 |
LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana
FESTIVAE LAETITIAE CONCENTVS
Hac appellatione subnotare volumus congressum nostrum utpote qui
munus sibi imponat replendi adstantium animos eximio maiorum nostrorum
humanitatis cultu atque ante oculos aperte ostendere quae sit vera hominis
dignitas ob quam ipse, homo scilicet, iure meritoque omnium rerum creatarum
dominus atque rex constituitur. Quod non temere nec fortuitu facere conamur praeeunte
probatissimo Graeco Euripide, cuius fabula tragica
Bacchae, quam spectaturi estis, verecundiam mulierumque pudicitiam
laudibus extollit (1) virorumque virtutem illustrat commemorando excelsos
tragoediae actorum animi sensus (2).
Haec in primis declarare cupiebam, Excellentissimi sacrorum
Antistites, Dominae ac Domini colendissimi, Adulescentes ac Iuvenes
dilectissimi, quos Romani sermonis praestantia allicit et ad nostram adduxit
congressionem.
Antiqui Graeci et Romani plurima docuerunt quae proprie ad genus
humanum pertinent, quaeque adhuc plena gaudent rerum veritate: vulgo, saepius
multae eduntur sententiae, altam germanamque antiquorum cogitationem referentes,
cum aetatis nostrae agendi ratione optime congruentes. Sapiens quisque summa cum
delectatione magnoque animi profectu pervolutat quae pertinent ad Graecorum
inquisitiones adque Romanorum narrationes, in iisque multa invenit quae sibimet
ipsi tribuere potest. Clara nominis gloria ornatur hanc ob rem tragicus Euripides,
deorum hominumque iudex, utpote qui ea omnia quae in ditissima bibliotheca sua
legerat oculisque suis spectaverat disertum aestimavit indicationis signum ad
interpretandas res quas nova sui temporis aetas inducebat. Humanarum rerum
apprime peritus, voluit ille instituere Graecum hominem, illius virtutem ad
religiosa et civilia negotia excitare se praebendo praeceptorem atque verae
fidei iudicem peracutum. Quare manifeste significavit quae essent agenda et quae vitanda,
a quibus etiam bonis et honestis abstinendum. Aetatis suae tempus postremum degit ille in Macedonia apud
Archelaum regem ibique nonnullas composuit fabulas tragicas: earum maxime
memorabilis exstat quae Bacchae
inscribitur quamque hac in lautissima Curia Riaria selecti actores vobis
spectantibus proponere volunt. Multas audiemus sententias quarum momentum fines transgreditur
cuiuslibet Nationis vel aetatis: tragicus vir homines hortatur ut rebus vere
necessariis acquiescant: nam «brevis est vita: proinde/qui magna persequitur/praesentibus
non fruitur" (3); certa ductus cogitatione quod "nimis subtilis sapientia non est
sapere" (4), affirmat: "effrenatae linguae/ et temerariae amentiae/ finis est
infelicitas" (5). Quaestionem agitando de vera sapientia, qua sustentati mortales
optima maximaque conficere valent, declarat virum sapientem semper et ubique
invenire posse in semetipso robur ad malam exsuperandam impulsionem: recta
vivendi ratio eum collocat inter deos, eique tribuit facultatem servandi aequam
mentem probabilemque ratiocinandi vim. Non enim vitam agit a diis seiunctus:
nam "procul quamvis aethera incolentes intuentur tamen mortalium res
Caelestes" (6). Distincte ac diserte nobis memorat unicuique nostrum munus
officiumque grave esse explendum ad vitam utiliter agendam qualibet in terrarum
orbis parte: divitiae diffluunt, vires minuuntur, gloria evanescit; fugaces
labuntur anni. Homo, quamvis infinita cotidianarum rerum serie implicatus,
unicus semper exstitit et exstat facinorum suorum artifex et opifex suaeque
fortunae dominus. Non tamen quolibet solutus vinculo: nam semper erit religio,
semper erunt leges, quibus distentus atque tectus, aequiore modo operam suam
locet, tenuis quidem ac demissus opifex, semper nimirum secum ferens cordis sui
infinitas impulsiones. Vobis omnibus ex animo gratulor, Excellentissimi sacrorum
Antistites, colendissimae mulieres, optimi adulescentes qui huc convenistis,
quod maximo studio atque animi impetu Latinitatem inter omnes fovendam curatis
et excolitis, difficultatum temporum immemores hominumque neglegentiae, hoc
praesertim spectantes ut iis commerciis instaurandis scientiisque promovendis
humanum genus adiuvetis atque concitetis ad pacem et libertatem confirmandam. Vobis quidem, sincera animi voluntate opto et ominor, ut
percipere valeatis clarissimi poetae Euripidis altam implexamque mentem
illiusque intueri eximiam institutoriam artem.
Dixi.
CLETVS PAVANETTO
Honori mihi est coram vobis recitare nuntium telegraphicum per
quem Summus Pontifex ominantibus verbis prosequi cupit inceptum nostrum:
CERTAMINIS VATICANI DVODEQVINQVAGESIMI VICTORES SINGILLATIM
CONSALVTAMVS NOS ET ILLIVS EVENTVS PRAESTANTES AVCTORES NECNON OMNES HODIE IN
SOLLEMNIBVS APVD CVRIAM RIARIAM ADSTANTES QVI DVM NEMPE PASSIM POSTHAC FAVTORES
ET PRAECONES ERVNT VSVM LINGVAE LATINAE INCITARI VOLVMVS LITTERARVMQVE PER
SAECVLA ROMANARVM STVDIVM CONFIRMARI NOSTRA SCILICET ADSTIPVLANTE BENEVOLENTIA
AC DIVINA OPITVLANTE GRATIA QVARVM DOCVMENTVM ET PIGNVS ESTO NOSTRA APOSTOLICA
BENEDICTIO PERAMANTER TRANSMISSA
BENEDICTVS PP. XVI
1 Cfr Bacchae,
317-318. 2 Ibi, 266-271. 3 Ibi, 397-399. 4 Ibi, 395.
5 Ibi, 386-388. 6 Ibi, 393-394.
|