 |
LATINITAS Opus Fundatum in Civitate Vaticana
CONGREGATI SALVTANTVR
Quamdiu stat Colisaeus, stat et
Roma, quando cadet Colisaeus, cadet et Roma, quando cadet Roma, cadet et
mundus. (1)
Moles Colisaei, compage lapidis Tiburni solidata, aeternitatis urbis Romae est
imago: quamvis nudata ac tamquam vulnerata, tamen aliquid veteris
magnificentiae servat. Benedictus XIV (2) amphitheatrum Flavium memoriae
cruciatuum Christi dicavit simulque compilationi atque direptioni finem
imposuit. Aeternitatis urbis Romae imago tamen stat,
Excellentissimi Sacrorum Antistites,
Dominae ac Domini colendissimi, quos praestantia Romani sermonis allicit et ad
nostram adduxit congressionem, quiddam aliud, quod perdurat aere perennius (3),
humanitatem Latinam dicimus, de qua ample ordinate distincte atque docte
locuti sunt per saeculorum tempora clarissimi viri. Liceat nunc referre tumida
verba quibus doctus vir Nicolaus Barbu e Studiorum Universitate Bucarestiensi,
aliquot ante annos, initium dedit orationi suae: Si mihi facultas Vergilii omnia coloribus
pingendi esset, si excelsis chordis lyrae Lucretii praeditus essem, si tenues
mollesque lyrae Catulli haberem, tamen quo animo hoc temporis momento affectus
sim dicere non possem. (4)
Re vera, humanitas Latina etiam aetate nostra funditus permanat in animum
cunctorum hominum per orbem terrarum dispersorum, in eorum iura et leges, in
artes quaslibet doctrinasque: huius humani cultus ubicumque tunc temporis
diffusi vehiculum aptum se praebuit lingua Latina.
Maiores nostri praecipuas tractaverunt quaestiones quae pertinent ad
humanitatem quaeque videntur in aeternum valiturae. Auctores Latini
disputaverunt de rerum veritate et de
natura deorum, de divinatione et fato, de contemnenda morte et de tolerando
dolore, de aegritudine lenienda et de reliquis animi perturbationibus, de
virtute et de finibus bonorum et malorum, de officiis et de amicitia, de re
publica et de legibus.
Sunt in ipsa lingua Latina, praeter fundamentales notiones quae proprie cum
hominis natura cohaerent, quaedam proprietates quae efficiunt ut sermo ille
evadat quam qui maxime aptus ad animi sensus patefaciendos adque hominem
definiendum corpore et anima firmatum. Nec mirum: nam Romanorum lingua coaluit
plurimis ex aliis linguis, a quibus optimum quidque deprompsit, utiliora
quaeque atque efficaciora. Notas eiusmodi
haud ambiguas clare perceperunt Mediae Aetatis sapientes viri, quos quidem Humanistas vocamus: ipsi validam praestantemque operam contulerunt
ad Europam unitam constituendam. Eorum plures aliquod munus publicum
exercebant vel humaniores litteras docebant in scholis; multi a secretis erant
alicuius principis; eorum pars praecipua non animum intendebat ad
philosophicas vel philologicas commentationes, sed ad orationes coram
proferendas, ad epistulas exarandas, ad carmina vel scripta historica et
paedagogica evulganda. Principes nationum atque municipiorum rectores graviora
munera committebant viris Graecum et Latinum sermonem callentibus, quibus
suppeditabant necessarias opes ut opus acceptum explerent.
Ex italia, quae patria princeps haberi potest Humanistarum, saeculo XV et
insequenti fervor addiscendi sermonem Romanorum mature manavit in
Francogalliam, in Angliam, in Germaniam, in regna Cataloniae et Aragoniae,
inque plurimas Europae Orientalis nationes, adeo ut publici iuris factum sit
tenerum carmen (vulgo madrigale)
ab Iacobo Gallo viro Sloveno compositum:
Linguarum non est praestantior ulla Latina,
quam quisque nescit, barbarus ille manet.
Quae enumeravi, pertinent quidem ad praeteritum tempus, sed nobis plane
indicant aetatem nostram re vera neglegere pretiosum quoddam ditissimum
patrimonium quod stricte respicit hominum consortionem. Fuit tempus cum
litterae Latinae privata oblectatione excolebantur, amicitiae rationes atque
praecipua munera Latine apta enodatione significabantur sive palam sive
privatim, et hoc multa per saecula post eversum Romanorum imperium.
Aliquid simile factum est, ut videtur, ante ducentos quadraginta annos, cum
puer Volfgangus Amadeus Mozart, decem annos natus, prae manibus habuit Latinum
libellum, cui titulus Apollo et
Hyacinthus, eidemque eximios suos musicos
modos aptavit. Cetera legere potestis in
libello vobis tradito. Sint sollemnitates
nostrae hodiernae vobis in deliciis.
CLETVS PAVANETTO
___________________
(1) Pseudo-Beda, P.L. 94, 543. (2) Romanam gubernavit
Ecclesiam ab anno 1740 ad 1758. (3) Horatius,
Carmina III, 30,
1. (4) Cfr. Acta Convivii Italici de
Latinitate, Salerno, 1973, p. 30.
|