 |
LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana
PEREGRINATIONES AD
VATICANAM LATINITATIS SEDEM
Postquam, Summi Pontificis benevolentia, intercedente
Substituto Secretariae Status Suae Sanctitatis, operam dedi ut etiam
Commentarii nostri “Latinitas” technologicis instruerentur instrumentis
cum necessitatibus aetatis nostrae congruentibus (de instrumento computatorio – inquam –, de inscriptione electronica, de situ interretiali
deque faxario seu similario), nova, ut ita dicam, gratiosa species concessa
est Operi Fundato, cuius nominis fama attigit ultimam Thulem. Disciplinae interretialis periti summa facilitate potuerunt
Civitatis Vaticanae Latinam imaginem per aetherias undas diffusas
conspicere atque explanate experti sunt Apostolicam Sedem adhuc uti
Romano sermone tamque aptissimo instrumento ad catholicam fidem servandam diffundendamque ipsa aetate nostra. Accreverunt, eodem tempore, subnotationes atque conquisitiones libellorum nostrorum qui triginta duarum Nationum regiones
attigerunt, atque hic illic novi surrexerunt eruditi viri cupidine quadam
allecti edendi mentis suae cogitata atque inventa per linguam Latinam. Haec omnia, ut patet, recreaverunt animum nostrum eorumque omnium apud quos certa insidet persuasio Latinitatis cultum
pertinere ad eximium populorum excultorum patrimonium. Sed aliquid adhuc magis inopinatum oculis nostris videre
potuimus ipso hoc anno bismillesimo sexto: inceperunt enim
peregrinationes alumnorum aliorumque ingenuorum virorum ad “Latinitatis” sedem positam in Civitate Vaticana. Quod primum factum est die nono
mensis Februarii, cum institutor Michael Huber, linguae Latinae
magister, quindecim discipulos in Gymnasio Sachsenbrunneriensi
humanitatis cultum addiscentes Romam adducere statuit, quo penitius eorum
animi maiorum nostrorum spiritu imbuerentur. Ipsi re vera antea
saepius Carnuntum, caput quondam Pannoniae, contenderant, et mense Octobri anni bismillesimi quinti inviserant Flaviam Solviam,
oppidum Romanum in Styria situm, ubi spectare potuerant expositionem
provincialem ad Romanos pertinentem, atque intentis oculis contemplari
pretiosissima vestigia adhuc aperte loquentia, post longum saeculorum decursum, de cotidiana vita Romanorum. Sed eorum menti inerat secreta cupiditas coram intuendi celebratissima arcana
antiquitatis Romanae, cuius splendor longe lateque diffunditur per orbem
terrarum. Noverant quidem, ab institutore suo edocti, Sedem Apostolicam
sibi statuisse munus et onus alendi Latinitatis flammam. Delectati
sunt – hoc ex eorum sermonibus percipere potui – de brevi commoratione in parva aula nostra Vaticana, ubi delibare potuerunt potiones
congruentes cum eorum siti atque degustare selecta crustula. Nondum Februarius mensis plene exciderat cum nova petitio
pervenit e Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis. Iuvat
adducere ipsissima verba inscriptionis electronicae:
Velim me tibi tradere: Aloisia sum, Annulae discipula et
amica. Te nondum conveni, sed vocem tuam telephonice audivi, quia quattuor
rusticationes libenter et hilariter frequentavi. … Cum discipulis meis mox
iter Romanum incipere velim: sed quia numquam antea peregrinatorum ductrix
sum constituta, auxilium tuum, intercedente Annula nostra, petere
audeo. Nostris in votis est ut recipiamur a Summo Pontifice: quod
Deus faxit et benevolentia tua. Discipuli mei, et ego quoque
cum illis, pergrati erimus si nobis licebit participare Missam lingua Latina celebratam.
Verbis non possim exprimere quantopere hoc gestiamus. Potesne tu nobis comparare
textum aptum secundum Decreta Concilii Oecumenici Vaticani II? Volo
ut omnes in antecessum lectiones et textus caute diligenterque
perlegant. Hoc animadvertas oportet: plurimi discipuli adhuc tirones
sunt. Sunt qui solum abhinc quinque menses inceperunt studium linguae
Latinae: difficile eis erit tecum loqui aut omnia intellegere, sed
omnes sunt praediti animo bono, atque occasio tecum conveniendi optimum dabit
illis stimulum discendi humanitatem Romanorum. Valeas multum.
