|
LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana
Acta Diurna
PVBLICAE AC PRIVATAE
PRAVITATES
Ioanna Birkin, Francogallica
cantrix eademque mima, Sergium Gainsbourg, quocum amatorio iuncta fuit vinculo,
Marcello Proust aequiperare non dubitavit quod ad thesaurum attinet verborum.
Quidni Carolo Baudelaire et Petro Corneille?
Oriana Fallaci vita defuncta
est. Nunc ei mortuae aliqua saltem ex parte etiam illi benedicunt, qui
scriptrici viventi obtusa malignitate maledicere non destiterunt. Oportet
videlicet Orci thesauro tradaris (1), ut a quibusdam baronibus, Vacerrae (2)
simillimis, bene audias.
In eodem celebrati hebdomadalis
libelli fasciculo eadem Dinonis Risi cinematographica pellicula, cui "Nuda
conspicio corpora" (3) inditus erat titulus, a Mauritio Porro laudata est, a
Paulo Mereghetti autem vituperata. Tot capita, tot sententiae: sed utri perito
aestimatori incertus credat lector?
Item de Orianae nostrae excessu.
Plerosque veri simile est Islamitas aperta laetitia exsultare et in tacito
sinu gaudere Islamitarum amicos; sinceras ii econtra effundunt lacrimas, qui
Europam nolunt in Eurabiam converti.
Superioribus annis, maturitatis
experimento confecto, discipulos (ac praesertim discipulas) querentes audire
contigit, quod summum punctorum verticem non attigerant. Hac vice vero alumnae
matrem eiulatus tollentem offendi, quod supremus honos non uni filiae suae,
quae sola tanto digna erat praemio, tributus esset, sed quattuor aliis quoque
condiscipulis.
De Oriana demum. Nonnulli
semidocti diurnarii Cassandrae eam contemptim comparaverunt, id scilicet
contendentes, vana infaustorum eventuum prognostica Florentinam auctricem
saepenumero pronuntiare. At Troiana vates - hoc petulantes videntur scioli
ignorare - vera semper praesagiebat, etsi ab incredulis bucconibus debita ei
fides denegabatur.
Marcus Travaglio, a collega
rogatus cui in comitiis suffragaturus esset: "Nullum - inquit - candidatum
dignum, qui suffragio ornetur, esse censeo; quae cum ita sint, mihi statuendum
erit contra quem, non pro quo, per tabellam sententiam feram". Eo
desperationis, eheu, adducti sumus, ut Marci illius exemplum plurimi sequamur.
E lycei discipulis sedecim
annos natis scripta interrogatione quaesitum est quid Italico vocabulo
‘deontologia’ significaretur. Unum e tribus propositis eligendum erat
responsis: 1) officiorum summa ad singulas artes pertinentium; 2) de natura
deorum studia atque indagines; 3) dentium medicina. Pudet fateri secundam
tertiamque solutionem pluris placuisse quam primam.
ORESTES CARBONERO
(1) cfr Naevii sepulcrale epigramma apud Gell. i, 4. (2)
cfr Mart. VIII, 69,3-4: "Ignoscas petimus, Vacerra: tanti / non est, ut
placeam tibi, perire". (3) Italice = "Vedo nudo".
ACVLEI
Plurima sunt divendita scriptae
narrationis commenticiae exemplaria, quae ‘Sabina’ inscribitur. Quis re vera
auctor (an auctrix) fuerit, incertum est, cum tantummodo primis nominis et
cognominis litteris (id est, A.P.) indicari maluerit. Argumentum, quod
tractatum est, paucissimis verbis exponi potest: Sapphici amores turbida
obliquitate adumbrantur. Serus videlicet conscientiae scrupulus effecit ut
integram subscriptionem A.P. omitteret.
Duo me usi sunt consobrini
humanarum litterarum magistro. Ioanna, excellenti praedita ingenio,
veterinariam fieri se velle dictitabat; Antonius vero, hebetior caudex, se
triennio lycei exacto medicinae suscipere studia paratum esse asseverabat. "Utrique
- inquii - pleno assensu equidem plaudo: nam mutuas alter alteri vestrum
curationes praestare poterit".
In eo est ut, quinquennio
altioris institutionis confecto, ab externis denuo professoribus discipuli
interrogentur atque examinentur. Esto: sed vetere proverbio vestimenta sordida
domesticos intra parietes lavanda esse admonemur; et Italicae cuiusvis ordinis
scholae sordibus, eheu, iam dudum abundant.
