 |
LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana
DE CLEMENTIS XIV
PONTIFICATV
Clementi XIV/ Romanorum Pontifici Maximo/ Christianae reipublicae bono/
Ganganellia gente/ feliciter nato/ pio iusto magnanimo/ pauperum patri
providentissimo/ bonarum artium patrono/ pacis et tranquillitatis restitutori/
summo patriae huiusce ornamento/ decori praesidio/ Tifernates Metaurenses/
aeterni grati animi monumentum/ anno C. ae. MDCCCLXIX.
Hanc inscriptionem cives oppidi Tiferni Metaurensis, quod hac nostra aetate ‘S.
Angelo in Vado’ appellatur, Ioanni Vincentio Antonio Ganganelli dicatam
voluerunt cum saeculum expleretur, ex quo ad Sancti Petri cathedram ille evectus
erat. Qui enim, etsi pridie Kal. Nov. a. MDCCV in oppido c. n. ‘Sant’Arcangelo
di Romagna’ natalem diem sortitus est, quodammodo Tifernatem se ipsum esse
sentiebat, quoniam Laurentius, eius pater, Tiferni natus erat. Vincentius,
sacris anno MDCCXXIV votis nuncupatis, in familiae Franciscanae alumnos asciri
elegit; deinde, studiorum curriculo Romae confecto, theologiae et philosophiae
tradendae munere quibusdam in eiusdem ordinis coenobiis functus est. Quamquam in
Urbe vitam umbratilem degebat - noluit veluti pater ‘generalis’ ordinem suum
moderari -, tamen quae pro religionis incremento gesserat non latuerunt
Clementem XIII, P. M., a quo cardinalis in consistorio die XXIV Sept. MDCCLIX
habito renuntiatus est. Nihil autem, postquam in purpuratorum patrum collegium
adlectus est, de pristino vivendi more immutavit: uni iucunditati se dare
solebat modos musicos audiendo, siquidem, ut refert Leopoldus von Ranke (‘De
Pontificum Historia, qui proximis quattuor saeculis regnaverunt’, Sansoni,
Firenze, 1959, p. 956 sqq.), «omnia in eo concentum quendam redolebant». Mortuo
Clemente XIII, cum patres purpurati in duas manerent divisi factiones etiam post
tres menses ex quo Summi Pontificis eligendi causa ipsi erant congregati, die
XIX Mai a. MDCCLXIX Pontifex creatus est Ganganelli, qui sibi nomen imposuit
Clementem XIV. Sunt qui dicant eum in conclavi promisisse Societatem Iesu
suppressurum, idcircoque purpuratorum quoque suffragia accepisse illi Societati
adversantium; sed nemo istum rumorem umquam testari valuit. Illud autem negari
non potest, multos cardinales iam pridem fuisse sollicitatos a regibus domus
Borbonicae praecipueque a Carolo III, Hispaniarum rege, ut magna Loyolanae
Societatis potentia tandem compesceretur. Praeterea hic rex Iesuitis acriter
adversabatur quia non iam tolerare poterat se ipsum ab aliquibus Societati Iesu
adscriptis insimulatum tamquam filium non Philippi V, sed Iulii Alberoni, qui
cardinalis cum Elisabetha, Caroli matre, familiarissime erat usus. Accedit quod
dimidio saeculo XVIII haud pauci homines ab Ecclesia Catholica defecerunt quia
aliqui Loyolani non bene se gerebant horumque agendi consuetudines parum
Christianae esse videbantur. Utut hac de re, quae obscurior manet atque ex fine
huius commentatiunculae excedit, iam ab sui Pontificatus initio Clemens XIV, cui
maxime cordi erat ut discordiae, quae Ecclesiam inter et regna quaedam erant
plerumque ob illam Societatem exortae, tandem componerentur, se ad Iesuitarum
constitutiones reformandas paratum esse aperuit. Sed omnia fere conamina, quae
ad pacem conciliandam atque ad Iesuitarum constitutiones mutandas Pontifex
susceperat, irrita fuere. Etenim frustra in cardinalium coetum Ganganelli
ascivit fratrem marchionis de Pombal, Lusitanorum primi administri, qui Iesuitas
veluti seditiosos proditoresque iam ab anno MDCCLIX e Lusitania expulerat. Atque
Pombalianam adversus Iesuitas rationem brevi secuti sunt primi Francogalliae et
Hispaniae administri, deinde hanc fortunam adversam etiam in utriusque Siciliae
regno Societas Iesu pati est coacta. Quoniam igitur multis in Europae provinciis
Iesuitae contumeliis, iniuriis, calumniis obruti erant, eos dignos qui
defenderentur censuerat Clemens XIII bullam Apostolicam pascendi
vulgando, quae tamen a plerisque Civitatum proceribus oppugnata est. Huius
Pontificis successor, cui alia erat indoles aliaque in animo proposita,
pedetemptim opinionibus accessit eorum cardinalium, qui Iesuitis adversabantur.
