re obiecta. De Europa ad unitatem lingua, religione, doctrinis redacta, si
contraria invenissent, producerent: nam inter nos senes et inter omnes semper
constiterat ex auctoribus, artificiis aliisque testimoniis Europaeos ad unitatem
informatos arte, poesi, scientiis a Graecis; lingua, iure, viis, imperio a
Romanis, qui et Graecitatem et Latinitatem (Graeca continuantem et integrantem)
in omnes provincias vulgaverant (iuris humanitatem ipsi Seres nuperrime
laudaverunt, Anglo-Saxonum legibus id praeferentes); religione vero miram ad
unitatem a Roma Christiana esse redactos, qui Latinitatem produxerat vel in
regiones a Romanis intactas (ut in Germaniam interiorem, Hiberniam, Scandiam,
Daniam, Poloniam, Hungariam, Croatiam, Cechiam et Slovachiam), Benedictinis
coenobitis operam dantibus; in Europa autem orientali, altera Roma (cuius
imperium - diuturnius nostro maiore, in partibus occidentalibus per Sacrum
Romanum Imperium continuato - paulo ante Americam repertam a Turcis eversum est)
Christianitatem per Cyrillum et Methodium in ceteros Slavos propagavit, etsi
Graeca lingua non comitante. Quod a Claudiano, Aegyptio poeta, et Gallico
Namatiano de Roma antiqua dicitur (De red., I, 63 et 66):
FECISTI PATRIAM DIVERSIS GENTIBVS VNAM…
VRBEM FECISTI QVOD PRIVS ORBIS ERAT,
id vel melius aptari potest
universalitati Romanae Ecclesiae. Arabes autem renatarum in Italia atque Europa litterarum et
artium et scientiarum auctores fuisse novissimum videtur et maxime mirabile
dictu atque auditu; namque et Arabes ipsi per Avicennam et Averroem, interpretes
Aristotelis et neoplatonicorum, confitentur se philosophiam et scientias a
Graecis accepisse (Arabes, ut Occidentales, geometriae theoremata discunt
docentve eisdem formulis, quae in vetustissimis Euclidis Elementis leguntur) et
humaniorum litterarum
auctores Latina et Graeca exemplaria recuperaverunt eo consilio, ut praeeunte
Thoma illo Aquinati Aristotelis Graecitatem vindicante Graeco-Romanam
antiquitatem contra Arabes revocarent. Arabes scientiis quidem praeclari fuerunt, sed ipsi Graeca
Graecis, Indica Indis (ut numeros), Serica (acum magneticam, chartam, pulverem
pyricum) Seribus reddunt: ex artibus denique tantum architecturam, ut Hebraei,
coluerunt. Nemo vel mediocriter “Europaeitate” imbutus in eum incidisset
errorem, ut libertatis in orbe auctores diceret Americanos Foederatarum
Civitatum; qui - acerrimi quidem cultores - Capitolio suo sese proclamant
heredes Romanae libertatis, quae extremos martyres Catonem tradit et Ciceronem,
liberam mortem praeferentes servili vitae, Demosthenem Atheniensem secutos:
namque libertatis et popularis reipublicae clarissimae cultrices in orbe fuerunt
Athenae, quarum victorias contra Persicum imperium Herodotus libertati tribuit,
et Roma a Cicerone in Catilinariis, et Philippicis et De re publica tractatu
illustrata. Novorum sophistarum ab ignorantia ad malevolentiam progressi ad
nodum quaestionis venimus, cum eiusmodi malevolentia “laicitate” tecta et
Catholicitatem et Pontificatum et Episcopatum involvat: ita in fabulis Aesopi
CCXVII et CCXVIII lupi oves inducunt ad otiosos canes eiciendos: si ovibus pax
est cum lupis, quid opus est canibus? Aiunt sophistae Catholicos, Christi cruce et sepulcro praetextos,
Pontifice incitante, Palaestinam vastavisse et occupavisse; at, dum haec
accusant, tacent de Arabibus et Africam et Hispaniam et Siciliam et Syriam et
Anatoliam armis occupantibus et discordiis divisas per vim a Christo ad
Macometum convertentibus: Christiana enim erat universa Africa septentrionalis,
quae Minucium, Tertullianum, divum Cyprianum et summum Augustinum iactabat in
partibus Latinis, divum Athanasium in Graeco-Aegyptiis partibus; Hispania
gloriabatur divo Isidoro; Syria autem Tatiano, divis Chrysostomo et Damasceno;
Anatolia denique tres
illos divos Cappadoces praebebat: utrumque Gregorium et Basilium. Adiciunt isti “laici” Hispanicos reges in Mauris eiciendis