Immeritam triginta fere abhinc
annos famam adepta est Lydia Ravera, cum libellum pepigisset, cui ‘Aligeri
sues’ erat index. Merita nunc vero infamia notanda est, quoniam praeclaram
nigricolorem feminam, quae extera Foederatarum Americanarum Civitatum negotia
curat, simiae opprobriosa contumelia comparavit. Speciosa e subus gloria, vera
e simiis ignominia: semper de bestiis agitur.
Vix computari potest quot
centena milia Haroldi Robbins librorum ubique gentium empta sint. Mera motus
curiositate, unum ex illis (1) tandem legi. Vellem equidem tantis diffluere
divitiis, quantas in vita sua Haroldus ille cumulavit; sed tam trivialia
frivolaque opuscula composuisse nollem.
Hubertus Weinzierl, Germanicae
consociationis oecologicae praeses, universos orbis terrarum ursos cohortatus
est, ut Bavaricos ingredi fines supersederent, ne eadem forte paterentur, quae
plantigradum vulgo ‘Brunonem’ appellatum ad necem nuperrime adduxerunt.
Peracute Iulius Giorello secum quaerit qua usus sit Hubertus lingua, ut plane
perspicueque intellegeretur.
‘Vale’ vel ‘Ave’: sic Romae
antiquis temporibus puer dicere solebat, sive aequali sive adulto occurrerat.
Hodie autem bene moratus alumnus aliter alium salutat: plurimum enim interest,
utrum in condiscipulum incidat an in magistrum. Puellam nomine Ludovicam per
triennium solidum Graecas Latinasque litteras docueram, nec doctrina neque
ingenio nec loquela neque ulla re alia insignem. Cum apud Universitatem iam in
studia incumberet, ad lycei sedem se conferre statuit, ut stolidam, quam
videlicet diu praegustaverat, sumeret vindictam. Nam et mihi et aliis, qui
aderant, collegis salutem non illis verbis impertiit, quibus maiores natu vel
superiores gradu sunt alloquendi, sed amicali festivaque formula (2) quae in
puerilibus puellaribusque colloquiis adhibetur. Tum vero, quasi re prospere
gesta ferociter gloriabunda, e conspectu nostro tardo passu discessit.
Stuporem admirationemque se nobis omnibus iniecisse putabat: ast solam ex
parte mea miserationem sibi conflavit.
Post sexaginta fere annos
Guntherus Grass adulescentem se in Hitlerianas copias nomen dedisse fatetur.
Causatur autem idcirco se ita egisse, ut a dura molestaque parentum suorum
tutela emanciparetur. Utrum istiusmodi excusatio probanda sit necne, viderint
lectores; unum certe constat, Americanis et iuvenem et senem Guntherum
adversatum esse.
Femella quaedam
inexplanabilibus de causis vulgo notissima, Simona Ventura, subirata queritur
quod nimio apud Italos livore iis invideatur, quibus cito clarescere ac
ditescere contigit. Plerosque vero nostrates non sterili macerari invidia
opinor, sed iusta indignatione aestuare tantum honorum (et nummorum) baronibus
tribui animadvertentes, qui nec saltare neque canere nec tragicas neque
comicas sustinere personas umquam didicerint.
E multis, quos Latinis
Graecisque litteris duodetriginta annorum spatio erudire conatus sum, haud
pauci clari facti sunt diurnarii, vel negotiosi causidici, vel praedivites
medici dentarii: vix unum ex istis reperias, qui magistri sui etiam nunc
meminerit, qui cursoriam chartulam ex amoenis, quae visit, marinis montanisve
locis mihi mittat, qui novo adventante anno laetissima quaeque telephonice
ominetur. Ast ianuam meam intonsus potator crebro pulsat, qui nullum bonum
propositum ad felicem exitum perducere valuit; et coram me acerbitatis suae
fel saepe lymphatus longurio evomit, qui ter iam quaterve in dementium
valetudinarium invitus deductus est. Operae
nimirum pretium fuit ...
"Calceamenta sibimet exuit
Aegidius, idem facit Silvester ...": sic Dantes Alagherius(3) scripsit, ut
paupertatis electionem symbolice significaret atque appetentiam. Nunc vero
celeberrimas ditissimasque mulieres (Catharinam Moss e.g. vel Pamelam Anderson)
excalceatas, quo facilius photographorum oculos ad se convertant, deambulantes
conspicimus. Tempora mutantur, et nos mutamur in illis.
