 |
LATINITAS Opus Fundatum in Civitate Vaticana
Aetatis Nostrae Acta
PROBANDA ET IMPROBANDA
Marcellus Veneziani, cum animadvertisset de libro, quem ipse
composuerat, cui Adversus barbaros est index, a nullo prorsus
aestimatore perito iudicium fieri, in actis diurnis, quae Liber
(1)
inscribuntur, semet ipse simulata severitate maledico stilo carpsit. Quod
callidum inventum Dino Messina Alcibiadi merito comparavit, qui cani suo
idcirco caudam amputaverat, ut vulgi rumoribus materiam suppeditaret.
Quadraginta fere abhinc annos Petrus
Bourdieu quamlibet
electam hominum manum (2) ad hereditariam honorum divitiarumque transmissionem
propensam esse questus est. Quam vero illaudabilem consuetudinem in lustra
percrebrescere ingravescereque dixerim. Macti virtute igitur, Quirites, estote,
qui homines novos ad summas haud raro potestates evexistis!
"Ioannes, mi dilectissime, / inanem animi mei vacuitatem non
amplius tibi imponam. / Vera tandem aliquando femina fiam, / neque ullo te iam
dolore gravabo: / hoc tibi polliceor": hisce versibus, quos ad verbum Latine
reddidimus, a Patricia Valduga Ioanni Raboni morituro atque in valetudinario
iacenti dicatis, sincere plaudendum esse censeo.
"Si veri cognoscendi cupiditate flagras, satis erit communem
vulgi opinionem in contrarium vertas": hanc licet Marcelli Proust sententiam
probandam existimetis, non est tamen infitiandum iam Callimacho indoctam
plebem contemptui fuisse ac fastidio.
Neapolitana quaedam mima tricenaria,
Roberta Serrettiello, se
puerum istiusmodi effutientem verba audivisse narrat: "Ego quoque in vincula
serius ocius coniciar. Schola taetra mihi custodia esse videtur; econtra in
vinculis multa disci profutura posse arbitror". Carcer magister vitae: hac
quoque in arena potiores Quirites sunt iudicandi, qui ab historia alicuius
momenti praecepta hauriri persuasum habebant.
"Is unus qui nullum habet in familia sua fratrem ominari
potest ut universi homines fraterno iungantur vinculo". Sic locutus esse
perhibetur Carolus Chincholles, cuius menti Cain Abelem obtruncans fortasse
occurrerat, vel mutua Eteoclis Polynicisque caedes: at veri similius est
germanum ei contigisse inamabilem.
Praeclara Suetica scriptrix Unni
Drougge commenticiam fabulam (3)
pepigit, in qua primas agit partes femina quaedam quadraginta duos nata annos
cum tredecim annorum puero carnali amatoriaque consuetudine devincta.
Vladimiri Nabokov ‘Lolitam’ inversis sexibus imitari sese voluisse autumat.
Num istiusmodi, cari lectores, opus erat experimento?
Omnes fere mulieres televisifica celebritate conspicuae,
quotiescumque quales in viro dotes desiderent a percontatore rogantur: "Marem
- inquiunt - lateri meo adhaerere volo, qui risum mihi moveat". Aliud
alia aetas virilitatis specimen nimirum eligit: strenuos antiquitus bellatores
feminae inhiabant, barbigeros recentiore memoria philosophos, hodie scurras.
Tempore illo quo iuvenis eram triginta annorum, prosperis meis
in Latinis certaminibus successibus aperta malevolentia a quibusdam collegis
invidebatur. Nunc vero palmae mihi senescenti delatae aequiore (vel minus
iniquo) animo accipiuntur. Si quod mihi mortuo postumum tributum erit praemium,
unanima fortasse gratulatione celebrabitur.
Quod Flavius
Insinna et claram adeptus est famam et ingentem
cumulavit pecuniam, utrumque laetor: memini enim qua peritia Sancti Augustini
personam in Curia Riaria quondam sustinuerit, cum festus Latinitatis dies
sollemnizaretur.
Veridici instar oraculi Ennius Flaiano olim praedixerat: "Post
triginta annos ad Italorum mores formandos maius televisificae emissiones
habebunt momentum quam ipsi rei publicae rectores". Recte quidem; rectius
autem, si de deformatione locutus esset potius quam de formatione.
De fabulosa aetate aurea non modo Hesiodus,
Aratus
Vergiliusque mentionem fecerunt, sed per translationem hodierni quoque
tractant scriptores. Fridericus Forsyth exempli gratia optime et sibi evenisse
et aliis opinatur, qui a quinquagesimo vicesimi saeculi anno ad sexagesimum
iuvenes fuerunt. Esto, quod ad Europam pertinet occidentalem: sed ferreas
eodem decennio asperitates et Europae orientalis et Coreae et Algeriae et
aliarum regionum multarum passi sunt incolae.
