 |
LATINITAS Opus Fundatum in Civitate Vaticana
VICTORIVS PISAVRENSIS
GRATVLATVR EIDEM SECRETARIO STATVS
Ad praeclarum virum Tharsicium Bertone,
Eminentissimum Patrem
Purpuratum.
Non modicum fortasse miraberis, Cardinalis Eminentissime, quod
Te adloqui ausim ego ignotus ac nullius propemodum auctoritatis nullaque
praeditus doctrina. Quodam tamen vinculo Tu egoque iuncti forsan sumus, quod
per tres annos Maceratae, Picena in urbe, auditor fui quorundam sacerdotum
Salesianorum, qui varias disciplinas me docuerunt. Gratiae igitur pro verbis
Tuis perquam opportunis sunt ingentissimae Tibi a me agendae, quia virorum
auxilio amplissimorum egent omnes Latinitatis cultores. Latinum enim sermonem
qui vere diligunt, eisdem consiliis absque dubio adsentiuntur, quae Pontifex
Pius Undecimus verbis expressit hisce: "Divinitus provisum est ut sermo
Latinus mirifico usui esset Ecclesiae docenti idemque Christifidelibus
doctioribus ex omni gente magnum ministraret vinculum unitatis; iis dando
scilicet non solum unde, vel locorum intervallo disiuncti vel in unum locum
congregati, facile inter se sensa mentis et consilia conferrent, sed etiam,
quod maius est, unde, quae Ecclesiae matris sunt, altius cognoscerent et cum
Ecclesiae capite artius cohaererent" (AAS 14-1922, p. 452). Si enim linguae
modernae sunt in pretio habendae, maximam profecto aestimationem Latina sibi
promeretur. Quare spe fisus fore ut inceptis nostris, Cardinalis doctissime,
favere pergas, haec leviora verba proferre officiosum ac decorum duxi et
maxime Tibi, Deo adiuvante, omnia fausta, serena, prosperrima ominari.
Romae, die IV mens. Dec. a. MMVI p. Chr. n.
VICTORIVS CIARROCCHI, Italus Pisaurensis
|