 |
LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana
LAETVM NVNTIVM
Feliciter factum est ut insequenti die vicesimo octavo mensis
Novembris Summus Pontifex nos coram humaniter acciperet nosque ominantibus
verbis alloqueretur. Antea tamen Praeses Operis Fundati Eum prosecutus est hac
brevi allocutione:
Beatissime Pater,
Summo gaudio mihi est plurimaeque laetitiae candidam
salutationem Tibi proferre nomine huius selectae congregationis Tibique gratias
agere praesertim ob eximiam benevolentiam qua dignatus es nos recipere hac in
Petriana domo Tua. Quotquot ante Te consistunt, unam eandemque profitentur
voluntatem fovendi perennem Latinitatem, quae adhuc, post longam saeculorum
seriem, aurea perstat vestis qua Ecclesia sancta ornare voluit divinae
Revelationis mysteria atque germanam tueri contra hic illic exsurgentes insidias
Sacrarum Scripturarum interpretationem. Pro certo, "non sine divino consilio
illud evenit, ut qui sermo amplissimam gentium consortionem sub Romani imperii
auctoritate saecula plurima sociavisset, is et proprius Apostolicae Sedis
evaderet et, posteritati servatus, christianos Europae populos alios cum aliis
arto unitatis vinculo coniungeret" (1). Infitiandum non est hac aetate maiorum nostrorum instituta
saepius pro nihilo haberi etiam ab iis qui appetunt, immo, - sicut ipsi
profitentur, - aequitatem libertatemque sitiunt: nullus tamen est fons unde
eiusmodi virtutes uberrime hauriri possint seorsim a Latinorum cultu
humanitateque. Etiamnunc nos omnes delectat Vergilii carminis suavis dulcedo;
saturarum epistularum carminum Horatii elegantia et decor; nos allicit Ciceronis
vis et elegantia eximia, Terentii Afri commota humanitas, Senecae philosophi
temperata meditatio, sapientia Benedicti Nursini Europae in unum coniunctae
praeconis diligentis atque, saltem hac in alma Roma, mira multorum monumentorum
concinnitas singularisque magnificentia. Vota facimus, Beatissime Pater, ut in babelica aetatis nostrae
omnium rerum perturbatione iuvenes, praesertim, assidua proclivique mente
redeant ad studium linguae et litterarum Latinarum quod est praecipue
necessarium ad recte commodeque vivendum adque faciliore ratione universalia
bona communicanda cum hominum genere. Quoniam lingua Latina est lingua viva Ecclesiae, Opus Fundatum Latinitas operam
dat, sumptis auspiciis a Sede Apostolica atque instante Secretaria Status
Sanctitatis Tuae, commentariis Latinis edendis, nec non, suadente Cicerone
ipso (2), condendo Lexico verborum novorum per quod cotidie succrescentes sermonis
necessitates novis congruisque vocabulis denominentur atque oracula et mandata
Summi Pontificis contingere possint remotas quasque mundi regiones, apta sane
ratione atque interpretatione. Probe novimus liberales artes et doctrinas, sicut a iustitia
originem repetunt, ita ad iustitiam tendere et cum iustitia conspirare: quod
profecto pertinet ad sermonem Latinum. Quare volumus ut hoc patrimonium, cuius
nos custodes vigiles et solliciti esse volumus quodque bonum alteri saeculo
tradendum pro munere recepimus, navitate nostra vinculum artioris coniunctionis
inter populos fiat, nobisque omnibus ratio atque causa strictioris usque
coniunctionis cum Ecclesia. Haec habuimus quae significaremus. Longum est singulorum
adstantium nomina proferre: certiorem tamen Te facere volumus eos partes agere
atque repraesentare innumeros clarissimos adulescentes iuvenes mulieres ac viros
per triginta tres Nationes dispertitos, cum quibus nostros commentarios "Latinitas"
quater in anno communicamus. Dum vero, Pater Sancte, optimis prosequimur ominibus sublime
tuum Supremi Pastoris Ecclesiae universae ministerium, Tuam imploramus
Apostolicam Benedictionem in nos omnes inque navitatem nostram ad politiorem
cunctorum hominum humanitatem.
CLETVS PAVANETTO
1 Ioannis Pp. XXIII Const. Apost. Veterum Sapientia I, 3. 2 "… sunt rebus novis nova ponenda nomina", De natura deorum I, 17.
|