 |
LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana
Epistulare Commercium
Annula E. Llewellyn Reverendissimo domino archiepiscopo Leonardo
Sandri s.pl.d.
Patet tibi, illustrissime domine, neminem gentium nisi ultima
Thule oriundum ignorare quantum sit quantumque valeat commercium illud
electronicum quo totus orbis terrarum iam complectitur et Interretis nomine factum est notissimum. Attamen si quis generales paginas interretiales,
ut dicuntur, Sedis Apostolicae inspexerit, quomodo non putabit Ecclesiam Romanam
linguam Latinam suam prorsus exuisse? Namque apud www.vatican.va, omnia quae in
Ecclesia fiunt lector noscere potest linguis quibusdam vulgaribus: Germanice
scilicet, Italice, Francogallice, Anglice, Hispanice, Lusitanice. Nihil Latine
legitur, quem sermonem tamen Summus Pontifex Benedictus XVI "idioma
[sibi] domesticum"
nuncupare voluit, eo die cum ipse, largissima tua intercessione motus, rectores
sociosque Operis Fundati "Latinitas" in palatio apostolico recipere dignatus
est. Illa enim occasione voluntatem suam in linguam Latinam dilucidissimis
verbis ipse pronuntiavit: "litteras Nostras
Latinas... non tantum adservandas, verum etiam novis rationibus docendas et
inter iuniores potissimum propagandas". Noli tu sinere ut haec vane dicta sint! Timeo enim ne et vane et vacue dicta moxmox
videantur, nisi in paginas interretiales Vaticanas, supra citatas, linguae
Latinae usus suscipiatur.
Nomen signumque sermonis Latini in ceterarum linguarum acie –
prima in pagina – appareat oportet; cetera subiungantur.
Haud aliter, crede mihi, nisi per Interrete linguae Latinae
studium inter iuniores potissimum
temporibus futuris propagabitur: nam iuvenes huius
aetatis rebus cyberneticis interretialibusque plus in dies sese dedicant et tota
mente talibus incumbere solent. Illi enim, novo saeculo geniti, nisi Romanam
Ecclesiam linguam suam propriam curare viderint, ipsam ne flocci quidem sunt
facturi.
Obiciat aliquis Latinitatem ad ipsum Interrete paginasque
interretiales nihil pertinere, quod nemo hodie Latine loquatur. Ecquid? Non enim
viva voce sed litteris scriptis totum commercium interretiale fieri solet! In
theatro mutorum quid valet loquela? Bonum sane, immo maxime laudabile, id quod
Opus Fundatum "Latinitas" pro inceptis suis iam curavit condendum; hae tamen
solae paginae, cum sint Operi illi Fundato propriae, id salutare effectum
iuvenibus hodie efficere vix poterunt quod olim Iosepho Ratzinger puero factum
est quodque nuperius Summus Pontifex commemorabat dicens
"usus autem linguae Latinae Nostra in vita
cotidianus fere, immo perpetuus adhuc fuit – tum in theologiae studiis, tum in
Apostolicae Sedis longinquo ministerio". Res
latior, maior, plenior condatur oportet, quae sit testimonium universis
christifidelibus, immo coram toto orbe terrarum, Latinum sermonem adhuc in usu
cotidiano et perpetuo esse atque fieri posse; litteras Latinas adhuc habilia
validaque instrumenta quibus Ecclesia cum posteris, cum maioribus, et secum
colloquatur.
Quod quo facilius fiat, subsidia quaevis huius Instituti IATH, (cum
sit studiis humanioribus instrumentis technicis fovendis conditum totumque
dicatum) tibi reique interretiali Vaticanae his praesentibus litteris praebere
atque commodare libet. Hoc sane nomine meo solo minime facio, sed iussu eiusdem
Instituti Rectoris, qui Bernardus Frischer nominatur et quocum ego argumentum
totius huius epistulae modo tractavi. Eum magister meus et amicus tuus Cletus
Pavanetto bene novit et assensu tuo cum illo hac de re perfacile ulterius ille
colloqui poterit. Te denique, praesul ornatissime, in primis exoro ut hanc meam
petitionem, licet pingui Minerva concinnatam, paterna suscipias benignitate.
Habeas eam non tantum meam, sed propriam amicis, sociis, discipulis,
professoribus, laicis sacerdotibusque, qui per orbem terrarum dispersi linguam
aeternam Romanorum diligimus et quae fiunt in Urbe e longinquo contemplamur.
Nobis enim raro accidit ut ad limina
Petri veniamus, et Sedes ipsa Apostolica nobis
quodammodo ea videtur esse quae in computatris nostris – in interreti –
exhibetur. Ibi, precor, tandem videamus impleri Summi Pontificis iussa, qui
dixit "Vestrum nempe erit adiuvare Nos ut
linguae Latinae consuetudinem in Ecclesia corroboremus atque in ritibus et
disciplinis ecclesiasticis inculcemus, ne infiniti eorundem monumentorum
thesauri pereant neve huius instrumenti praestantissimi usus evanescat".
Valeas, Reverendissime, a Sanctis custoditus.
Scripsi Carolinopoli in Virginia, Kalendis Maiis a. s. h. MMVI
|