 |
LATINITAS Opus Fundatum in Civitate Vaticana
NOVVS ORBIS CONCITAT
MENTEM IVLII CAESARIS STELLA
Excellentissimi sacrorum Antistites, Domini dominaeque
maxime honorabiles, ex America profecta vos salutare me admodum iuvat,
maximeque Certaminis Vaticani hornotinis victoribus sincero animo congratulari.
Res nova fortasse videbitur, quod coram tot doctis Romanis concessum est hodie
ut orationem proferat Americana quaedam. Constat enim Californianam terram,
unde sum oriunda, ad remotissimas Orbis Terrarum partes pertinere. Eam sane
nullus Latinitatis cultor coluit, nullus novit, nullus in somniis quidem vidit,
quando illustrissimus Cardinalis ille Riarius opulentissimum aedificium, in
quo hodie congregamur, curavit exstruendum. Attamen fama est illustrissimum
illum vestrum atavum - ipsissimum, inquam, heroa Aenean - non ad Italiam
tantum sed etiam ad Novum Orbem olim navigavisse. Testem huius mirabilis
facinoris non habemus Americanum poetam, sed Romanum, cui nomen altisonans
Iulius Caesar Stella. Natus anno millesimo
quingentesimo sexagesimo quarto, prope notissimam aream urbanam quae hodie,
sicut olim, Campus Florum nuncupatur, adolescentulus Iesuitis se
praebuit erudiendum in notissimo Collegio Romano, ubi et Vergilianae poesis
amore et facinorum Christophori Columbi admiratione mox est inflammatus. Haud
mirum est eum carmen quoddam concinnare voluisse, in quo Novum Orbem a Columbo
inventum celebraret. Carmen suum anno millesimo quingentesimo undenonagesimo
Romae edendum curavit, cui titulum Columbeidem dare placuit. (1)
Iam octo annos ante, Laurentius Gambara, poeta Brixianus, carmen suum ediderat
cui titulus De Navigatione Christophori Columbi. Caesar Stella tamen
primus omnino poetarum idem argumentum more Vergiliano aggressus est. Hoc
quidem asseverat ornatus philologus Henricus Hofmann, professor Tubingensis,
qui abhinc viginti annos cum universa carmina Latina Columbiana recensuisset,
affirmare ausus est personam Christophori Columbi illo in carmine heroicam,
piissimam, Aeneae persimilem attigisse Americam. (2)
Haec in primis causa est cur carmen Stellianum doctis lectoribus commendetur.
Suis in versibus poeta noster declarat priscum et perantiquum illud
imperium sine fine ab Iove olim Romanis concessum, saeculo novo
Christifidelibus a Deo, Iesu Christi Patre, traditum esse. Columbus, alterius
instar Aeneae, sacra sua ad novam terram iussu divino affert, quo in incepto
numen offendit inimicum, quod statuta subvertere conatur.
Quis iste inimicus? Non de Saturnia Iunone agitur, sed de daemonio Lucifero.
Audiantur versus, in quibus ipsius ira evocatur, dum ille naves ‘Ausonii
Columbi’, quas vocat, venientes animadvertit:
At contra diri longe regnator auerni Inuidiae
stimulis, odioque agitatus, et ira; Detegat Ausonius ne regna occulta
Columbus Antiquosque nouet ritus, melioraque gentes Ad sacra
conuersas lustralibus abluat undis; Multa putat, si qua properantem
auertere classem Possit ab incoepto…(3)
Pestem, procellam,
perduellionem in Christianos comparat, quae mala omnia ab angelo quodam
tempestive avertuntur. Tandem Columbus optatum litus attingit insulae
Hispaniolae, sive Quiqueiae, eamque
salutans his verbis Deo consecrat:
"…Salue o pulcherrima rerum Terra ferax, uni mihi tot
seruata per annos, Quam propter certae potui me exponere morti: Ne,
precor, externos ne dedignare colonos. Nam neque nos vento, pelagique
erroribus acti Afferimur, seclo sed inobseruata priori Per loca
rexit iter, nosque huc Deus adpulit auctor: Cede Deo."
(4)
Ut patet, nihil Lucifero manet
nisi extremum atque dirissimum telum, amorem scilicet libidinosum. Est enim
paene lex poetica: ubi Aeneas, ibi et Dido. Ecce nova Elissa, quae non iam
Dido nuncupatur, sed Anacaona, cuius nomen poeta deprompserat ab
annalibus historicis, in quibus regina quaedam Indorum eiusdem nominis
commemoratur. His in versibus, regio fastu circumdata, soror regis
Quiqueiae obviam venit Columbo. Est regina superba; pulchra admodum,
animoque bellicoso praedita:
Pone subit magna matrum comitante caterua Anacaona soror,
qua non prudentior ulla Imperio populos regere, et dare iura subactis…;
Nunc tamen Ausonio cum prodeat obuia Regi . Illa caput,
nulloque intectum corpus amictu Et roseis ornarat eburnea brachia sertis,
Membra colorati velabant coetera flores… (5)
Hanc diabolus affligit
vehementissimo in Columbum amore eamque incitat ut virum alliciat, ne perstet
in itinere suo neque amplius ad Europam officiorum suorum compos regrediatur.
Ne credatis eum Anacaonae blanditiis cessisse. Nam quamvis, ut pernotum est,
amor Didonis Aenean Veneris filium ab officiis retinere potuerit, Columbus,
cum sit et pius et castus, et (ut ita dicam) armatura Dei et lorica
iustitiae (6) praeditus, expugnari non potuit, utpote qui esset
Iesuitarum alumnus. Anacaona igitur in litore relinquitur, alterius Ariadnae
instar, et carmen sic terminatur. Terminatur
mox et sermo meus, quem benigne audivistis. Sententiam meam de Iulio Caesare
Stella propono vobis perpendendam: eum scilicet non exstitisse Vergilii
imitatorculum, sed potius interpretem. Maronis lingua usus est ut res novae
cum temporis sui cultu civili Latino conciliarentur. Ex tunc ad saeculum usque
nostrum, Christophorus Columbus a multis ductus est heros, et terra ab ipso
inventa rerum Latinarum imperio est addita. Dixi.
ANNVLA E. LLEWELLYN
_________________
(1) Iulii Caesaris
Stellae Nobilis Romani COLVMBEIDOS Libri Priores Duo. Ad Philippum Austrium
Philippi II Regis Cath. F. Hispaniarum et Indiarum Principem. Superiorum
Permissu. Romae, apud Sanctium et Soc. MD. XIC.
[BAV Stamp. Barb. GGG VI 79].
(2) Hofmann, Heinz. "Aeneas in Amerika. Komplikationen des
Weltbildwandels im Humanismus am Beispiel neulateinischer Columbusepen." Philologus: Zeitschrift für Klassische
Philologie, 139, t. 1 Berlin: Akademie
Verlag, 1995.
(3) I, 52-58.
(4) I, 521-528.
(5) II, 144-146, 160-163.
(6) Eph.6:11, 14 (Nova Vulgata).
|