Die vicesimo octavo mensis Februarii, quattuor iuvenes
pariterque quattuor adulescentulae e Studiorum Universitate
Michiganiensi, sub ductu magistrae, prof. Aloisiae Soter, Vaticano ingressu
portae Sanctae Annae superato, pervenerunt ad sedem nostram
Latinitatis. Stupor et summa admiratio invasit eorum cor dum intentis
oculis contemplabantur palatium Pontificis, Aream Petrianam,
laudatissimum Ioannis Laurentii Bernini opus, obeliscum olim in circo
Neroniano diis gentium impio cultu dicatum, basilicam Petrianam omnium
sollemnissimam per orbem terrarum. Post brevem gustationem crustulorum atque sumptionem potionum quae congruentes videbantur cum
eorum aetate cumque hora vespertina diei, communi sententia statutum
est ut insequenti die, feria quarta Cinerum, post audientiam
generalem Summi Pontificis in area Petriana, ideoque horis
postmeridianis, fieret in parvo sacello sodalium Salesianorum quod invenitur in eodem
palatio, celebratio sanctae Missae, prout iam suo tempore optatum
fuerat. Et omnes, Claudia scilicet, Violeta, Laura, Andria, Thomas,
Theodoricus (barbarus), Martinus (draco) et Matthaeus (deperditus) devota
mente intentoque corde pro hominibus totius orbis tanta barbarie
vexatis, interdum etiam allectis, Deum deprecati sunt, ut
tranquillitatem ordinis tandem concedat pro summa sua misericordia et bonitate. Antequam egrederentur e Civitate Vaticana, breve epistolium
tradiderunt his verbis constans:
Cleto Praesidi grex Michiganiensis salutem dicit.
Plurimas gratias agimus pro liberalitate qua usus es erga nos.
Iter nostrum Romanum optimum atque iucundum reddidisti. Hoc parvum donum, e corde nostro tibi datum, signum sit nostrae
admirationis pro labore. Te et tempora tecum transacta cara semper habebimus.
Plurimas plurimasque gratias. Cura ut valeas.
* * * * *
Die X mensis Aprilis insequentis, ex urbe Vindobona,
observator legatus Sanctae Sedis apud Coetus Internationales, scriptam misit
petitionem ut liceret viginti quinque alumnis Gymnasii Vindobonensis,
sanctae Theresiae dicati, invisere nostram Latinitatis sedem et
insimul quaedam peculiaria monumenta Civitatis Vaticanae, praesertim vero
habitationem custodum Helveticorum nec non Bibliothecam Apostolicam. Re vera, necesse fuit expedire difficultatem quandam
spectantem ad diem ab eis statutum, vicesimum quintum scilicet mensis Maii:
nam eo ipso die celebrabatur in Civitate Vaticana sollemnitas
Corporis Christi, ideoque Apostolicae Sedis ministeria perstabant clausa. Sicut
plerumque fit, bona voluntas valuit exsolvere obstaculum, et gressus
portae sanctae Annae patuit discipulis Austriacis Latinitatem colentibus. Ductore Michaele Berthold, praefecto studiorum, viserunt ipsi
in primis armamentarium Helveticum optima cura et studiosa sollicitudine instructum quinta recurrente centenaria memoria constitutionis
cohortis Pontificiae Helveticae, deinde, enuntiato verbo introductorio
ante pontificios a publica tutela milites, ascenderunt ad secundam
contignationem palatii officinae typographicae Vaticanae, ubi sita est sedes
Operis Fundati Latinitas. Ibi summa benignitate salutati sunt
a Praeside, qui valde gavisus est de eorum praesentia. Eorum grex constabat,
ut prospectum erat in epistolio ante mensem missum, viginti quinque
adulescentibus et puellis viribus validissimis praeditis, animo dulci, mente
perquam reclusa thesauro humanitatis classicae. Religiosa cura intuiti
sunt volumina antiquitatem redolentia, commentarios nostros Latinitas,
innumera lexica posita in forulis, atque, imitatione adducti,
inceperunt enuntiare breves sententias Latinas. Fieri non potuit quin memoriter
recolerem versus pernotos Rutilii Namatiani in laudem urbis Romae:
Fecisti patriam diversis gentibus unam … urbem fecisti quod prius orbis erat (1). Etiam tunc secuta est brevis gustatio. Qua magnopere delectati
sunt iuvenes illi et adulescentulae, praecipue quia iam tempus
ientaculi meridiani adventabat ipsique omnes valida fame erant
instructi. Candide fateor, nostalgia quadam perculsus sum cum eis
valedixi. Sed illi quoque gratam servarunt memoriam illius diei, sicut
aperte colligi potest ex eorum epistolio:
Classis sexta B Cleto Pavanetto salutem dicit.
