 |
LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana
LATINITATIS VESTIGIA RECENTISSIMA
Sunt qui conqueruntur, quod in academiis vix unquam oratio
Latina habeatur; quibus quidem assentiendum, si consuetudinem huiusce aetatis
cum superioribus temporibus comparamus, quum non solum acta, epistolae, laudes,
tituli scribebantur Latine, sed etiam in auditoriis maximis suaviter sermo hic
noster haud semel resonabat; sed si vestigia recentius impressa perscrutabimur,
nonnullam subesse causam solacii, ne dicam spei, videbimus. Nolim equidem aetatem repetere qua
Vallaurius quasi Tullius
redivivus pereleganti oratione studia quotannis in Studiorum Universitate
Subalpina auspicabatur, vel saeculum proxime praeteritum, quo Vergilius
Paladini acta Universitatis Barensis vel Ioannes Galbiati, sacerdos idemque
Athenaei Catholici praeceptor, titulos epistolasque conscribere Latine
solebant. Praeterire tamen nequeo bonam consuetudinem, quae retinetur
adhuc in Salesianorum Iesuitarumque athenaeis, in nonnullis Italiae gymnasiis
feliciter restituitur, quorum praeceptores Orbergiana methodo adulescentulos
instituere cum profectu coeperunt. Neque vero est cur hic sileam de aliis gentibus, praesertim
Germanis et Finnis, apud quos non desunt qui in Athenaeis aliquid praelegant
Latine, quemadmodum in Voce Latina saepenumero, haud sine quadam aemulandi
cupiditate, scriptum legimus. Ceterum testis ipse sum anno saeculi superioris LXII, quum
centesimus recoleretur annus ab Instituto Politechnico Mediolanensi condito,
fere omnia Athenaea inde ab ultima Thule epistulas gratulatorias conscripsisse
lingua Latina; at mox bona haec consuetudo exolevit, praesertim post quam
demutatus est ordo scholarum et paedagogis suadentibus usum a grammatica, seu
ut aiunt isti scioli, quibus vocabulorum portenta in dies eduntur, "competentia
activa" a "passiva" seiuncta est. Hinc secuta est minor in dies Latinitatis notitia, ut patet ex
recentissimis quibusque versionibus, quae praeter exspectationem mendis
scatent innumeris, quemadmodum in litteris ad amicum Ludovicum olim datis
nuperque his in commentariis editis conquerebar. Tamen quidam veterem morem, qui a maxima doctorum parte
neglectus fere ubique esse videbatur, retinentes, si forte sollemnis occasio
hoc postulavit, orationem amplam et magnificam habere non dubitarunt. En vobis, humanissimi lectores, tria subicimus exempla: primum
pertinet ad Athenaeum Tolosanum nomine Pauli Sabatier inscriptum, alterum ad
Athenaeum Romanum a Sapientia nuncupatum, tertium ad acroasin in memoriam
Hectoris Paratori Mediolani in auditorio publico iuxta viam Iadertinam sito
factam. Hoc tamen mirum est, neminem eorum qui Latine dixerunt, litteras
profiteri: primus enim physicus, alter doctor machinalis, tertius ego, qui in
arte aedificatoria versor.
Oratio Tolosana
Ioannes Fabricius Bignami, physicus Lynceus, comes Palatinus
utpote in Athenaeo Ticinensi praeceptor, praepositus apud Gallos Sedi
Studiorum Radiis Sidereis Vestigandis (compendiariis litteris CESR
Francogallice appellatur), Richardum Giacconi, astrophysicum praemio Nobeliano
decoratum, d. X aprilis m. a. Chr. MMIV laudavit Tolosae. Praeter omnium
exspectationem Latine, quo sollemnius esset, dixit, cunctis antea rei novitate
stupentibus, tum gratulantibus, mox plaudentibus; qua autem est calliditate,
textui, quem inferius excripsimus, subiunxit intrepretationes Francogallicam,
Anglicam, Italicam, Germanicam, nequid fugeret male suetas physicorum
auriculas.
Quis Richardus Giacconi sit, vix memorare nos oportet. Etenim
vita hominis praemio Nobeliano ornati non solum religiosissime colitur ab
eiusdem disciplinae peritis, verum etiam ab omnibus, qui in doctrinarum
scientia versantur, nota est atque perspecta. Ideo paucis rem absolvam.
