|
LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana
OPINIONES
Ioachin Fest, praeclarus ille historicus, bellum ait, cum compressos eliciat
exciatque malos impulsus, cuiusvis saevitiae fontem dici posse atque originem.
Recte quidem: at istud iam Thucydides intellexerat.
“Quo plures vestifici vestimenta a te confecta imitantur, eo maiorem gloriam
melioremque famam adeptum te esse significatur”: hanc fertur sententiam sartrix
eximia Coco Chanel protulisse.
Utinam idem scriptores sentirent, qui crebro aemulos furtivae imitationis
accusant!
“Quanti divitibus hominibus opulentia constat? Maximo quidem pretio: nam
perpetuo timore anguntur, ne pauperes subito fiant. Quanti iis qui amant amor?
Tantidem: metuunt enim, ne quando amari desinant”: peracute Barbara Alberti,
mordacissima vitiorum huius aetatis castigatrix, dixit.
Toto de corde cum Aemilio Salgari consentio, qui aiebat fictas fabellas
narrationesque scribere idem esse atque itinera peregrinationesque sine
sarcinarum vehiculorumque incommodis facere.
Franciscus de La Rochefoucauld asserit in calamitatibus, quibus nostri amici
affliguntur, semper aliquid nos invenire, quod haudquaquam nobis displiceat.
Aequalis fere eius Blasius Pascal huiuscemodi verba scripsit: “Paucae
superessent amicitiae, si ea, quae de ipso absente garrit amicus, quisque
cognosceret”.
Utriusque videlicet vestigia sequitur Susanna Shapiro, quae nihil feminis
iucundius gratiusque esse pro certo habet quam alias supplantare mulieres, eo
magis si amicae reputentur.
Marcellus Veneziani ait homines sinistrorsus spectantes idcirco factiosissimos
esse, quod tantum libros a sinistrorsus spectantibus auctoribus compositos
legere consueverint; adversarios autem dextrorsus tendentes ea de causa a
superba intolerantia vacuos exsistere, quod nihil prorsus legant.
Quid plura? Expertus videlicet loquitur: sed, cum ipse dextrorsus spectet,
meritas debitasque refragatoribus gratias agat, si qui ab ipso conscripti
veneunt libelli.
Paulo Mauri hodierni editores pertimescere videntur, ne idem novellis
scriptoribus accidat, quod Vidoni Morselli infelicissime evenit: cuius opera
postuma tantum fama innotuerunt, postquam auctor, continuatis contristatus
repulsis, mortem sibi ipse consciverat.
Periculum vero esse, ne in contrarium vitium edendorum librorum selectores
incurrant, cum dignae, quae statim vulgentur, cuiusvis tirunculi nugae nunc
iudicentur.
Iosephus Prezzolini se numquam comitiis interfuisse gloriabatur ad populares
legatos eligendos edictis, cum suffragium ferre nollet, quod eiusdem momenti ac
bibonis nebulonisve tabella aestimaretur.
Istud autem eum fallebat, res profecto in deterius ruituras esse, si suffragia
uni subrostrani ebriosique inirent.
Perhibetur Ludovicus Wittgenstein sic de Georgii Trakl carminibus sensisse:
“Quid re vera sibi velint, parum equidem intellego, ast eorum valde sono
laetificor. Nullum est dubium quin ab excellentis ingenii viro sint composita”.
Hodierna quoque aetate multa laudibus extolluntur, quae parum intelleguntur: sed
elata mentis acie nec lectores neque auctores praeditos esse adfirmaverim.
Fama est Margaritam Duras, quotienscumque pecunia multabatur (quod vero variis
de causis pluries fiebat in anno), domum editoriam Gallimard indicare solitam
esse, ut ipsius vice locoque debitos solveret nummos.
Quod autem ad nos attinet, qui apud Italica lycea humanas litteras discipulos
docemus, iam restat ut purgatoria sive mundatoria charta instructi, ne subito
ibi careamus, in scholarum aedificia conveniamus.
Hodiernos tricenarios vel quadragenarios homines Tamara Draut in parentali domo
commorari pergere opinatur non quod illinc nupturiendi gratia evadere nolint,
sed quia re vera non possunt: nam, post complura decennia quibus res aliter sese
habuerant, minora isti quam genitores lucra percipiunt ac percipient.
Opportune autem eadem morum indagatrix addit aliqua ex parte hodiernis iuvenibus
vitio culpaeque mutationem istam ascribendam esse, cum sibi quisque consulere
quam cum aequalibus agmine facto ad iura tutanda vindicandaque cooperari malint.
Asseverat Alanus J. Hobson etiam in somniis mulieres solidae rerum veritati
magis adhaerere, cum mares imaginationi habenas liberius laxent.
Tam claro contradicere viro minime ausim: at me in somniando perexigua, vel
potius nulla, inventione praeditum esse patet.
“Fieri quidem potest ut philologus in praesenti otiosus victum sibi comparet
infirmum senem curando: sed civitati, quae talem rerum condicionem tolleret,
gratulandum esse praecise nego”: haec meditentur Aldonis Nove ii verba oportet,
qui rei publicae praesunt nec flocci faciunt iuvenum difficultates atque
angustias.
ORESTES CARBONERO
|