Amico cuidam hortanti ut consociationi cooperarer cui "Nemo
Cain interficere audeat" (4) inditus est titulus, ita subiratus respondi: "si opes
suppeterent, potiorem instituerem egomet gregem ad Abelis mortem ulciscendam
destinatum."
EXEMPLA HAVDQVAQVAM
IMITANDA
Ioannes Paulus Gaultier, vestificus ille clarissimus, mentiri
puer solebat, quotiescumque ubi habitaret rogatus erat. Pauperis enim
domunculae, in qua cum parentibus suis vivebat, vehementer eum pudebat.
Numquam videlicet Horatium legerat, qui libertino patre natum se esse (5) merito gloriabatur.
Petro Ingrao, perturbato animo querellanti quod Hungarorum
tumultus a Russicis militibus anno p. Ch. n. MCMLVI cruente compressi essent,
Palmirus Togliatti se plus vini diebus illis quam pro consuetudine bibisse,
quasi laetus celebrandus esset eventus, impudenti oris duritie respondisse
fertur. Alcaeus quoque ad compotationem sodales incitabat, verum ubi tyranni
obtruncati erant, non strenui patriae libertatis vindices.
Pessimam novi magistram, quae discipulis altiores
explanationes postulantibus subaspera morositate suscensere consuevit, utpote
quae sua ipsius ne detegatur imperitia timeat. Commonenda vero est ut
Quintiliani locum (II,2) memoriae mandet, ubi praeceptoris officia
probabiliter definiuntur: "Interrogantibus libenter respondeat, non
interrogantes percontetur ultro".
Sinensibus et Europaeos et
Septemtrionales Americanos
opulentia atque inveniendi vi cessuros mox esse a multis praenuntiatur. Esto:
sed nuntio nuperrime divulgato quaedam mihi dubitatio affertur. Cauponam enim
in remota Sinensium urbe a plurimis frequentari deversoribus fama est, ubi
sellae cacatoriae pro subselliis atque ovatae pelves (6) pro mensis adhibentur.
Si de istiusmodi agitur novis inventis, nihil causae est cur de futura
prosperitate Europaei cives atque Americani desperent; nec vero illud est
obliviscendum, quod iam apud Petronium (XLVII) ventris crepitus in epulis non
esse continendos Trimalchio asseverabat: ne audeant igitur istam latrinalis et
tricliniaris argumenti mixturam suae Sinenses inventioni ascribere!
In hebdomadali libello (7) televisificam legi mimam Lucianam
Littizzetto, qua vix foedius quicquam atque inamoenius atque iniucunde
petulantius imaginari possum, nullam praetermittere occasionem quin Catholicae
Ecclesiae antistites maledico dente carpat. O rem sane miram ac paene
incredibilem! Pro satirica auctrice actriceque femella accipitur quae, si
novellus exsisteret Martialis, epigrammaticis obnoxia fieret ipsa
ludificationibus, haud secus atque edentula Aelia (I,19) vel tussi confecta
Maronilla (I,10) vel Thais lusca (III,8).
Interdum pessimi quoque discipuli, qui de Latinis litteris
acroases perperam neglegunt contemnuntque, ut carmina a me sibi dedicentur
instanter efflagitant. Paulino cuidam, qui e scholastico cursus certamine
victor discesserat, unum saltem laudativum versum petenti, sic satisfeci:
Vicisti pedibus, cerebro nunc vincere disce!
De Sinensibus item. Mos apud eos est, ut postumis sive
ultramundanis coniungantur nuptiis iuvencus ac muliercula praematuro obitu
extincti, etsi nullum antea amicale commercium intercesserit. Ne hic quidem
novitatis palma sunt Sinenses decorandi: nam apud Lucianum Samosatenum (8) Theseus et
Menelaus in beatorum insula rixantes litigantesque repraesentantur,
utri aeterno sit Helena vinculo adiudicanda; et iam apud Rheginum Ibycum (9) amatoriae mentio fiebat consuetudinis qua apud inferos (quo uno ceteroquin
loco convenire poterant) Achilles et Medea copulabantur.
Rumor est Novi Eboraci istam invalescere insaniam, ut
chirurgicam pedum refectionem elegantissimae ditissimaeque feminae subeant,
quo commodius optimae notae calceos a Iacobino Choo, sutore praeclaro,
confectos sibimet induant ac facilius. Utilius, mea quidem sententia, atque
opportunius esset si mentis reparationem paterentur, ut istiusmodi gallinarum
cerebrum ratiocinationis capax tandem fieret.
