 |
LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana
Existimationes librorum
AENEAS SILVIVS PICCOLOMINI, Epistola ad Mahomatem II, Edited with
Translation, and Notes by ALBERT R. BACA (= American University Studies. Series
II, Romance Languages and Literature, vol. 127), Peter Lang, New York-Bern-Frankfurt am Main-Paris 1990, pp. 223.
Studiosi quidam viri mulieresque quaedam personam, vitam et operam Aeneae Silvii
Piccolomini, qui annis 1458-1464 munus Romani Pontificis exercuit, hac aetate
summo studio perscrutantur, pulcherrima eius scripta variis sub rationibus
explorant, eius eruditione, sapientia rerumque agendarum peritia delectantur.
Doctus vir Albertus R. Baca accurate volumen exaravit quod pristinum textum
Latinum atque Anglicam translationem continet Epistolae ad Mahomatem,
quam Piccolomini circa annum 1460 Latine composuit misitque ad Mahomatem II, qui
anno 1453 Constantinopolim occupaverat. Eo scripto ille persuadere Mahomati vult
ut suam in Occidentem aggressionem intermittat et ad christianam religionem se
convertat. Epistola, venusta humanistarum culturae testificatio, in XIV
capita divisa, varia praebet argumenta quae religionis christianae essentiam –
ut ita dicam - ordinato modo amplectuntur.
En “incipit”: “Pius Episcopus Servus Servorum Dei, Illustri Principi Turcarum”:
humane eum rogat ut scriptum attente consideret et pergit - “Scripturi ad te
aliqua pro tua salute et gloria proque communi multarum gentium consolatione et
pace, hortamur ut benigne audias verba nostra, nec prius damnes quam iudices,
nec prius iudices quam singula diligenter intelligas” (1, 1, p. 115).
Iam in primo Epistolae capite Pius II singulares ingenii dotes ostendit,
christianae doctrinae praecipua elementa explanat atque quasdam considerationes
circa necessitudines inter Christianos et Muslimos praebet. Quamquam praesertim
de religione agitur, plurimae sunt in scripto sententiae quae humanam apertamque
Pii II indolem demonstrant quaeque etiam veluti regulae vitae considerari
possunt. Sufficiat illa referre: “Si bona sunt quae suademus, amplectere; sin
mala, respue et in ignem mitte” (ibidem).
Clare apparet Pius vir pacem amans, pro aliorum bonum appetens atque germanam
vitae felicitatem quaerens. Mahomatem aperto corde alloquitur, se revocans ad
christianae religionis principium, quod etiam inimicos respicit: “Diligimus,
iubente Domino, inimicos nostros et pro persecutoribus nostris oramus;
sapientibus et insipientibus debitores sumus et omnes cupimus fieri salvos,
Graecos, Latinos, Iudaeos, Saracenos: omnibus optamus bona” (1,2, p. 115).
Affirmat Pius II vera bona assequi non posse qui a Christo Domino sit alienus;
revera Macometana doctrina Christum virum sanctum, magnum prophetam, Virginis
Filium et miraculis clarum agnoscit. Quamobrem Romanus Pontifex hanc prodit
adhortationem: “Multa tibi per eum
et maxima bona evenient, si ei [Christo] credideris et eius sacris initiari
volueris. Horresces haec cum primum accipies, sed audienda est tota lex, deinde
iudicium promendum” (1,2, p. 115-116).
Scriptor de bellis deinde loquitur inter Christianos et Macometis sectatores, de
sanguine effuso, de urbibus deletis, de sacris aedibus incensis, de virginibus
raptis, de agris vastatis et sceleribus perpetratis. Sunt verba quae pertinent
etiam ad homines aetatis nostrae, qua tot dissensiones et bella inter
Christianos et Muslimos fervescunt.
Volumen Epistola ad Mahomatem II diligenter quidem est curatum, et tamen
nonnulla irrepserunt menda: sic, exempli gratia: sententientes pro
sentientes (p. 121, n. 11); Hesiodum pro Hesiodus (p. 141, n.
49); hod pro hoc (p. 151, n. 73); secra pro sacra,
decere pro ducere (p. 181, n. 146).
Gratias quidem professori Alberto R. Baca habemus de hoc opusculo, quod, verba
Pii II referendo, fontem notitiarum de illa singulari aetate renatarum
litterarum artiumque praebet. In eo enim omnes qui in scripta Piccolomini
incumbunt, in necessitudinem inter Occidentem et Orientem, inter religionem
Christianam et religionem Macometanorum, plurima possunt invenire elementa quae
tempori etiam nostro interpretando validum praebent adiumentum.
VALDEMARVS TVREK
|