In praegrandi Pedemontanae
regionis emporio fluoris electrici abruptio(4) per horae circiter quadrantem
producta est. Insequentibus diebus complures inventi sunt botelli semesi, nec
non spumantium vinorum lagoenae semiplenae.
Nonaginta duo, ex centum quae
in maturitatis experimento assignari possunt, tributa sibi esse puncta
aegerrime tulit superba puella Alexandrina Statiellorum. Haud recte tamen
querellatur, utpote quae scriptam dissertationem exhibuerit incredibilibus
mendis refertam. Unum proferre satis esto exemplum, ex quo asinalis
inscitia agnoscatur: cum de pecudibus herbam adtondentibus loqueretur, verbum
brulicare discipula illa adhibuit, ubi dicendum erat brucare.
Quaedam sordidulorum libellorum
scriptrix, Melissa P., publicam epistulam ad eminentissimum Cardinalen
Camillum Ruini mittere ausa est, ut moralia Catholica Ecclesiae praecepta
confutaret. Veteris mihi venit in mentem proverbii, quo asininum ruditum ad
caelum ascendere nequire commonemur.
ORESTES CARBONERO
(1) ‘The storyteller’ (titulus originalis editionis americanae).
(2) Italice = ciao. (3) Parad. XI,83 (4) = black out; cfr Lexicon
Recentis Latinitatis vol. I p. 96.
DELIRAMENTORVM
FACETIARVMQVE MIXTVRA
Professor quidam operarii (seu
mercennarii) iuris peritus (1), Petrus Ichino, selectum arbitrorum coetum
designandum esse censet, ad quos pertineat publicos accensos et administros
quotannis dimissione coacta centesimare (2); ei vero, qui exterminatus sit,
ista una condicione expulsioni repugnare licere, si collegam indicaverit, cui
ignominiae nota iustius inuri possit. Apud Ovidium (3) legimus Phalaridis
iussu Perillum in tauro aeneo, quem sceleste machinatus erat, primum tostum
esse: hoc est in votis, ut Agrigentini tyranni exemplum civitatis nostrae
rectores sequantur et Petrum illum, ubicumque operatur, dimissum inde faciant
primum.
Michaelem Gorbaciov parvi
semper equidem aestimavi, sed facete ab eo cuidam diurnario responsum esse
fateor, quid futurum fuisse putaret roganti, si anno p.Ch.n. MCMLXIII non
Ioannes Fitzgerald Kennedy, verum Nicolaus Kruscev scelerata petitione
interfectus esset: "Russici rectoris viduam secundis uxorem nuptiis
Aristoteles Onassis profecto non duxisset".
Paulus Cento, Italicae
factionis quam viridem appellare solemus popularis legatus, nulla afficiendos
esse poena discipulos censet qui scholam, quam frequentant, turmatim
occupaverint, si nullum aedificio ipsi ac plurifariae, quae ibi continetur,
supellectili detrimentum attulerint. Quid vero posthac impediet, quominus per
menses continuos acroases interrumpantur?
Tradunt Georgium Bernardum Shaw
ex coniuge sua Carola olim quaesivisse nonne iis adsentiretur, qui acutiorem
mentis aciem maribus inesse quam feminis autumarent. "Plane - bene salsa
mulier respondit - consentio: documento sit quod tu uxorem me duxisti, ego
autem tibi nupsi marito".
Librum, qui "Corporeae
foeditatis laudes" inscribitur, rumor est quandam Lauretanam Frescura
nuperrime composuisse atque in lucem edidisse. Fortasse scriptrix illa (cuius
opusculum nec legi nec sum lecturus) aliquid novum se ac singulare commentam
esse persuasum habet; sed iam Cyrenaeus Synesius "Calvitiei praeconium"
pepigerat, nec vero defuit qui Thersiten aut febrem quartanam laudibus
extolleret.
Torrida aestate saeviente,
clangorum fragorumque intolerantiores fimus eo magis si noctu eduntur. Cum
victoriae in pancosmio pedilusorum certamine reportatae tumultuoso sonitu
celebrarentur, animus meus adeo exasperatus est, ut Germanos vel Francogallos
superiores evasuros esse sperarem, ne matutinas horas, ut obdormiscerem,
exspectare cogerer. Pro tenui autem consolatione accipiatur quod ab illis
invitis insomniis epigrammatis materiam traxi:
"Vicimus": auditur clamor repetitus in urbe;
nocturnam strepitus impediunt requiem. Tam
multis vappis ego congaudere recuso, et
turmae clades imprecor Italicae.