Gratias agimus pro eximio hospitio tuo. Magno gaudio nobis
fuit, quod in Instituto, cui nomen Opus Fundatum Latinitas, orationem lingua
Latina habitam audire potuimus eiusque magnam partem comprehendere.
Quibus rebus peractis, cibum, potionem Americanam et vinum nobis
dedisti. Deinde inter cenam nova verba Latina in libris nobis donatis invenire
potuimus. Multa dona, crustula dulcissima variaque cibaria, peragrantes
urbem Romam portavimus et gustavimus. Magister noster delectatus est
multis libris a te summa diligentia magnoque studio scriptis illique
donatis. Nos omnes illius diei semper memores erimus.
«Brevis esse laboro, obscurus fio» (Hor. Ars poetica 25) Vale ! * * * * *
Dum memoria recolebam harum peregrinationum eventus atque delectabar quod humanitatis classicae studium novum
incrementum accipere videbatur, ecce, claro vespere cuiusdam diei,
instrumentum computatorium meum edit novam inscriptionem electronicam:
Andreas Cleto Praesidi s.pl.d.
Romae, mense Iunio ineunte, aliquot dies commorabor cum
quibusdam discipulis lycei catholici ubi nunc docendi tirocinium expleo in
urbe Lexintonia, in Kentukiae finibus posita. Maxime cupio tecum otio frui eo
tempore. Aderisne Romae tunc? Velim quoque pro discipulis magistrisque
parentibusque beneficium maximum abs te petere, id est ut coram nobis celebres
Missam Latinam vel in sancti Petri basilicae crypta vel alio in loco commodo
ubi licitum sit. Nos erimus numero quadraginta novem quoad scio, qui numerus
fortassis nimis magnus. Quidquid hac in re acciderit, te iterum videre mihi pergratum
erit. Cura athletice valeas!
Inopinatum nuntium mirum in modum mentem meam concitavit: delectabar sane de grege tam conferto Romam petituro, sed quae
erat mea facultas satisfaciendi eius necessitatibus? Diaeta sedis
Operis Fundati admodum parva. Quo eos adducere poteram ad brevem
allocutionem, ad, quamquam leviter, reficiendas eorum vires longo
transoceanico itinere fractas? Et quia, novo quidem nuntio, significatum est
eos venturos Romam die secundo mensis Iunii, quid facere potuissem ut
saltem brevem levemque gustationem offerrem illis eorumque sitim
satiarem?
At, sicut plerumque accidit, amicorum consilium atque meditata cogitatio aptam solutionem invenerunt. Eodem in aedificio, ubi
sita est officina typographica Vaticana, est amplum conclave, commodis
sellis atque instrumento aeri temperando praeditum: illuc, summa
benevolentia ipsius administratoris officinae typographicae, confugere
licebat, et re vera tempore opportuno licuit. Mutata caeli temperies nihil incommodi attulit. Ductrix,
magistra Larkey, discipulorum necessitatibus summa humanitate subvenit
usque dum magister Andreas Gollan nuntiavit dominum Reginaldum
Foster, Latinitatis validissimum cultorem et scribam, brevi spatio
interiecto adfuturum esse. Qui quidem elata voce atque inflato sermone
eos adhortatus est ut omnes fiant humani cultus Romanorum cultores
pervulgatoresque, ne instans nova quaedam barbaries etiam excultos populos ad beluarum condicionem restituat. Insequenti die, hora decima a.m., potuimus Missam Latinam
audire in pulcherrima Ecclesia Fratrum B. Mariae V. de Monte Carmelo
ad viam Conciliationis, quo pervenerunt etiam alii Christifideles.
Deinde Lexintoniani peregrinatores redintegraverunt Romanam
ambulationem. CLETVS PAVANETTO
(1) RVTILIVS N., De reditu suo, 63, 66.
|