 |
LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana
Epistulare Commercium
Ioannes Carolus Romanus Ludovico Neapolitano s.pl.d.
Nudius quartus ad multam noctem ante scrinium televisificum
vigilavi, ut Eduardi tui fabulam "Voces interioris hominis"
(Le voci di dentro)
inscriptam mihique antea ignotam spectarem; adeo enim me
illius ars detinuit, immo quasi in arcisellio defixit, ut licet somno obsiderer,
in spectando acerrime obdurarim.
Ceterum probe nosti plerumque nugas ineptias rixas in vulgus
televisione proponi, raro comoedias vel acroamata, atque ea non nisi noctu.
Sed de fabula ipsa hic tecum non agam, quam quidem Eduardi inter
praestantissimas annumero, sed referam tantum quid mihi postero die contigerit;
etenimvero, sive larva me invisit, sive sermo vernaculus penitius in semisomnis
auriculas sese insinuavit, voces plebis Neapolitanae perpetuo resonantes in
medullis meis mihi audire sum visus et siquid mecum ipse dicere temptabam, nempe
non versus erat, ut in ore Ovidii, sed praeter propter in cantilenam Vicorum
Hispaniensium inclinabatur.
Atqui sub alio divo ac tu, uti scis, ortum duxi neque est tua
mihi dialectus nativa, immo vero siquid voce profero, facile aliquis agnoscit
lac suxisse me iuxta Tiberis ripam, non sub radicibus Vesevi, aut, quod avertat
Deus, inter rudes paucosque Langobardos.
Dum fere rapior singulari hoc murmure, quo aures intimae
tinniebant, novumque atque inusitatum linguae motum refrenare conor, improviso e
labiis meis erupit Catulli distichon illud de odio et amore, cuius forma, exuta
toga Latina, Parthenopaei popelli palliolo sponte vestiebatur, tamquam ab ipso
pronuntiaretur Eduardo. Quid facerem? Putavi primum mihi esse hos versiculos scripto
mandandos, ut me e tam arto vocum concentu et quasi complexu eriperem, deinde ad
te mittendos, ut vati vesano, qui in urbem tuam audacius irrupi, benigne
indulgeres.
Quicquid id est, habeto tibi versiculos Catulli Neapolitani:
Te voglio bene e t’odio. Tu vuò sapé Pecché... n’o´ saccio: I’ sulo ‘o
sento E me turmiento.
Qui versus si placuerint tibi, eos modis musicis instruas sane
atque Aloisio illi d’Alessio canendos tradas, cuius voce mobili ac suavi, non
minus quam mitissima indole valde delector; sed tuum erit, siquid peccavi,
linguam emendare numerumque corrigere. Vale!
Dabam Mediolani Kalendis sextilibus a. Chr.
MM
* * *
Ioannes Carolus Ludovico suo s.pl.d.
Rogas ut de Erasmi colloquiis referam, quae editores Einaudiani
nuper typis impresserunt, adiecta Caeciliae A. interpretatione Italica (1): opus
nempe omni laude dignum ac diu nobis exspectatum, ne dicam speratum, sed pro
dolor nonnullis naevulis conspersum. Praetereo colloquiorum pondus ac momentum, de quibus iam alias
tecum: ceterum quis audeat de iis censuram facere? Neque est cur praedicem
chartam Indicam, non minus tenuem quam tenacem, typos nitidissimos, versus
concinne dispositos, perelegans integumentum coriaceum atque caeruleo colore
illitum: haec enim bibliophilis placent, qui specie interdum magis quam re
delectari videntur, neque vero mihimet - fateor enim - displicent; ac
quidem venio ad versionem, qua tute videris affici. Equidem non soleo, nisi obiter, oculos in versiones conicere,
sed te monente paulisper in illa immoratus sum, siquid forte a textu discreparet:
quod utinam ne fecissem! Menda enim innumera sum nanctus, quae nescio utrum
magis admirationem mihi moverint an stomachum. Illud "bona verba" omitto, saepenumero diverbiis interiectum,
quod quidem vix quisquam ex nostratibus valet recte interpretari, quasi faustum
omen significet, non idem ac nostrum "per
carità!"; neque enim dubitant scribere :
"di’ parole di buon augurio", vel "di’
belle parole", quae certe verbum pro verbo reddunt, sensum non ita. Sed in Apotheosi Capnionis, ut pauca in exemplum subiciam,
nonnullos flosculos inopinanter deprendi: audi quomodo "conicio id fuisse
insigne trium linguarum quas calluerunt" (pag. 318) transtulerit Caecilia: "immagino che fossero il simbolo delle tre
lingue per le quali essi si
sono resi illustri",
quasi callere non sit callum propter usum obducere, hoc est alicuius rei esse peritum! Certe qui aliquid callet, fama interdum
illustratur, sed, ut scimus, raro fit ut peritiam sequatur laus; quid autem de "immagino" pro "conicio" et de
plurali pro singulari? Paulo porro "felicitas est ob bona pati a malis" (pag. 320)
convertitur "è fruttuoso essere attaccati dai
malvagi per buoni motivi", et paulo porro "ob
optima a pessimis multa perpessus est Hieronymus" fit "Girolamo ha subito molti danni dalla peggiore
gente per ottimi motivi". Praetereamus sane
"fruttuoso" pro "felicitate", quo interpres
etymon vocis temere repetivit, quasi de agris colendis ageret Erasmus; sed "bona"
interpretando tamquam essent "bonae causae", non "bene facta", illa certe omnino
aberravit a vero, neque indoli ipsi linguae Latinae obtemperavit; quid autem de
verbo "perpeti", cuius significatio late patet, in angustias detruso, quasi
significaret "damnum pati"?
