 |
LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana
Epistularum Commercium
Friedolf Rösler Cleto Pavanetto honorifico Moderatori plurimam
salutem dat,
Commoratus paucos dies in urbe Roma ac in Civitate Vaticana,
gratias ago sinceras, quod tam affabiliter et comiter nos recepisti, quinimmo ad
cenam invitavisti. Denuo multas gratias Tibi refero pro Publica Laude mihi
tributa. Festo Latinitatis die in Curia Riaria celebrato magnum in modum
delectabamur, cum a Te atque Tuis collegis amicisque peramabiliter accepti simus.
Summa admiratione excitati inopinate a Te in auditorium pontificale ducti sumus,
ubi nos humane ac benigne Summi Pontificis oculis proposuisti: res immortali
memoria digna, quam nobis vivis contigisse apprime laetamur.
Tibi iucundissimum tempus exopto, quod semper sit plenum
commodae valetudinis ac bonarum virium, quae prosint Tibi et Latinitati
propugnandae et propagandae. Rogo Te, ut salutes, etiam uxoris meae nomine,
Dominos Carolum Cartagenam Secretarium et Horatium Antonium Bolognam.
Vividas gratias accipe, Domine, pro imaginibus photographicis,
quae hodie ad me perlatae sunt: sunt imagines perbene expressae et mihi sunt
carae memoriae. Ominor Tibi festum quietum nativitatis Christi et annum novum
faustum.
Cura, ut quam rectissime valeas.
FRIEDOLFVS RÖSLER
Martinus Freundorfer Cleto Pavanetto viro doctissimo salutem!
Imagines luce pictas heri accepi. Maximas ergo gratias tibi,
Clete, ago. Spero fore, ut Latinitas Benedicto nobis favente et Romae et ubique
valeat ac floreat.
His tibi versiculis dicens, o Clete, salutem optat Martinus,
res bene, amice, geras. Ad partes patrias ex urbe poeta revertit, Aurea
Vindobonam Roma remisit eum: Liquimus - ah! - Romam; flavi pro Thybridis unda
auribus unda meis danubiana sonat. Pugnantes pueros video nunc pro Philomusis;
duro Musa fugit victa labore scholae. Sunt tamen in nostra quaedam solatia
terra: Heus, emere hic pretio zyntha minore licet.
VALE!
|