|
LATINITAS Opus Fundatum in Civitate Vaticana
NOVI SOCII OPERIS FVNDATI
NOMINANTVR
Quoniam, Apostolica Sede tuente,
annitimur ut linguae Latinae studium et usus hac aetate serventur et
promoveantur, honore afficere volumus atque ad opus nostrum participandum
asciscere qui Romani Sermonis cultores fautoresque egregii cognoscuntur.
Hac de causa, quos huiusmodi laude florere pro comperto habemus, SOCIOS
renuntiamus Operis Fundati quod a Paulo VI Pp est conditum cuiusque sedes in
Vaticana Civitate est constituta, iisque diploma sigillo nostro consignatum
tribuimus.
Ii sunt:
| RENATVS |
|
BADAL̀ |
| ORESTES |
|
CARBONERO |
| VICTORIVS |
|
CIARROCCHI |
| FLORINDVS |
|
DI MONACO |
| FLAVIVS |
|
FONTANA |
| MARTINVS |
|
FREVNDORFER |
| JVRGEN |
|
KOHLBVRGER |
| ANNVLA E. |
|
LLEWELLYN |
| FRIEDOLFVS |
|
ROSLER |
| IOANNES C. |
|
ROSSI |
| ANTONIVS |
|
SALVI |
| MANLIVS |
|
TICINO |
| VALDEMARVS |
|
TVREK |
| MARIVS |
|
VITALI |
| GVSTAVVS |
|
WALLNER |
Vobis maximas ago gratias pro
benevolentia vestra, dum vos omnes humaniter hortor ut rotundas aures
praebeatis embolio, quod pro vobis apparatum est.
CLETVS PAVANETTO
|