Itaque die XXI Iul. a. MDCCLXXIII documentum illud sua ipsius exaratum manu
vulgandum curavit Clemens XIV, quod ‘breve’ dicitur et a primis verbis
Dominus ac Redemptor appellatur quodque «maximi momenti» fuisse censet von
Ranke. Quo quidem in diplomate praeter alia leguntur et haec: «Post tot
tantasque procellas ac tempestates acerbissimas futurum optimus quisque
sperabat, ut optatissima illa tandem aliquando illucesceret dies, quae
tranquillitatem et pacem esset cumulatissime allatura. At Petri Cathedram
gubernante eodem Clemente XIII praedecessore longe difficiliora ac turbulentiora
accesserunt tempora (...) cumque praeterea animadverteremus praedictam
Societatem Iesu uberrimos illos amplissimosque fructus et utilitates afferre
amplius non posse, ut ea incolumi manente vera pax ac diuturna Ecclesiae
restituatur (...) maturo consilio ex certa scientia et plenitudine potestatis
Apostolicae saepedictam Societatem extinguimus et supprimimus; tollimus et
abrogamus omnia et singula eius officia, ministeria et administrationes, domus,
scholas, collegia, hospitia, gymnasia et loca quaecumque quavis in provincia,
regno, et dicione existentia et modo quolibet ad ea pertinentia. Ideoque
declaramus cassatam perpetuo manere ac penitus extinctam omnem et quamcumque
auctoritatem. Praepositi Generalis, Provincialium, Visitatorum, aliorumque
quorumlibet dictae Societatis Superiorum tam in spiritualibus quam in
temporalibus» (e paragraphis XXII et XXV). Fortasse haud immerito Ludovicus von
Pastor, insignis rerum ecclesiasticarum historicus, cum alia tum scripsit et
haec: «Documento hoc victrices evaserunt eae doctrinae solummodo ratione
innixae, quibus nomen est ‘Illuminismus’» (L. von Pastor, ‘Historia
Pontificum’, apud Desclée, Romae, a. MCMXXXIII, vol. XVI, pars II, p. 219).
Quare non modo ex omnibus fere Europae Civitatibus - exceptis Russorum imperio
et Borussiae regno, quia neque Catharinam II imperatricem neque Fridericum II
regem fugiebat quanti momenti essent scholae - ab sacerdotibus Loyolanis
administratae Iesuitae expulsi sunt, verum ipsi etiam in territoriis
ecclesiasticis graviter sunt vexati. Cuius quidem rei testimonium praebuit
Laurentius Ricci, Societati praepositus generalis; qui vir prudens ac vere
sanctus numquam ab omni pietatis exercitio deflexerat consodales hortando suos
ad aerumnas et contumelias simplicitate evangelica tolerandas; observantior, si
umquam alius, legum iuriumque, semper tamen ita se gessit ne ob regum
cupiditates et arbitria Societas Iesu conculcaretur; memoratu digna sunt
Laurentii de Iesuitis verba haec: «Sint ut sunt aut non sint». Ille tamen in
Castellum Sancti Angeli coniectus est ibique sicut noxius, etsi innocentissimus,
non paucos menses retentus donec carcere in ipso mortem obiit. Sane haud multa
ex illo documento beneficia in Ecclesiam redundarunt, quoniam a Societate Iesu
suppressa maximum allatum est incitamentum hominibus rerum novarum atque omnium
commutationum cupidis. Marius Rosa ipse, qui doctam de Clemente XIV symbolam in
‘Encyclopaedia Pontificum’ composuit (Romae., a. 2000, vol. III, pp. 475-
492) primam omnium rerum Francogallicarum mutationis eversionisque originem
tribuit imminutae, quin etiam, deletae Iesuitarum sodalitati, qui antiquo
Francogallorum regimini semper opitulati erant (‘op. laud.’, p. 491). Postremis
vitae mensibus varias ob causas Pontifex perturbatus est; in primis quia
animadvertebat quam gravia essent damna ob illud documentum in Ecclesiam ipsam
illata nec eum latebat a multis catholicis dolentissime nuntios Societatis Iesu
suppressae acceptos, non tamen sine gaudio maximo ab haereticis. Multa probrosa
insuper in Pontificem vulgabantur a non paucis viris, qui eius in Ecclesiasticis
rebus administrandis consilia improbabant: si enim quaedam Clementis XIV incepta
ad litteratorum, hominum patrocinium fovendum augendumque excipias, pauca ipse
fovit, quae miseras complurium condiciones sublevarent. Certe difficillima
Ecclesiae catholicae fuit aetas illa ideoque non immerito omnibus viribus
Pontifex Ganganelli illud adsequendum contendit, ut episcopi, parochi,
sacerdotes sedulo vacarent ministerio pastorali, ne quis eos religione
Christiana propaganda indignos putaret. Pontifici titubanti atque in dies
suspicioso accessit morbus quidam cutem adeo adficiens, ut ipsa sensim
desquamaretur neque remedia a medicis invenirentur ad pustulas curandas aptiora.