Richardus, Italus natione, sexto saeculi superioris decennio, quum omnia apud
nos Italos difficilia factu esse viderentur, nisi hominibus studio inflammatis,
ad Americam profectus est. Quum vero honestum dicendi munus nobis mandatum sit, sinite
nos referre quisnam acres ad studia pervestigandi faces Richardo subdiderit:
subdidit, inquam, saltem ex parte Iosephus Occhialini summus magister. Idem
mihi contigisse libera quadam contumacia confiteor: hoc saltem est enim
inter nos commune. Iosepho vero Occhialini memini Brunonem Pontecorvo salutem
propinantem : - Bene et Tibi - dixisse - Iosephule, et illis quicumque tecum
feliciter dant operam: hoc enim modo facile praemium Nobelianum percipient!-
Quod quidem et Powellio et Blacketio iam contigerat, nuper contigit etiam
Richardo. Qui, qua est ingenii acie, novam methodum experimentis constantem
non modo invenit, sed etiam cum astronomiae perspicentia coniunxit et
facultate adiutorum greges ordinandi ducendique provexit. Est Richardo etiam
peculiaris quaedam facultas, qua ille valuit agere et cum Instituto illo,
acrostidite NASA appellato, et cum politicis academicisque potestatibus: sine
qua nos, totius orbis astronomi, quadam instrumentorum indiciorumque tenuitate
laboraremus. Etenim vero Richardus, quippe qui, seu instrumenta
planifocalia, ut aiunt, vel telescopia, quibus radii radentes excipiuntur,
adhibendo, seu radiorum scaturigines, quas invenerat, earumque naturam
explorando, primus sidera radiis Roentgenianis pervestigaverit, effecit ut
astronomi novis speculis incredibiliter ditarentur: nam anno millesimo
nongentesimo septuagesimo primum telescopium radios Roentgenianos percipiens,
sermone Suhaelico Uhuru, idest «libertas» appellatum, anno eiusdem saeculi
duodeoctogesimo specula Einsteniana in promptu esse coeperunt. Richardo autem,
scriptum quoddam de microscopiis electronicis legenti, venit in mentem notio
de radiorum radentium ratione; tum autem una cum Iosepho Vajana, Italo non
minori laude digno, quem Harvardiae operis socium secum habebat, opticen
radiorum radentium instituit ac provexit; tamque artum fuit eorum contubernium
ut inde amicitia perpetua effloruerit. Telescopium radios radentes percipiens posthac mansurum erat
in aevum: nec modo in incepto, nomine ROSAT nuncupato, quod Ioachim Trumper,
et ipse ex Richardi amicis, suscepit, sed etiam in satellite artificioso, quem
Itali radiis Roentgenianis percipiendis fabricarunt ac nomine ipsius Iosephi
Occhialini nuncuparunt. Quin etiam duobus missilibus, quae nunc circa terram volvuntur,
ut promoveantur fines astronomiae Roentgenianae, hoc genus telescopia, licet
pulchriora maioraque, continentur. Obiter autem ut dicam, exemplar unius speculi, siglis XMM
indicati, hic Tolosae in speculae aditu cerni potest. Nunc vero narro quando primum Richardo ipse et familiariter,
et propter muneris mei officia, usus sim: exeunte octavo saeculi superioris
decennio, studio novam speculam usurpandi inflammatus, Harvardiam pluries
petieram, ut id sciscitando impetrarem. Tunc demum id sum assecutus, quod cupiebam: documento est,
quasi aureum mnemosynon, exemplar Ephemeridis Astrophysicorum, quo primi
pervestigationum exitus explicantur, quodque tunc, quasi praesagiens, a
Richardo poposceram, ut suapte manu signaret. Deinceps ad res ore telescopii Hubbliani gestas ventum est.
