|
LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana
Acta Diurna
DICTA COLLECTANEA
Ioannes Genet fertur furta haud raro merae voluptatis causa fecisse; interdum
fiebat ut rapta brevi interiecto intervallo redderet. Olim vero, cum in
praeclari sartoris aedibus commoraretur, ex camini mensula pyxidem clanculum
abripuit, qua adamantinae contineri gemmae videbantur. Quos cum lapillos nullius
esse pretii postilla comperisset, ad erum remisit, obiurgatoria adversus
ostentaticiam opulentiae simulationem addens verba.
Maximam Nobelianum praemium auctoritatem scriptori conferre Curtius Vonnegut
fatetur, qui aegre videlicet fert tam decoro sese nondum honestatum esse
beneficio. Nam haud raro evenire adicit ut poëta tanto honore decoratus
erubescendas nihilominus expromere pergat ineptias.
“Lupi morsum aequo pateris animo, ovis iniquissimo”: argutam lepidamque Arthuri
Bloch sententiam ecquisnam refutet? Plurimi enim traditi sunt mihi erudiendi
discipuli qui, erga doctum mitemque praeceptorem inoboedientes, inerudito
asperoque magistro morigeros sese omnino praestabant.
“Viginti natus eram annos: neminem dicere patiar hanc esse aetatem in hominum
vita iucundissimam”: quid Paulum Nizan, qui haec celeberrima verba complura
abhinc decennia conscripsit, sensurum cogitaturumque fuisse opinamur, si ineunte
uno et vicesimo post Christum natum saeculo ei iuventutem consumere suam
contigisset?
Fama est Michaelem Onfray, qui “Tractatum de atheologia sive de irreligioso
mentis habitu” composuit, a Claudio Vorilhon, Raelianorum sectae propheta,
sacerdotis honorarii titulo decoratum esse. Raeliani humanum genus a stellicolis
geneticae plasmationis peritissimis creatum esse persuasum ipsi habent aliisque
persuadere student. Inexspectatam cooptationem in malam partem acerrimus ille
religionum negator accepisse perhibetur.
Obscura quaedam mimula televisifica, cuius nomen tanti non est ut hic
commemoretur, quinque fere abhinc annos confessa est primo mane se, quo meliore
valetudine uteretur, lotium bibere suum consuevisse. Tam sordidam ridiculamque
notans consuetudinem scriptrix Camilla Baresani: “Mentis – inquit – videlicet
supervacanea est sanitas, si corpore te sano natura provida donavit”.
Reginaldus Ferreira da Silva e dealbatore subito factus est commenticiarum
fabularum scriptor. Amplam adeptus est famam cum “Utile de odio enchiridion”
edidisset. Sibi facilius scribenti exstitisse dicit latrones aliqua praeditos
humanitate effingere quam biocolytas (1). De gustibus, ut vulgo dicitur, non est
disputandum: at melius fuisse opinor si dealbatoris ministerio fungi Reginaldus
iste perrexisset.
“Nihil magis pudendum imaginari possumus duorum oculorum occursu eodem foramine
rimantium”: plurimum inesse veritatis arbitror huic Caroli Grodin sententiae.
Omnes enim importunae curiositati indulgemus, nemo autem in manifesto
curiositatis vitio deprehendi velit.
Ioanna Fonda, cinematographica actrix clarissima, cum quinquagesimum
complevisset annum, ita locuta est: “Tertium vitae actum initium habuisse subito
intellegis, quo item confecto tota ad exitum fabula perducatur necesse erit”.
Eadem mihi quoque repente patuit animi perceptio: desunt verba, quibus dilucide
significetur quanto perculsus sim metu atque angore.
Cuidam diurnario percontanti qua de causa in Hibernia tam multi exsisterent
excellentes scriptores, hisce verbis Catharina Dunne respondit: “Quia
narrativus, ut ita dicam, habitus mentibus nostris inest. Si hamaxosticho(2)
enim per Hiberniae regiones veharis, tot homines vicissitudines suas aliis alios
enarrantes audias, ut cogitabundo mergi silentio nequeas”. Haud dissimili vero
res apud nostrates sese habere videntur quod ad itinera pertinet quae ferrata
via suscipiuntur; sed Italici videlicet scriptores autoraeda peregrinari malunt.
ORESTES CARBONERO
(1) Italice = poliziotto; cfr Lexicon Recentis Latinitatis II p. 139.
(2) Italice = treno; cfr Lexicon Recentis Latinitatis II p. 250.
|