RIDENDA ET PLORANDA
Quandam probe novi societatis bonis gignendis moderatricem
(10) ,
quae cuidam eiusdem generis societatis moderatori
quondam nupsit. Ex isto matrimonio puella nata est, quae octavum nunc annum
agit. Londinii habitant, Novi Eboraci vel Lutetiae Parisiorum aliquando
fortasse habitaturi. Apud privatam scholam pusa in studia incumbit, in quam tantum
optime nummati alumni admittuntur. Africanis venationibus (11) aestate,
Alpinis
nartationibus (12) hieme laute sumptuoseque familiola delectatur.
Mater vero
nuperrime edixit ne ullum filiola acciperet a propinquis amicisve munusculum:
periculum enim esse ne tenellus animus nimia indulgentia liberalitateque
corrumperetur. Ne de inani flatu vocis agi videretur, artificiosam pupam
pannis vestitam vixdum donatam e lacrimantis gnatae manibus ereptam sexenni
Indicae famulae filiae tradidit. Num Africanis venationibus et Alpinis
nartationibus puellarum pectora ad parsimoniam durari credamus?
Praeclarus photographus Olivierus
Toscani sic fabellam illam
de formica et cicada ad aetatis nostrae mores accommodandam esse censet: "Ineunte
hieme cicada, Lemovicense autocinetum (13) regens, formicam exigua, quae laboriose
collegerat, cibaria ordinatim seponentem praetervehitur. Narrat sese,
Augusto mense cantitantem, a cantatricum conductore forte auditam, permagna
conductam esse mercede, ut, apud Parisinam tabernam cafaeariam concentu
celebratam (14) spectacula exhiberet". Mihi quoque iocoso liceat antiquam fabellam
complere additamento: "Apud mensam argentariam peculium formica deposuit, quam
blandidicae vulpes administrabant ingentia depositoribus fenora polliceri
suetae: quam pecuniam inconsiderate collocatam paucorum spatio mensium omnino
evanuisse misella formicula comperit".
In eorum sodalitatem, qui
Ticinensis Collegii a Pio V
Pontifice conditi alumni fuerunt, trecenti circiter nomen professi sunt et
profiteri quotannis pergunt; at, si bene computemus, duo milia vita adhuc frui
doctoris gradu ornatorum aestimare possumus, qui annuum subnotationis pretium
solvere et valeant et - si conscientiae scrupulis obnoxii essent -, profecto
deberent: nam apud Collegium illud per quattuor pluresve annos gratis
manducaverunt et habitaverunt et studiis in posterum profuturis proficienter
vacaverunt. Recte Aristoteles negabat quicquam grata beneficiorum acceptorum
memoria celerius in humana consortione senescere.
Aegritudinem, qua laborat, animique demissionem
Anglica mima
Emma Thompson domesticis curat negotiolis: obsonatum it, matteolas coquit
conditque, scholastica absolventem pensa filiam adiuvat. Hanc medendi rationem
a Iudaea anu ex immani internecione superstite mutuata est, quam hoc loquentem
tenore audivit: "Quotiescumque taedio affici domi vestrae una cum familiola
vestra videmini, mementote, quaeso, nihil in vita esse domestico tepore
sanctius neque iucundius".
Hadrianum Celentano de tritis frivolisque opinionibus in
vulgus pervagatis querentem iure meritoque Victorius Zincone diurnarius
opificinae tabacis tractandis eris comparat, qui de pulmoneo carcinomate in
orbe crebrescente querellentur.
Georgius Clooney, praeclarum pellicientis virilitatis
specimen, aegerrime se tulisse porcelli mortem fatetur, cui Maximilianum nomen
indiderat, quocum duodeviginti vitae suae annos transegerat: quo convictu
nullum alium diuturniorem toleravisse se addit. Quid igitur innumerae faciant
istius histrionis cultrices, quae quidlibet pati sunt paratae, dummodo cum
desiderio suo nitenti concumbere sinantur? Novellam quaerant Circen, a qua in
porcas convertantur.
Ioannes Borgna, in Romana civitate humanitatis cultui
promovendo praepositus, narrat die illo, quo praevium cinematographicae
taeniolae spectaculum (15) paucis privilegiariis oblatum est, quam "Vicesimum p.
Ch. n. saeculum" (16) Bernardus Bertolucci inscripserat, paulum afuisse quin
Georgius Amendola et Ioannes Carolus Pajetta, bonorum aequandorum fautores
ardentissimi, manus moderatori afferrent. Iis videlicet displicuerat quod
cruentas ultiones de fascalibus profligatis sumptas aspero quodam veri studio
pelliculae illius dispositor repraesentaverat. Haud dissimili pugnacitate
Ioannis Pauli Pansa liber (17) nuper editus hodie accipitur ad eosdem funestos
eventus pertinens. Tempora mutantur, sed veritatis osores non mutantur in
illis.
