 |
LATINITAS Opus Fundatum in Civitate Vaticana
Epistularum Commercium
Martinus poeta Cleto Florindoque viris doctissimis salutem
Quid nobis fugiens mortalibus, anne, tulisti?
Mox rapiente dies tempore lapsus eris. Iam prope adest sacra nox, quae
Christi lumine fulget, qua manifesta uiris
fiet in orbe salus. Vltimus in magno te finiet ordine sanctus
Siluesterque tibi dicet, o anne, "Vale!" Teque recens seriem Ianus
pereunte sequentem terque parat menses
quattuor - ecce - nouos. Denique uti uobis ea fiant tempora, amici,
optat Martinus, grata iuuante Deo.
Valete
Martinus sodalis Cleto domino salutem dicit
Gratias ago, quod et titulum et
monetam necnon syngrapham tam cito ad me misistis. Certe scis me coram adesse
tunc maluisse, sed - eheu! - non licuit.
Quae de mense Ianuario scripseram, iam te, Clete doctissime, accepisse
arbitror. Quid autem de mense Februario scribam? Me quidem eo mense Romam iter
facturum constat; saltem uolatus comparaui, ne quid me proficiscentem
impediret.
Alta poetam aeternae mox moenia templaque Romae
et mox me accipient candida tecta: Volem! Illic flaua mihi mox Thybridis
unda sonabit. Martius et nobis
conspicietur ager, et Cicerone forum notum dicente per orbem,
laesaque, uae, Caesar, curia morte tua.
Otio, quod mense Februario
ineunte discipulis magistrisque dabitur, utar, ut denique ad urbem appellam.
Prid. Non. Feb. eo post horam XII perueniam usque ad diem Mercurii moraturus.
Mecum ibit Petrus FIALA familiaris, qui, cum linguae Latinae non tantus amator
sit, tamen eam non spernit. Vt vir religioni maxime deditus parochiae, quae
est sacrata Sancto Iosepho, catholicae in V. Vindobonae regione sitae praeest.
Quid, o Clete, nobis suades? Quamquam ter quaterue Romae fuimus, consilia a
uiro uere Romano danda libentissime audiemus. Licebitne aulam Vaticanam, quae
Latinitati domicilium praebet, uidere? Licebitne praeterea - uix quaerere
audeo - sacris a Papa celebrandris interesse?
Iam nunc tibi gratias agens
opto, ut hoc anno satis nouo Dominus te protegat.
Vale
Puellae et Magistrae Monacenses salutem dicunt Praesidi
Operis Fundati "Latinitas"
Salve, pater reverende!
Litteras ad Te damus, ut gratias Tibi maximas agamus iterum. Disputando Tecum
multas et novas res cognovimus, imprimis de opere Latinitatis. Praeterea magno
gaudio affectae sumus, quod viros Latine loquentes audivimus, quae res nobis
raro contingit. Nunc nobis persuasum est etiam homines huius aetatis sermone
Latino uti posse. Hoc evenit, ut nunc familiarius utamur lingua Latina (Utinam
haec familiaritas nobis prosit in examinibus!).
Tu quidem, patronum optimum Latinitatis Te praebens, nos benigne atque comiter
accepisti, libris donavisti, crustulis atque potione dulci delectavisti.
Quod tam benigne nobiscum egisti, eo magis laudandum est, quoniam morbus
fratris Te gravi cura affecerat. Hoc speramus fratrem Tuum iam reconvaluisse
atque etiam Te valere. Optamus quoque, ut diem Natalem Domini nostri Iesu
Christi magno cum gaudio celebres et annum novum feliciter ineas. Idem
contingat collegae Tuo comi atque docto. Vt
valeatis optant puellae et magistrae Monacenses.
Dabant in sollemnitate Natalis
Iesu Christi, anno MMVI
|