The Holy See Search
back
riga

LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana

 

Epistularum Commercium

Rev.do doctissimoque domino Cleto Pavanetto Genovefa Immè s.pl.d.

Amicus Italus quidam mihi actorum diurnorum «L’avvenire» Italice inscriptorum resegmen nuper misit iucundissimum lectu: nam in hoc Martis diei XXIX mensis Novembris huius anni MMV resegmine referebatur quomodo Tu et Tui Operis Fundati adiutores praecipui iissetis ad Sanctum Patrem Benedictum XVI salutandum et quomodo ipse vos benvolentissime accepisset et lingua Ciceroniana allocutus et vobis gratulatus et hortatus esset. Etiam referebatur Te in optimo responso in lumine posuisse quanti momenti esset in babelica nostrae aetatis vesania praesertim iuvenes in Latinis litteris et sermone rectius vivendi et cum toto humano genere communicandi modos invenire posse.

Totam relationem multo cum gaudio legi et attenta mente meditata sum. Assidue memor ero illius temporis, quo mihi nuntiatum est me in Opere Fundato vestro cooptatam esse (anno, nisi fallor, MCMLXXVII vel MCMLXXVIII): illo mirabili honore valde gavisa sum et gaudeo; postea per annos schedas accepi et implevi ad "Lexicon Recentis Latinitatis» communi opere componendum. Postea, ambobus lexici voluminibus editis, die quo mihi aliqua scriba telephonice dixerat Sanctum Patrem (qui tunc Ioannes Paulus erat) nos omnes, quicumque lexici participes fueramus, benigne accipere velle, statim tesseram aërinavis emeram ut a longinqua occidentalis Francogalliae urbe mea usque ad Vaticanum veherer. Heu ! Non Latine, sed Italice Vaticana scriba mecum colloqui voluerat: quapropter non recte intellexeram: iam certe iusto die Romae aderam (quia aërinaves postero die non erant); sed inter Antonini mariti mei vita defuncti familiares diem egeram, quia credebam conventum fore solum postero die... atque, cum hoc postero die adveni ad amplas scalas et filia mariti mei, quae me comitabatur, custodem Helvetium rogavit, quo eundum esset, is respondit admissionem iam priore mane fuisse: quam maesta fui, quod ad Francogallicam urbem meam nova aërinave redeundum mihi erat, tali caerimoniae adesse non potueram et tantum iter frustra feceram. Hoc ultimum iter fuit meum, quia nunc senior sum quam ut itinera facere audeam.

In illo actorum diurnorum resegmine eodem optime referebatur de clarissimo «Certamine Vaticano», cuius olim per complures annos particeps fui et in carminibus et in oratione prosa: mihi magno honori est quod domi servo pergamenas et complura numismata aenea et argentea nec non duo aurea numismata, quae mihi laetanti data erant. Iamdiu vero cessavi, quia pro domo editrice «Italibri» multum laboro: inter quae opera, quorum nonnulla iam edita sunt scholaria, nunc amplum lexicon paro, ubi vocabula Latina, alia antiqua alia recentia, Latine explanantur: hic labor Herculaneus totas meas senescentis anus vires occupat.  Iam septuaginta sex annos nata sum... assidue tamen Latine laborare pergo, quia hic labor mihi iucundus est et eum fore utilem spero.

Adde quod humilem commentariolum meum, «Memento Audere Semper» inscriptum, divulgare pergo: sic vides mihi senectutem non ignavam esse; sed ut agricultura Catoni senescenti voluptas fuit, sic mihi Latina opera. Certe scio hunc commentariolum humilem esse, quia symbolas aliquando pueriles continet; pueros ceterum ipsos hoc modo ad vivum Latinae linguae usum attrahere cupio. Ut ego et maritus iamdiu voluimus, hic simplex commentariolus debet esse vinculum amicitiae non solum inter nationes, sed etiam inter aetates (senum et adultorum et puerorum) et varios scientiae peritiaeque gradus.

Ut vero ipsa Latinas easdemque doctas humani cultus symbolas legam, optimum commentarium, cui titulus «Latinitas» quem docte moderaris, manu diurna nocturnaque evolvere soleo: hoc enim est mentis animique mei nutrimentum, quo Latine vivere et semper aliquid novi noscere mihi licet. Ut ad primum argumentum meum redeam (da mihi veniam, si epistula mea inordinata tibi videtur!) magna spes in me est Sanctum Patrem Benedictum XVI Missis Latine celebratis fauturum et per Eum nobis eis adesse posse in futurum.

Oro et obsecro Te ut me excusatam habeas, si sincere tibi confitear stuporem quendam meum: nam (etsi videlicet nunquam secuta sum dominum episcopum Lefebvre, cum a Vaticano discessisset) non possum me retinere, quominus mecum quaeram, cur episcopi plerique Missae ritum a Sancto Pontifice Pio V° institutum repellant veluti si esset res prava. Propter audaciam meam noli irasci. Nescio quomodo rem planius dicam: oboedio, sed non intellego, quia id quod per saecula sacrum et sanctum in Ecclesia habitum est et a Sancto Pontifice antiquo edictum est mihi videtur aeterne valere. Utinam Sanctus Pater Benedictus  XVI episcopos omnes hortetur, ut licentiam utendi priore ritu liberaliter dent!

Non credo equidem me priorem ritum propterea solum desiderare, quod anus sum et consuetudines meae veteriores me iuvant; sed revera non solum Latinae linguae usus (qui theorice potest esse in novo ritu, sed rarissime adhibetur) me iuvat atque universalitatis et fraternitatis Ecclesiae nostrae trans omnes fines mihi videtur, sed etiam ego (quae certe non theologa sum, sed ignara et humilis mulier) in mente mea fortasse audacius existimo rectius esse sacerdotem non ad nos homines christianos, sed ad Sacrum Dei Cor conversum esse, cum Missam celebrat.

Ad haec de Latinae linguae usu iam dicta id addo de precibus quae recitamus, quod in Latino sermone, cum in verborum coniugationibus omnes debeant tuisare, naturale est Deum omnipotentem quoque tuisare (nam Latine non est irreverentia, est necessitas). Sed in vernaculis linguis nostris non possum «tu» dicere maxime reverendo Deo, cum (in Francogallia saltem) reverens forma pluralis «vous», Italice «Lei» vel «voi» adhibeatur ad sanctos, qui humani tamen sunt: sic Francogallice sancti reverentius tractantur quam Deus! Omnes precationes meas propterea Latine dico; atque dum sanctae Missae adsum, sacerdoti Francogallice loquenti non respondeo, ne Deum irreverenter alloquar, sed tacite in pectore meo Latina responsa cogito.

Benevolentiae Tuae confido et spero me his cogitationibus et quaestionibus Tibi molestam non fuisse. Cui autem peritiori haec confitear quam Tibi?

Pro certo habe me opera Tua assidue admirari et optare ut quam optime valeas et per te Opus Fundatum illud semper floreat et sanctam doctrinam cum humano cultu et Latinitatis studium per universum orbem etiam etiamque diffundat.

GENOVEFA IMMÈ

          
      

top