"Vir mihi singulariter aptus":
iste inditus est televisificarum transmissionum seriei titulus, in qua uni
puellae complures cognoscendi mares proponuntur, nonnulli e quibus ceventi
cinaedo quam formosae mulieri concumbere malint, etsi genuinos esse se, ut
petitrix decipiatur, viros simulant. Praemio ea una condicione praedicta
puella donabitur, si verum masculum amasii loco elegerit. Novellum desideramus
Iuvenalem, qui tam absurda deliramenta candenti stigmate notet.
Cursus certamen feminis
reservatum Berolini institutum est, quae altioribus soleis (vel, si
Graecissare libet, cothurnatae) citato gradu incederent. Quidni apparatores in
posterum Atalantae imitatricibus oculos velo tegant et gravi sacciperio umeros
onerent?
Ineunte mense Septembri
exquisitarum mercium exhibitiones et novorum spectaculorum ostensiones
pluribus in locis apparantur. In urbe Suessa Aurunca, ut aliqua afferamus
exempla, satirici ludi Caio Lucilio, concivi utpote praeclarissimo, dicati
sunt. "Optime quidem" - dixerit quispiam; at valde dolendum est quod, inter
alios, Iacobus Fo invitatus est, Darii filius: quos ambo histriones in unos
optimates saevire constat ac presbyteros; Lucilius autem, ut testis est
Horatius (4), "primores populi arripuit populumque tributim". In urbe
Sena Gallica vero mercatorius conventus institutus est, quem Latino titulo
nobilitari placuit ‘Pane nostrum’ (an de hybridata iunctura Latinoitalica
agitur?) Si Quiritium linguam adhibere vultis, recte ea, mehercle, emendateque
utimini!
Puella quaedam Vindobonensis,
quae a pravo raptore per octo fere annos turpi detenta est captivitate, sic
locuta esse fertur: "Bene mecum agitur, quia opportunitas mihi denegata est
alcoholum vel stupefactiva medicamenta degustandi". Quid igitur? Hodiernis
parentibus paedicatores ac defloratores conducendos esse reamur, ut ab
istiusmodi periculis ipsorum proles protegatur?
ORESTES CARBONERO
(1) sic vocabulum giuslavorista latine reddere visum
est. (2) centesimare, id est unum ex centenis punire: cfr capitol. Opil.
1 , . (3) ov. ars. i, 650-651. (4) Hor. sat. ii, 1,69.
ANIMADVERSIONES AC
MEDITATIONES
Martialem se esse novellum
persuasum habet obscurus poëta hodiernus, Valentinus Zeichen. Quantuli re vera
existimandus sit, ex istis cognoscite versibus, quos Latine ad verbum
reddidimus: "Dum pedis ungues mihi reseco / per similitudinem cogitationes
meae / ad poëseos formam diriguntur".
Hoc Aloisius Buñuel dixisse
perhibetur: "Vellem per unam cotidie horam ex aeterno mortuorum somno
expergisci ad acta diurna singillatim perlegenda". Egomet autem omni residua
sentiendi vi vita defunctus privari malim, potius quam de frivolis sororum
Lecciso commerciis certus fiam.
Librum Aldonem Busi nuperrime
composuisse comperimus, qui "Oportet bene mutuniatus sis, ut pediceris" inscribitur.
Quid inter activam et passivam formam intersit scurra iste litteratulus
videlicet ignorat. At fortasse per metaphoram loquitur, et mutones pro animo
forti intrepidoque interpretandi sunt. Utcumque se res habet, oportet bene
mutuniatus sis, ut pudendas istiusmodi legas ineptias.
Daniela Santanché, popularis
legibus ferendis legata, sic de collega suo Vladimiro Luxuria, qui masculinum
in femininum sexum mutavit, maligna cavillatione blateravit: "Vestimenta sibi
induit, quae monacham deceant; crura sua, cum pulchra non sint, ostentare
verecundatur".
Ut falsa se accusatione
lacessitum (vel lacessitam?) esse ostenderet, minima tectus tunicula in
oratorum publicorum coetum Vladimirus prodiit. Pro certo habeo futurum fuisse
ut Alcidae De Gasperi et Ioannis Spadolini manes inhorrescerent, si tales
heredes legiferos in ipsorum successisse locum cognoscerent.