ACCIPIENDA ET CONFVTANDA
Eduardus Sanguineti, clarus poëta idemque subtilis philologus,
haec dixisse fertur: "Pauperum erga divites resuscitandum tandem aliquando est
odium. Oportet enim proletarii eros detestentur, siquidem proletarios eri
vexant atque contemnunt". Non honestum, mehercle, consilium; at istud unum
Eduardo laudi saltem ascribatur, quod talem septuagenarius se praebet, qualis
fuerat tricenarius.
Hoc unum inter regem interesse et tyrannum
Thomas Hobbes
censet, quod priore vocabulo dominum, cui favemus, laudative extollimus,
altero praepositum, a quo detrimentum passi esse videmur, obiurgatorie
vituperamus. Idcirco nimirum rei publicae fautor ego sum ardentissimus, quia
plures in vita mea privata tyrannos offendi quam reges.
Harlanus Coben, Americanus fictarum narrationum scriptor haud
obscurus, haec, quae sequuntur, nuperrime confessus est: "Unde narrandi
initium sumam, probe equidem scio; qualem fabulae finem imponam, facili
promptaque invenio vena; quae vero res in medio sint collocandae excogitare,
hic labor est perarduus". Plerisque narratoribus eadem evenisse atque evenire
opinor, quae Harlanus laudabili sinceritate queritur.
Multum amarae veritatis huic inesse arbitror Pauli Conte,
cantoris eximii, sententiae: "Homo et nascitur solus et moritur. Vel nimia
econtra in ceteris vitae partibus et commerciorum et negotiorum frequentia ei
obeunda est".
Secum Albertus Moravia quaerebat num veri simile videri posset
quod in Manzoniana narratione tam laboriosam periculosamque nobilissimus
potentissimusque loci magnatus machinationem tantilla de causa moliretur, ut
cum rustica femella concumberet. Praetereo quod libera conceditur narratoribus
inventio; at mihi, moravianas in Alexandri Manzoni opus reprehensiones
audienti, Phaedri illius de vulpe et uva fabellae venit in mentem.
Albertus Arbasino miratur quod plures in ultimo saevi tyranni
Iraquiani supplicio effusae sint modo lacrimae, quam undetriginta fere abhinc
annos in tristissimo Aldonis Moro, innocentissimi viri, martyrio. Stuporem
autem mihi inicit ipse, quo Albertus affectus est, stupor: oportet enim
victimam ab Americanis vel ab Americanorum satellitibus immolari, ut putidi
misericordiae fictae simulatores fletui habenas laxent.
Legi dicunt apud periodicos libellos, quibus Financial
Times est index, - an de actis diurnis agitur? Nescio et scire nolo - utilius tempus et operam Italicos discipulos impensuros esse, si Sinensem,
potius quam Latinam, linguam addiscant. Mea quidem sententia rectius
probabiliusque istarum ephemeridum redactores munere suo fungerentur, si
oeconomicis quaestionibus interpretandis, potius quam alienis argumentis
temere tractandis, tranquille operosi attenderent.
ORESTES CARBONERO
_____________________
(1) italice = ‘Libero’. (2) electa hominum manus = élite; cfr Lexicon
Recentis Latinitatis
v. I p. 267. (3) Italice = romanzo; cfr Lexicon Recentis Latinitatis v. II p.
190. (4) Italice: ‘nessuno tocchi Caino’. (5) Hor. sat. I, 6, passim.
(6) Italice (vel potius Francogallice): bidet; cfr Lexicon Recentis Latinitatis vol.
I p. 91. (7) Corriere della Sera Magazine, MMVI fasc. 44°. (8) Historia vera
II, 8. (9) v. A. Lesky
Storia della letteratura greca (a Fausto Codino Italice conversa) vol. I p.
246 Mediolani MCMLXII. (10) Anglice = manager; cfr Lexicon Recentis Latinitatis
vol. II p. 16. (11) Italice = safari; cfr Lexicon Recentis Latinitatis vol.
II p. 193. (12) nartatio = discesa con gli sci; cfr Lexicon Recentis
Latinitatis vol. II p. 204. (13) Lemovicense autocinetum = limousine; cfr Lexicon Recentis
Latinitatis vol. I p. 450. (14) Francogallice = café chantant; cfr Lexicon Recentis
Latinitatis vol. I p. 115. (15) praevium spectaculum = anteprima; cfr Lexicon Recentis
Latinitatis vol. I p.44 (16) Italice = "Novecento".
(17) cui libro "Gravissimum mendacium" est index (Italice
= "La grande bugia").
|