 |
LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana
MACHINAE ET MACHINARII
Inter ingentis rotae radios suis viribus nitentes singuli
homines, subucula induti, servilis ut est condicionis, rotae motum impellunt,
quae cum in circulum volvatur, paulatim sublevat brachium, cuius in cacumine
alii duo operarii vas affigunt: id palmam victoriae ad auras evehit, nisi,
terrestri sensu exsuperato, apotheosis significetur, qua defuncti viri manes
merito gaudeant (1). Hoc genus machinae praesto apud Romanos fuit, ut saxa ad
praestitutam altitudinem extollerentur atque moles aedificii ordinate
exstrueretur. Nam in anaglypho huic proximo quinque Urbis moles effictae sunt,
quarum media arcum in summa Via Sacra ostendit, id est Arcum Titi: cuius a laeva
intuentibus parte, aspiciuntur Arcus Isidis, ad limina Isei Campensis eiusdem
Titi aetate erectus, Colossei obliqua imago, nondum summa fronte praediti (permagna,
memora, amphitheatra colossea vocitabantur, unde hoc tamquam omnium maximum, mea
saltem sententia, nomen retinuit). A dextera autem parte spectantur arcus
quattuor frontibus instructus, scilicet qui Templum Fortunae Reducis triumphali
aspectu ornabat, Iovis denique Custodis aedes, ad maiorem formam Domitiani
tempore redacta. Ex uno omnes licebit noscere ingeniarios et redemptores, quorum
inventa, Imperatorum praesertim aetate, stabilitatem atque firmiorem
aedificiorum structuram permiserunt, ut hic prorsus C. Haterius Tychicus fuit (ei enim tribuo monumenti celebrationem) (2), qui sub Tito et subsequenti Augusto
Domitiano vixit; funditus deperdita eius tamen memoria, dum anno 1848 tertio ab Urbe milliario ad viam
Labicanam in loco Centocelle vulgo
nuncupato, anaglypha sunt restituta ex reliquiis serioris aedificii, cui, obruta
interim prioris monumenti memoria, affixa tamdiu exstiterant. Mensores et machinarii, eiusdem corporis sodales, satis
industrii: in exstruendo publice atque private, auctoritate floruerunt (3). Quo autem munere peritiam suam exercuerint, in incerto habemus. Non longe tamen a
veritate abhorreo cum iis partem tribuam quam nostro tempore technicis
artificibus aperte recognoscere consuevimus, quos
ingegneri meccanici
Italice vocamus: hi prorsus inveniendis machinis iisdemque
probandis vigent magis magisque in dies. Mensor enim est qui in
construendis machinis versatur, convenientiam partium observat atque studet ut
mechanica ad unguem agantur et quam diutissime durent. Quot quantaque apud veteres
machinae fuerint vitamque adiuverint,
plane liquet. Quarum reliquae ad nos manserunt, saepenumero ex effossionibus
restitutae: a prelis ad molas, praesertim Pompeiis, illae ante oculos
prostant, ubicumque invenitur museum scientiae auctui apertum. Vitruvianae explicationes, quae insunt in decimo libro tractatus
"de Architectura", Octaviano, nondum Augusto, dicati in promptu diutissime
fuerunt (4); deinde humanistarum florentissima aetate, exeunte saeculo quinto
decimo post Chr. n., denuo vulgatae et typis tandem editae sunt. In obscuritate
plura mentibus manent, quae corrigere studiosorum hominum virtus conata est,
usque a tempore quo Leo Baptista Alberti suam rem aedificatoriam illustravit,Vitruvii
Formiani mensuras et praecepta secutus (5). Ut gradatim omnia fiunt, talis notionum et inventionum est
processus. E prioribus Marianus Iacopi, vulgo il Taccola,
machinas delineare studuit, cumque eo tempore prima temptamina repraesentandi
hoc genus fierent et peritia artis pedetemptim exoriretur, ipse in amplexu
camporum vel vallium et circumiacentium montium machinas, graphio usus,
delineavit (6). Serius autem, apud illos qui subsecuti sunt pictores, delineandi
vis machinas maiore peritia est adhibita. Ex quo tempore varie homines animorum affectiones quoque
exprimere statuerunt, machinarum adiumentum petiverunt; non aliter natum est
organum hydraulicum, cuius in intima parte aquae motus aerem impellit in
cannulas, e quibus sonitus emittitur. Vide, sis, accuratam descriptionem
instrumenti modo ab hoc modo ab illo pictore aetate litterarum renatarum
effictam, quamquam interiorum partium, quibus vis propellitur, celata singula
intuentibus manent (7). Naves ipsae ita sunt instructae, ut rota idonea cursus
spatium computaret et de eodem navigatores certiores faceret. En quidem machinatio ad sublevanda pondera apta, alia autem ad
aquam elevandam; dein rotulae exempla staminibus praeditae in texendis linteis
ducendis; horologiorum denique specimina quibus clepsydrarum usus reponeretur,
nova ratione computandi temporis inventa. Sed pro his aliisque inventis in usum
inductis, alia eheu! in malum et ipsam eversionem beneficiorum excogitata sunt,
ad hominum vel gentium necem perpetrandam. Nam ubi ingenium, ibi - sic nos
historia docet - bonum non minus quam malum paratur. Recentioribus enim
temporibus vidimus quae in extremis solis Orientis terris, ut universus populus
sterneretur, scilicet effecta sunt.
VICTORIVS BRACCO
1 Argumentum collustratum vide in
Enciclopedia dell’Arte Antica, III, Romae, 1960, p. 1112-1115 (G.
Ambrosetti); R. BIANCHI BANDINELLI, L’arte
dell’antichità classica, II (adiuvante M. Torelli), Torino, UTET,
1976, scidulam 107.
2 C.I.L., VI, 607.
3 C.I.L., VI, 9626.
De variis rebus quae scriptae sunt,ut enodaretur indicatio corporis horum mensorum machinariorum, vide
commentarium Ioannis Di Pasquale in Machina
(XI Colloquio Internazionale del Lessico Intellettuale Europeo), Firenze,
Olschki, 2005, pp. 123-140. Totum hoc volumen plurima scripta proposuit de
machinarum historia, quibus hic illic usi sumus.
4 De Vitruvii opera satis est mihi reicere ad selectorum locorum
editionem, quae Silvius Ferri suo tempore foras dedit (Romae, Palombi, 1960)
atque Italica conversione et enodationibus instruxit.
5 De argumento vide scriptionem Pauli Galluzzi, Machinae pictae, in Machina laud., pp. 241-272.
6 Vide P. GALLUZZI, Machinae
pictae laud., p. 242.
7 De instrumento vide tabulas 11 et 23 laudati operis Machina.
De eius historia et motu, quo scilicet modo partes versarentur, vide G. Tintori,
Gli strumenti musicali, Torino, UTET, 1971, (II), pp. 843-846.
|