 |
LATINITAS Opus Fundatum in Civitate Vaticana
SECRETARIVS STATVS,
ALLOQVITVR LATINITATIS CVLTORES
His
verbis Purpuratus Pater respondit
Spectatissimi Domini Dominaeque
colendissimae, Magna sane afficior laetitia
quod huc convenistis congruenter post celebrata Latinitatis sollemnia, plane
conscii vos multum conferre ad Romanorum loquelam prolatandam et diffundendam.
Omnes vero sat sciunt Ecclesiam saeculorum decursu Latinum sermonem tuitam
esse eundemque servandum curavisse. Etenim maximam partem antiquitatis
documenta hac lingua reperiuntur exarata. Hoc prorsus patet nec pluribus opus
est verbis. Sed ea quoque quae sunt extra Ecclesiam, quaeque ad varia attinent
argumenta, in eodem sermone scripta inveniuntur.
Longum est nunc recensere singula, quae ceteroqui in universum cunctis vobis
sunt nota. Fortasse iuvat iterum iterumque illud confirmare: translaticium
hunc cultum et humanitatem ad nos pertinere, ad nostram vim vitalem, qua
abiecta, nihil superest, nisi inanitas et vacuitas.
Hodiernis quidem temporibus, dum complures mutationes fieri conspicimus, dum
adventicias consuetudines invalescere videmus, magis magisque ad nostrum
translaticium depositum adhaerescere debemus, ne nostra amittamus, ne nostra
pessumdemus. Alienigenae suum cultum
confirmare volunt, nos contra non satis strenue nostram hereditatem
defendimus, quae tota hac lingua imbuitur. Fortasse fieri non potest ut sermo
Latinus tota in Europa adhibeatur, quem ad modum antiquitus usu veniebat, at
efficere debemus ut radices nostrae nostris in Nationibus maneant et
confirmentur. Hoc est munus institutumque
vestrum, quod iam sustinetis, quodque tota Ecclesia dilaudat ac simul
gratulatur. Pergite ideo hoc opus producere, ut merita vobis non modo
conciliare totius Ecclesiae possitis, verum etiam totius eruditorum coetus
itemque Europaeorum populorum.
THARSICIVS Card. BERTONE
|