The Holy See Search
back
riga

LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana

 

MEMORIAM RECOLAMVS P. SVIBERTI
A S. IOANNE A CRVCE, O.C.D.

 

Die III mensis Aprilis hoc anno, hora circiter tertia et dimidia p.m., Suibertus noster pie in Domino obiit in nosocomio Fratrum hospitalensium in urbe Gradeciensi, tranquille et sine agonia.

Ortus est die XI mensis Februarii, Vindobonae, anno MCMXXIII. Apud Fratres a scholis christianis nuncupatos ludum litterarum frequentavit, exinde in publico ibidem Gymnasio-Lyceo ad altiora studia et maturiorem humanitatem ascendit.

Exemplis s. Ioannis a Cruce allectus, ad ordinem Carmeli se vocatum esse intellexit atque vocantem Deum est secutus.
     Gradecii in Styria illum Carmeli Ordinis conventum, ubi novitius morabatur, maiore ex parte Hitleriana iuventus iam obtinuerat, paucis cellulis relictis. Quare sodales omnes illinc abire coacti sunt.
     Novitiatum postea Lentiae, in Austria Superiore, debito tempore rite finivit. Post primam votorum nuncupationem Vindobonam reversus, studia philosophica perficere potuit.
     Austria restituta et rebus compositis, Romam missus est, ubi in Carmelitarum Discalceatorum Collegio Internationali, cui nomen Teresianum, per quinque annos studiis theologicis operam dedit atque gradum academicum licentiae est adeptus.
     In patriam revocatus, multa obiit munera. Ipse tamen, quantum potuit, subcisivis temporibus studiis biblicis atque linguarum numquam vacare intermisit. Adulescentibus tradere solebat Latinum Graecumque sermonem, quos minime putabat "linguas mortuas".
     Decem transactis annis, ab ipsis superioribus iussus est ad litterarum studia redire. Complures annos diversis studiorum in Universitatibus glottologicis et archaeologicis disciplinis atque studiis antiqui Orientis se dedicare potuit. Inter alia professoris hospitis munere functus est in religiosa Iudaeorum Universitate Bar-Ilan, et in Hebraica Universitate Hierosolymitana nonnullas lectiones habuit. Studiorum causa invisit Graeciam, Turchiam, Iordaniam usque ad Arabiam Saudianam et Aegyptum.
     Ad munus docendi stabiliter deputatus, duos annos Romae in Pontificia facultate theologica "Teresianum" disciplinas biblicas docuit. Deinde officio Romano docendi relicto, Iuvavum petiit, ibique stabiliter mansit.
     Ipse, sicut adulescentulus somniaverat, ad vitae vesperum rogatus est ut linguam Latinam doceret. Mox natae sunt Feriae Latinae, quas ille numquam putaverat se posse instituere componere moderari.
     Die X mensis Februarii anno MCMLXXXII per epistulam a Secretaria Status datam, nominatus est Sodalis consilii Operis Fundati, cui nomen est "Latinitas". Quod munus sustinuit usque ad annum MCMXCVII, cum vires deficere ei viderentur.

Deus omnipotens et misericors, qui eum per semitas vitae perduxit, animam ipsius ad Beatorum gloriam evexit, ubi sine fine divina beneficia cantare in sempiternum potest.

OPVS FVNDATVM "LATINITAS"

              
          

top