Hoc carmen mihi inspiravit splendida victoria quam manipulus
noster in universo pedifolle lusorum Certamine adeptus est die IX m. Iul. a.
MMVI.
O! quot vexillis celebrantur lauta tropaea
Ausoniorum
hominum qui palmam folle tulerunt
perdocti cunctos superantes fortiter
orbis
lusores et opus perfecerunt pede firmo.
Iulius incendit Titan
flaventia rura,
quae secat adsidua curvatus falce colonus,
membraque
debilitat graviora calore profuso.
Sed diversa metunt pedites - o gloria
nostra! -
praemia virtutis dum cornua Gallica sternunt.
Primas diffundit
stellas nox axe sereno
cum totum strepitus stadium percurrit acutus:
omnes devincit victores Itala pubes,
sublevat extentas in eam Victoria
pinnas.
Mille manus agitant choreis insignia festis,
concors hinc
resonat per campum clamor apertum
dum nostri nitida gaudent mercede
valentes.
Iamque recens praeses laetos amplectitur illos
queis sudore
madent vultus et corpora lassa,
haud tamen ora vacant lacrimis quae gaudia
signant.
Ianitor acceptum pretium effert omine fausto
et coram clamat
sociis: "En aurea gemma,
quattuor haec annos nobis pergrata manebit".
Bracchia tollentes sapphirinasque tuniclas
et semel atque iterum respondent
plausibus altis:
perspicui ut memorat color ille maris freta pura
Hesperiaeque polum lustratum sole nitenti!
Turba frequens plateas invadit
ovansque maniplum
victorem illustrat voces ad sidera ducens:
somnos
aestiva tranquillos nocte repellunt
clamores crebri, sed dulce est perdere
pacem.
"ITALIAM, ITALIAM BENE!" cantant agmina densa,
"ITALIA, ITALIA"
resonant tenebrae "BENE NOSTROS!".
Numquam tanta fuit puerorum copia festa,
numquam iunxerunt aetates iubila tanta,
nec paean umquam tot in oribus
ortus amicis.
Confertim iuvenes discurrunt per fora raedis
bacchantesque
tubis exsultant carmine longo;
luminibus nitidis ornantur ubique penates
ignibus et variis hilare nox atra fugatur.
Flumen ut immensum lymphas
perducit ad aequor,
sic favor innumeras turbas tenet et ligat amplus.
Felix narrat avus tempus iuvenile nepoti
cum globus Italicus bis munera
fausta recepit
certamenque pilae vicit feliciter actum.
Ut fiant pueri
docti pedifolle precantur
obtineantque meram famam nomenque perenne:
sic
libet infanti nunc somnia fingere grata
spesque parentibus in natis
deponere summas.
Iam nostri heroes cupiunt ad tecta redire;
quisque suas
tandem caras mirabitur aedes
atque maritam alacer mox ulnis cinget avaris;
post opus artubus ut lassis mora convenit aequa
et iuvat in thalamo
prosternere corpora molli!
Otia longa merent queis moles magna laborum
contentae et pugnae laurum concessit honestam;
haud aliter Phoebus splendet
post tempora cruda
luce nova recreans loca fusis imbribus aucta.
Fulgida
lux properat tenebras depellere mundo,
ipsa triumphalem surgit latura
coronam.