Neminem prorsus latet quot et
quales Graeci poëtae versibus suis vinum celebraverint. Unus ex illis,
Antimedon, haec scripsisse traditur: "Sero tum vespere homines fimus, cum in
convivio accumbimus ut combibamus. Ubi primum autem albente caelo lucescit, in
beluas denuo convertimur ad mutuam lacerationem paratas". Male infeliciterque
accidit, quod proelia, caedes, proditiones interdiu plerumque perpetrantur;
quod vero ad noctes illas pertinet, quae e Sancto Bartholomaeo, vel e
crystallis, vel e magnis cultris nuncupantur, opinandum est abstemios in
facinoribus istis primas partes egisse.
Iosephus Ludovicus Zapatero
apud Hiberos vestium mensuram numero 38 distinctam tollere vult, ut obstinatum
cibi fastidium, quo multae puellae laborant, convenienti freno compescatur.
Tam absurdum ridiculumque notans consilium Henricus Bertolino: "Quidni -
inquit -nigrum cutis colorem aboleamus, ut phyleticum ne exoriatur odium
impediamus?" Recte quidem; sed idem Henricus, quos ex scriptoribus solutam
orationem adhibentibus praecipua laude dignos existimaret rogatus,
Aristophanem inter alios indicavit: cuius poëtae comici numeros innumeros
pedestri tantum translatione conversos scilicet ipse legit.
Est, mea saltem sententia, cur
de his Iacobi Baldwin verbis parentes meditentur: "Pueri adultis raro intentas
praebent aures, raro eorum monitis credunt, ast eorum vitia assidue imitantur".
Michael Bloomberg, urbis Novi
Eboraci praefectus: "In purgamentis - inquit - colligendis nullum potest esse
discrimen inter popularium et optimatium fautores". Esto: sed veri similius
est in egenorum vico purgamentorum receptaculum vel sordium ustrinam a
magnatibus dominantibus collocari.
Staliniana crudeli tyrannide
saeviente, praeclara poëtris Anna Achmatova prolixum carmen composuit, cui
‘Requiem’ titulum indiderat, quod poëtriae amici memoriae mandare debuerunt,
quia periculosius erat scriptum possidere eiusdem carminis exemplar. Malo
equidem apud Italos hodierna aetate vivere; at nullus est hoc tempore nostro
poëta, cuius versus operae pretium sit ad verbum ediscere.
Licet
subductisupercilicarptorum (1) genus in annos rarescat, unus certe superest
librorum existimator severus: Antonius D’Orrico. Eximiam Francogallicae
scriptricis Alafridae Vargas famam inexplicabilem immeritamque esse censet: "Viginti
spatio dierum librum pangere solet, et manifesta deprehenduntur parum
accuratae compositionis indicia. Verum, si duo milia dierum in narratione
scribenda consumeret, non idcirco expolitos proferre libros valeret".
Quaedam vestium indutrix, quae
Michaeli Jagger cantori quondam nupta fuit, hanc oraculi ritu edidit
sententiam: "Necesse est bona uxor peritae coquae vice in coquina fungatur,
affabilis hospitae in triclinio, libidinosae meretricis in cubili". Suum
cuique saeculo perfectae muliebritatis convenit specimen: verum a feminis
Xenophonti potius gratulandum esse censeo. qui in "Oeconomico" matrem familias
apium reginae comparaverat.
Neganti Ioanni Vattimo ullum se
umquam philosophicum Rochi Buttiglione opus legisse, libros suos Polonica
lingua exaratos muneri idem Rochus misit, cuius sermonis rudem omnino
imperitumque Ioannem esse obliqua mordacitate suspicatus est.
"Si natura taciturnus fuissem,
inedia exstinctus essem": istis verbis Aemilius Cioran annos
commemoravit, quos Lutetiae Parisiorum egenus transegerat, una fretus spe,
fore ut ad cenam a liberalibus eris propter iucundam argutamque loquacitatem
suam invitaretur. Hodie vero complures sunt inficeti semidocti, quibus pinguem
mercedem ultro penderemus, si perpetuo sese silentio obligarent.
"Tarda infirmaque oportet
praeditus sis memoria, si bene vivere vis": hanc fertur protulisse sententiam
praeclara Suetica mima cinematographica, quae Roberto Rossellini matrimoniali
vinculo iuncta fuit. Male mecum agitur, quod obliviscendi artem, quae quanta
sit haud ignoro, discere nondum valui.
Humanam vitam valetudinario
peracute Carolus Baudelaire comparavit, in quo omnes aegroti stolida lecti
commutandi cupiditate flagrant.
ORESTES CARBONERO
(1) subductisupercilicarptores: hoc verbum compositum finxisse
Laevium legimus apud Gellium, XIX, 7.
|