Cordubensem “meschitam” in ecclesiam mutavisse, at probabiliores essent, si una
memorarent et Mauros illud idem templum divo Vincentio consecratum - in area iam
Iano dicata - in “meschitam” convertisse et Turcas illam mirabilem basilicam
Constantinopolitanam a
diva Sophia nuncupatam in Musulmanum templum deformavisse. In Lutheranis Catholicitati praeferendis dictitant isti
dimidiatae veritatis cultores ab Hispanicis regibus Americae indigenas et
oppressos et per vim ad Cristum esse conversos, quod non fecisse Anglo-Saxones
in America septentrionali; at praetermittunt, et septentrionales omnino bello
exstinctos, nullis monumentis, et meridionales “Amerindos” vel oppressos
superfuisse suis cum moribus et linguis et monumentis, vel nativis vel
Christianis, item praeclaris. Ab ambitiosis principibus incitatos Catholicos et Lutheranos
inter se cruentissimis pugnavisse bellis et nomen Christianum dedecoravisse
infitiandum non est; at aliud schisma induxisse, quasi mediocri fuisse monitui
et damno Cerularii patriarchae scissura inter Catholicos et Orthodoxos, alia est
culpa, haud minor. Tum a nonnullis Germanis Lutherus quasi novus Arminius
salutari potuit; nunc melius videmus quantum detrimenti attulerit et
Christianitati et Europae. Tum enim Ecclesia sub Leone X, Mediceo pontifice, qui aureae
aetatis coryphaeus et musagetes est salutatus, renovatum Italiae cultum ad
culmen perducebat, post illud humaniorum litterarum saeculum, quo Terentiana
atque Ciceroniana humanitas (versu expressa HOMO SVM: HVMANI NIL A ME ALIENVM
PVTO, Heaut. I,1,25) novam fiduciam hominibus infuderat, Deo atque Ecclesia
faventibus: sine illo humanitatis vere, nullum a luminibus saeculum a
Franco-Gallia per Europam atque Americam vulgari poterat et ita praeire
revolutioni et Americanae et ipsi Franco-Gallicae. Quod tum quidem Lutherus
intellegere non poterat;
sed ne nunc quidem id mente comprehendunt isti sophistae, qui veterem cantilenam
recinunt de Ecclesia sub Pio X novi saeculi novitates omnino condemnante, quippe
Christianae fidei contrarias atque hostiles. Nunc, quamvis Italia et Europa videant familias et gentes suas
intra pauca decennia nullis natis omnino perituras, tamen nonnulli vel cives vel
etiam rerum rectores aut de lana caprina disceptant aut leges atque iura naturae
evertunt et in nuptiarum iure amatoribus eiusdem sexus concedendo (quaenam in
terrarum orbe vel religio vel barbara tribus vel civitas tale monstrum ipsis
bestiis ignotum unquam cohonestavit?) et in mulieribus ad imminentem prolem
abortu supprimendam incitandis (quae immanitas ut libertas a feminis tandem
recuperata salutatur!). Quae scelera novi Solones, cum a Romano
Pontifice et ab
episcopis ac sacerdotibus Catholicis vehementissime condemnata audiant, ipsi
quidem ut nova civium commoda celebrant, sacros autem principes ac praesules
obiurgant quasi sese rebus publicis civiumque libertati interponant, cives vero
derident, quod ipsos “laicos” non sequantur, et sacerdotibus fidentius se
committant. Quae tragicomica res evocat illas, memoratas Aesopi fabulas CCXVII
et CCXVIII de lupis, in pace ovibus proponenda, lanigeras exhortantibus ad
otiosos canes eiciendos: quid canibus opus esse, si ovibus cum lupis pax esset? Postremum isti “laici” Ecclesiam reprehendunt, quod, cum
paedicationem acerrime condemnet, tamen sacerdotes paedicantes aequiore ferat
animo. Quam culpam - quae nonnumquam calumnia est - constat contra ab Ecclesia
vehementissime et condemnatam et coercitam, cum sacerdotes (rectius quam
Caesaris mulier, ut aiunt) minime suspicandi sint. Quin etiam videmus Ioannem
Paulum II, Pontificem sanctissimae memoriae, personam suam, et insidiatoris vi
et morbo et senio confectam, in sacrificium usque ad mortem obtulisse, quasi ad
expiandum, si quando Ecclesiae homines erravissent.
Quod sacrificium Ecclesiam Matrem ac Magistram confirmat.
HERMINIVS PAOLETTA
|