Richardus initio huius telescopii scientiam et artem sibi vindicavit, etsi res
plus negotii habebat; tum autem omnia adeo prospere successerunt, ut etiamnunc
telescopii errantis munus, in provehenda astronomia, posteritatis memoria
dignum, aeque ac Galilaei coepta, esse videatur. Neque vero destiti a Richardo, dum is Baltimorae munere
fungitur moderatoris, postulare ut copiam novi huius miri telescopii mihi
faceret: res vero bene cessit. Memoria enim probe teneo Ferias Augustas anni fere nonagesimi
saeculi superioris. Nam Feriis Augustis Mediolani, haud secus atque apud
Francogallos, nemo operam dare solet. Equidem ego, quo melius tranquillitate
fruerer, in Instituto meo operi vacabam, beatus quod telephonium numquam in
die tinniret. Contra autem post meridiem tinnitum edidit: ipse me Richardus,
voce sua gravi canoraque, nuntiat sidera telescopio erranti observare me posse. Deinde Monachium, ad Institutum siderale ESO, iter suscepi,
ubi asservatur telescopium stativum VLT appellatum, quod telescopium etiamnunc
inter maxima annumeratur. Quo ut uterer roganti mihi, subridens Richardus: -
Desine - inquit - per totum orbem terrarum me persequi!- Sed assecutus sum
quod erat in votis. Monachii, una cum Ioachim Trumper eiusque grege, Richardus
explevit omnem exspectationem desiderii sui: post enim labores spatio triginta
annorum exanclatos, intellegere valuit cur intra spectrum Roentgenianum caelum
diffuso lumine niteat; ita vero inter maxima cosmologiae recentioris momenta
ille exstitit. Nonne vero eodem revolvi res videbatur, unde erat profecta?
Adolescens enim triginta annorum, Richardus, usus machina radios Roentgenianos
metiente, quae in caelum erat emissa, primum lumen illud diffusum perceperat,
cuius causa tam diu ignota fuit. Paucos post annos equidem physica cum amico in Athenaeo
Mediolanensi discebam, quum forte domi eius, in lauta urbis regione, dominam
nactus sum, oculos acres habentem, quae mihi de filio physicorum studiosissimo
in Foederatis Americae Civitatibus narrans: - Utinam, inquit, aliquando in
Italiam redeat!- Matrem Richardi tunc novi ante quam filium. Richardus autem, qua est prudentia, civis Americanus nunc est;
hodie vero Tolosam venit, in ipsum Francogallorum Europaeorumque rei cosmicae
meditullium! Athenaeum Tolosanum nosque omnes, qui in siderum
pervestigatione versamur, Richardum magni facimus, admiramur, diligimus. Bruno Pontecorvo recte monuerat! Nos te hic et nunc
amplectimur, Richarde, qui praemio Nobeliano iccirco honestaris, quod totum te
astronomiae dedisti doctrinarumque scientiae. Nos tibi gratias hic et nunc agimus, Richarde, quod exemplo et
auctoritate tua nobis animos addidisti.
Oratio Romana
Anno proxime praeterito III Kal. Iunias in Athenaeo Romano a
Sapientia nuncupato hanc habuit orationem coram Rectore aliisque
praeceptoribus praesentibus Philippus Graziani doctor machinarius, qui Scholam
machinalem spatiis sidereis transvolandis vulgo Scuola d’ingegneria
aerospaziale regit. Proponens enim ut laurea honoraria honestaretur Alfonsus
Díaz, voluit decus verbis addere, quasi patris sui memoriam repetens, qui
inter disertissimos elegantissimosque Sacrae Rotae iurisperitos est habitus;
itaque Philippus posteaquam Italice dixit, rogavit ut sibi concederetur lingua
uti grandaevo Athenaeo, quod ante DCCII annos esset conditum, consona: "lingua
inquit qua Neotonius principia philosophiae naturalis nobis tradidit, quae
quasi fundamentum doctrinae machinali astronauticae subiciuntur". Sed eiusdem
verba Latina audiamus.