Nonne simplicius: "è
motivo di felicità subire attacchi dai malvagi per le proprie buone azioni" et
"Gerolamo per le sue buone azioni ha sofferto molto a causa degli uomini
peggiori"?
Non infitior non facile hos locos significanter ltalice reddi
posse, at nisi vales versionem elegantem proponere, servilem saltem perficias,
qua crassiore sed veraciore Minerva scriptoris mens legentibus aperiatur, ut
ipse fere conatus sum: o Caeciliam, paene dixerim nomen pro omine suscipiens,
caecutientem!
Quamquam alii quoque, iidemque bene docti, in interpretando labi
videntur, praesertim si locutiones idiomaticas forte offendunt: velim ab Adagiis Erasmi
nostri exemplum sumere, quorum pars nuper data est typis a Salernitano editore,
opera et studio David C. (2); iste vero, cuius labor est certe laudandus, quod
nonnulla proverbia callide selegerit, brevi instruxerit commentario sed suci
pleno, ac versione auxerit, in interpretando adagio, quod est "Lucrum pudori
praestat", Erasmi enuntiatum "Quin et hodie vulgato proverbio iubent valere
pudorem, ubi de pecuniaria re agitur"; ita Italice reddit:
"Ancora oggi un proverbio diffuso esorta a far
prevalere il pudore, quando si tratta di denaro" (pag. 675). Praetereo grammaticam - iubetur valere pudor, non nos iubemur -
at interpres contrarium significavit atque Erasmo erat in animo! Omnino enim eum
latuit usus peculiaris verbi "valendi", quod etiam in malam partem accipi potest,
sicut apud ltalos "addio!" vel apud Romanos, qui nunc sunt,
"te saluto!": nam "vale!" adhiberi potest pro "abi
in malam rem!", vel "abi in crucem!"; praeterea "iubeo valere" frequens est in
epistulis iunctura, qua "vale" significatur. Quae cum ita sint, fidus interpres ita reddidisset: "Anzi
ancor oggi, secondo un diffuso proverbio, si manda a quel paese il pudore,
quando si
tratta di denaro". Fortasse rogas causam cur et magni Homeri interdum dormitent:
ambo interpretes diu multumque in opus quisque suum incubuisse videntur!
Complures eas esse constat: primum, ut et ipse utar adagio, errare humanum est;
tum parva mercedula conducitur interpres; deinde temporis spatio perexiguo
operam absolvere iubetur; postremo iamdudum in officinis librariis non
adhibentur emendatores, immo vero siqui arcessuntur, omnino sunt Latine nescii. Sed aliam exstare causam arbitror, cur homines alioquin
litteratissimi vertendi periculis illaqueari soleant, de qua saepenumero inter
nos disseruimus: haec est perversa ac praepostera ratio, qua pueri Latine
Graeceque docentur!
Nam, quemadomodum ipse rem olim perstrinxi, tirones non
intellegunt ut interpretentur, sed interpretantur ut intellegant! Itaque qui
verbum pro verbo, quemadmodum didicit in scholis, reddere conatur, eum
saepissime fugiunt non solum locutiones idiomaticae, quae pluribus sunt
vocabulis compositae, sed etiam aliae verborum comprehensiones, quarum
significatus ex orationis contextu simul eruuntur, nec possunt singillatim
enucleari.
Sed tuum, Ludovice, erit, qua es Latinitatis notitia, utrumque
librum, de quibus mentionem feci, docte ac subtiliter, ne dicam sine ira et
studio, quibus interdum mihi videor incendi, perpendere. Vale.
Dabam Mediolani sub Id. Apr. a. MMIII p. Chr. n.
1 Erasmo da Rotterdam, Colloquia,
Einaudi Gallimard, Torino 2002. 2 Erasmo da Rotterdam,
Adagia,
a cura di Davide C., Salerno editrice, Roma 2002.
* * *
Ioannes Carolus Ludovico suo s.pl.d.
Superioribus litteris de ratione interpretandi tecum conquestus
sum, sed nuper Desiderii Erasmi "Colloquia" legere pergenti mihi percommode
accidit ut animus meus erigeretur: aliquid enim curiosum ac singulare expiscatus
sum, quod tua quoque interesse puto. Fortasse meministi in pittacio lagoenae, qua continetur temetum Jagermeinster appellatum, haec verba coniunctim inscripta esse: "occidit qui non servat
occidit qui non servat occidit qui non servat occidit..." Equidem saepenumero mecum ipse cogitavi unde essent ea sumpta
quidve significarent; nunc vero teneo! Scito enim in colloquio de procis et
puella (pag. 330 libri Einaudiani) forte me vidisse scriptum: "Occidit autem
quisquis servare potest, nec servat"; ceterum potio illa ni fallor apud
Hollandos conficitur, Erasmioli nostri concives; viden ut e tam magno fonte
saeculorum decursu vel minimae deriventur guttulae?
Haec habebam in praesenti quae ad te scriberem, sed plura
aliquando; tu quidem valetudinem tuam cures diligenter velim.
Vale.
Dabam Mediolani
X Kal. Maias a. MMIII p. Chr. n.
|