Qui morbus aestate a. MDCCLXXIV etiam membranas mucosas adeo rodere coepit, ut
vox ipsa Clementis aspera et rauca facta sit.
Fuerunt qui morbum illum leprae similiorem putarent; alii stomachum Pontificis
cancro adfectum opinati sunt. Die XXII m. Sept. MDCCLXXIV, praesente solummodo
Franciscanorum patre generali, animam efflavit hic Pontifex, cuius mortem veneno
haud pauci tribuere voluerunt, sed istum rumorem nihil aliud fuisse nisi «falsam
criminationem » a diario Traiectensi c. t. Nuntii ecclesiastici eo
consilio vulgatam, ut illius criminis Iesuitae culparentur, scribit Ludovicus
von Pastor (‘op. cit.’, p. 410). Quare mirum non est etiam de Clemente XIV
defuncto aliquos libellos, quibus componendis ad quemlibet hominem laudandum
improbandumve saepius Urbis cives indulgebant, esse Italice et Latine exaratos.
En duo talium libellorum exempla inter sese contraria: 1) “Sicut vulpis et
mendax advenit;/ ut simulator ac lupus regnavit;/ impius et veluti canis obiit”.
2) “Sicut angelus a Deo missus advenit;/ prudens ut Salomon regnavit;/ veneno
inimici necarunt”. Sed is fuit “paci et humilitati et indulgentiae
proclivior, honorum cupiditate minime adlectus”, si Leopoldo von Ranke fides
est praestanda (‘op. laud.’, p. 957), quamvis “difficultatibus ac periculis,
quae ecclesiae catholicae id temporis minabantur, sustinendis et repellendis
impar”, sicut Dominicus Calandrini scripsit in actis diurnis Bononiensibus q. i.
“il Resto del Carlino”, 23 Iul. 1973 editis, p. 5, in symbola c. t.:
“De Pontifice, qui Iesuitarum societatem sustulit”.
Permultas epistulas manu sua Ganganelli componere solebat, e quibus sententias
depromere visum est hasce:
I. <Romae, die XI m. Augusti a. MDCCLXXIII>. “Venerabili fratri Iosepho Petro
patriarchae Antiocheno Maronitarum Clemens Papa XIV. Incredibilem dolorem Nobis
attulit, Venerabilis Frater, luctuosus in Cypro tuae Maronitarum Ecclesiae
status, quam in gravissimo animarum salutis et religionis discrimine versari
intellegimus. Si quidem ad Nos affertur non solum divinum cultum esse imminutum
et ecclesias sacra supellectile spoliatas, verum etiam brevi tempore quam plures
fide ipsa prodita ad schismaticorum errores, atque ad Mahumetis pravitatem
transfugisse et maiorem quotidie huiusmodi perniciem timeri, cum ob clerum
inopia oppressum terraeque colendae ac victui quaerendo addictum vix quispiam
populum in lege Domini instruat atque idcirco pueri baptismo recepto et
christiano tantummodo retento nomine, revera in Turcarum moribus atque
institutis adolescunt [eqs.]”
II. <Romae, die XXIX m. Iunii a. MDCCLXXIV>. “Carissimo in Christo filio nostro
Iosepho in Romanorum Imperatorem electo Clemens Papa XIV. [...] Quae dum animo
assidue versamus, omniaque, quae ad eius temporis sanctificationem augendam
facere possunt cogitatione complectimur, praecipue ad Augustissimam Maiestatem
Tuam mentem nostram convertimus votisque omnibus te carissimum in Christo filium
nostrum te Principem catholicae ecclesiae patronum ac defensorem ad Nos accedere
atque ad nostrum paternum complexum venire exoptamus [eqs.]”. (Quantum postea
ecclesiae catholicae adversatus sit ille Iosephus II, nemo forsan est quin
sciat!).
III. <Romae die XV m. Iulii a. MDCCLXIX>. “Dilectis filiis vexillifero et
prioribus civitatis nostrae S. Angeli in Vado- Clemens Papa XIV. [...] Huiusmodi
devotionis ac observantiae in Nos vestrae significationes quam libenti ac grato
animo exceperimus, intellegere facile potestis ex pristina nostra benevolentia
erga vos civitatemque vestram, ex qua originem ducimus, et quam proinde patriam
nostram nuncupamus, et nunc ut carissimam filiam singulari benevolentia
complectimur [eqs.]”.
VICTORIVS CIARROCCHI
|