Rector Magnifice, Alfonsus Díaz multas easque graves personas
sibi tam feliciter accommodavit, ut eas quasi concinnasse atque in unam
eandemque formam redegisse videatur: etenim vero in doctrinarum scientia
versatur, artem machinalem profitetur, res apte ordinare et dispensare valet,
acer est denique tam in inveniendo, quam in excogitando: brevi ut perstringam,
munera pervestigatoris, machinatoris, ordinatoris, inventoris in eo
feliciter coalescunt. Alfonsus Díaz praeterea tantum industriae posuit in alumnis
instituendis, ut iis viam praemuniret, qua facilior aditus ad caelum
pervestigandum ac perlustrandum in hunc tertium millennium patebit. Cuius studiis innixi, multa iam ad exitum deduximus: coeptis a
Galilaeo et Cassinio nuncupatis, et Iovis et Saturni stellas exploravimus;
coepto ab Ulixe appellato, primum Solis polos observavimus; tum etiam
restituimus telescopium Hubblianum, qua imagines repraesentantur galaxiarum,
quae millies decies centenis milibus annorum luce mensorum absunt a nobis;
quemadmodum haec coepta effecerunt ut stellae solem ambientes velut accederent
ad homines, ita mox hominum ad caelum missiones efficient ut nos ipsi ad
stellarum errantium ordinem propius accedamus. Propterea, magnifice Rector, Scholae Machinalis Spatiis
Sidereis Transvolandis, cui sum praepositus, personam gerens, ex animo suadeo
ut Alfonsus Díaz doctor in scientia machinali astronautica honoris causa
renuntietur.
Oratio Mediolanensis
Haec vero, si licet parvum componere magnis, tota mea est,
quem anno superiore invitarunt ut Hectorem Paratore laudarem, Latine dicens,
neque aliter poteram pro tanto viro, verba Italica passim interieci, ut in
scholis solet suis Reginaldus Foster, ne plerosque audientes pigeret sermonis,
si non plane ignoti, at certe vix usquam auribus percepti. Iucundum tamen fuit plausibus excipi, quos multitudo
adulescentium necopinato edidit; iucundius Valentinum de Marchi, praeceptorem
quondam meum in Lycio Pariniano, ante me sedentem adspicere, quem neque
nocturna tempora neque aetas provecta impediit quin veniret; iucundissimum
denique Maria Tyndara, Paratoris nepte, familiariter uti, quae mihi emblema
artificiose a se ipsa fictum, grati animi pignus, donavit. Inferius
exscripsimus oratiunculam.
Munus mandatum est mihi periculi et aleae plenum, munus inquam
laudandi laudatum virum! Latine, ut par est, quum sim dicturus, indulgeatis vos oportet,
sed praesertim indulgeant mihi illius Manes precor, cuius censorium
supercilium nedum discipuli, at cordatissimi quique magistri metuebant. Dicam
ergo de Hectore Paratore, cuius amantissima neptis Maria Tyndara hunc nostrum
coetum coegit, ut avunculi memoria pie recoleretur. Hector Paratore Theate natus est anno saeculi superioris
secundo, IV Idus Iunias; anno post Chr. n. MM Romae fere centenarius diem
supremum obivit. Doctor litterarum renuntiatus aetate viginti annorum,
compluribus laureis honoris causa insignitus, quadraginta edidit libros,
sescenta scripsit commentaria; linguam et litteras Latinas Graecasque diu
docuit; litterarum Latinarum historia sibi laudem omnium bonorum comparavit;
eius vero doctrina tam late patuit, ut a Tito Lucretio Caro usque ad Iosephum
Ioachim Belli sit facile spatiatus: in hoc heredem plebis Romanae videre ei
videbatur, in illo studium tollendae superstitionis laudabat et probabat;
disputata est ab eruditis eius opinio de Caesare, quem veteris rei publicae
eversorem existimabat; Plautum, Lucanum, Vergilium habuit ad manus, sed maxime
Tacitum suum dilexit, neque vero sine causa librum, quem de eo scripserat,
discipuli familiariter "Tacitonem" appellarunt. Vir magni iudicii et subtilis, ad excogitandum peracutus, ad
perdiscendum acerrimus, in docendo exercitatus quam qui maxime, non modo in
litteras antiquas impigre diuque incubuit, propter quas famam sibi comparavit
sempiternam, sed musicen etiam studiose excoluit, e qua solacium quoddam inter
aerumnas vitae percepit; maxime enim Richardum Wagner et Gustavum Mahler
dilexit, quorum perpetua, ut aiunt, melode delectari se fatebatur. Quasi tragoediam, non vitam ageret, quot erant cum eo
