 |
LATINITAS Opus Fundatum in Civitate Vaticana
ADHORTATIO AD EXTOLLENDAM
LATINITATIS FACEM
Dominae dominique spectatissimi,
sodales operis fundati cui nomen Latinitas maxime honorabiles.
Quod commentariorum, qui
Latinitas inscribuntur, me iam diu subnotatorem esse memorasti, Clete
humanissime, id maximo est mihi honori. Quare non modo summas gratias ago
atque habeo praesertim tibi, qui penitiore doctrina ac vigili prudentia hos
commentarios moderaris, verum etiam de linguae Latinae studio pauca dicam,
etsi Latinitatis cultor sim tantummodo voluptuarius. Maxime igitur eos
adulescentes, qui heic adsunt, ut in huius linguae studium incumbant non sicut
in umbratilem tantum exercitationem, sed ut ipsum ad totam eorum vitam
quodammodo pertineat hortari velim. Non pauci tamen inveniuntur, qui hanc
linguam contemnant ac despiciant. Sed mihi in animo non est hominum istorum
argumenta excutere, quod taedio vos obtundere nolo. Ne autem faciles aures
istis hominibus praebeantur, qui, cum et Latinitatis et historiae doctrina
destituti sint, hunc sermonem inutilem esse vobis persuadere contendant.
Silentio potius causa illa non est praetereunda, quae ad studium Latinitatis
colendum ac fovendum gravior videtur esse: causam historicam dixerim,
propterea quod nullus fere est populus Europaeus, cuius consuetudines et res
gestae et complures eventus ad usque magnam eversionem Francogallicam hauriri
possunt nisi plerumque e scriptis Latine exaratis. Paucis his verbis atque
inconcinnis, adulescentes carissimi, pondus et momentum Latinae linguae, quae
unicuique vestrum cordi esse debeat, commendandum esse putavi. Latinam ergo
oportet alere flammam. Alia multa plenius ac melius addi posse probe scio; sed
tempus, a quo omnia reguntur, ut finem faciam suadet. Gratias igitur vobis
omnibus, singulis et universis, quam plurimas persolvo et intimo ex animo
optima quaeque ominor.
Dicebam Romae, in curia Riaria,
die III mens. Dec. a. MMVI p. Chr. n.
VICTORIVS CIARROCCHI, Italus Pisaurensis
|