familiaritate devincti, totidem fere funera exsequiis celebravit: nam
adolescens parentibus est orbatus, tum uxorem filiasque eodem morbo correptas
amisit, generum denique nurumque in itinere casu interemptos luxit: quis talia
ferre possit? At ille, ut Stoicorum assecla contra fortunam paratus
armatusque, animum fregit numquam, quem ferreum dixeris, adeo erat in rebus
adversis constans et firmus! Quippe erat ei figura tenuis et corporis brevitas,
ut nescias quomodo dolores, quibus exarsit, perpeti potuerit; sed oculi
vigiles et vegeti animum ingeniumque illuminabant. Totus in litteris Latinis, studiis illis tantum se dedit,
quibus informari solemus ad humanitatem, neque umquam honoribus inserviit, nec
laboravit ambitione, nec sese in potentiorum aulas insinuavit: verum enimvero
priusquam eveheretur ad Athenaeum Romanum, in lyciis aliisque academiis
litteras Latinas Graecasque diu tradidit. Praeceptorum eloquentissimus est habitus: etenim in scholis
explicandis, quasi disertus orator, modo vocem contendebat et remittebat, modo
acuebat et flectebat; tum autem, quo melius intellegerent auditores, solebat
sermonem aptis intervallis interpungere, et textus a versionibus pronuntiando
distinguere. Non minus aequus, quam sapiens, ut eum fabulosa antiquitate
dignum putares, durus etiam severusque existimabatur, quippe qui flecti se
alumnorum precibus non pateretur; praeterea moris translaticii servator
acerrimus et alienus omnino a rebus novis, partibus dexteris aperte favebat,
sed magister exstitit omnibus aequabilis, siquidem tam multos Laevorum
fautores educavit, qui, ut Lucas Canali, longe aliter atque ipse de re publica
sentiebant: quod quidem est ei laudi vertendum; non enim eius intererat
rescire utrum quis albus esset an ater homo, sed quatenus in litteris
profecisset. Tamen in exploranda discipulorum scientia, qui periculum in
lingua Latina faciebant, diligens fuit et acerbus; neque enim satis habebat,
siquis scriptores antiquos legere commentari interpretari valuerat, sed
requirere vel minutissima quaeque pergebat: ut afferam exemplum, alumnum, qui
triginta iam puncta tulerat laudeque dignus esse videbatur, Hector Paratore
percontabatur de scriptore ferme ignoto, cuius opera tradita non sunt, nec
mentio ulla, nisi semel in deperditi codicis margine, est iniecta. Musices, ut supra diximus, exactor accuratissimus, anno
saeculi ante acti undeoctogesimo in ius est raptus a cantore et cantrice
quadam, quos canes, scilicet propter latratus, appellare non dubitaverat. Vacavit etiam Italorum litteris habuitque Gabrielem Nuntium in
deliciis; fabulam romanensem composuit, cui titulus «Hilaris manus»
(Un’allegra brigata), ex qua elucet quaedam studiosa imitatio Leonis Tolstoij,
Aemilii Zola, Gabrielis Nuntii, quos sibi exempla ad imitandum proposuerat. Sed multa de eo narrari queunt, qui spatio centum annorum
vitae cursum talem confecit, ut ei iure optimo referatur illud Primi Levi de
Hermanno Melville: fuisse tanta magnitudine, ut vix egrederetur portis. Satis autem erit narrare quid circa annum duodeseptuagesimum
alumnis suis sit per iocum machinatus, ut eorum contumaciam irridendo
compesceret: imperavit ut locum quendam, cuius reticuit scriptorem,
converterent in Latinum, quo in loco praedicabantur virtus oboedientiae,
muneris concrediti conscientia, officia denique quibus alumni magistris
devinciri debent, quae omnia tunc temporis impugnari, quasi servitutis indicia,
solebant. Quum autem reclamitasset quidam ex alumnis, quod illo scripto
laudarentur imperii fascalis mores, «recte - inquit ille - conquereris de his
verbis, quae decerpsi e rubro libello a Serum praeside Mao Tse Tung conscripto!». Omnes surrexerunt e subselliis stomachati, quod in laqueos
imprudentes incidissent! Equidem ego testis sum Hectorem Paratorem ipsum,
multis post annis, Pericli Felici S.R.E. Cardinali de hoc rettulisse in
aedibus Riariis, dum celebrabatur dies festus Latinitatis: adhuc eius oculi
ludibundi micabant!
IOANNES CAROLVS ROSSI
|