|
LATINITAS Opus Fundatum in Civitate Vaticana
Nuntiatur
agitanda…
RVSTICATIO VIRGINIANA
primum scilicet seminarium Latinum tantum tironibus
volentibus ex tempore Latine loqui dicatum

habebitur in villa rustica cui nomen Claymont quae
penes est societatem philosophicam eiusdem nominis
in Virginia Occidentali (prope
Vasintoniam urbem)
a die 2o ad diem 8m mensis Iulii anno 2007.
Te, care Lector, invitamus
participem qui grammaticam Latinam iam satis bene perspectam habeas ut
scripta Latina adhibito lexico legere possis, nec facultatem ex tempore Latine
colloquendi ullatenus iam excolueris. In iucundissima villa rustica
hospitaberis, loquelam Latinam exercebis, scriptis omnium saeculorum
delectaberis; haec etiam omnia inter novos amicos agitabis, nulla lingua usus
nisi Latina. Hoc propositum si tibi arriserit, quaedam maioris momenti
breviter explicata benigne legas:
Quibus diebus fiat Rusticatio:
incohabitur die 2° (Lunae) mensis Iulii, a. 2007, ad meridiem. Eadem hora
die 8° (Dominico) mensis eiusdem terminabitur.
Qui homines huic rei idonei
sint: si hoc legere vales, aptus et idoneus eris, dummodo similem rem
numquam
participaveris. Inter participes praeteritarum Rusticationum (quas in
California iam octies celebravimus) numerabantur professores, ludimagistri ac
studentes universitarii, nec non Latinitatis cultores aliis artibus
officiisque dicati, qui tamen omnes aut Latinum sermonem in gymnasio saltem
per triennum excoluerant, aut tirocinium unius anni in studiorum universitate
absolverant. Si quis particeps annum duodevicesimum nondum expleverit, eum
comitari debebit genitor sive magister et ipse Rusticationem participaturus,
cuius in potestate iuvenis permanebit. Participes in universo duodeviginti
numero tantum accipientur.
Quibus in aedibus Rusticatio
Virginiana agitanda sit: hospitabimur in aedibus veteribus quas nepos
quidam ipsissimi patris patriae Georgii Vasintonii ca. annum 1830m curavit
erigendas. Et aedibus et praedio, quod eas circumdat, nomen
Claymont dare
placuit. Post bellum civile aedes a priscis dominis abalienatae sunt; hodie
vero et domus et praedium penes sunt societatem philosophicam cui nomen The
Claymont Society for Continuous Education,
de quo plura legere poteris apud www.claymont.org.
Quantum pretium participibus
solvendum: singuli participes $850 thaleros sive dollaria Americana
solvent, quae summa data ad universa necessaria sufficiet, scilicet ad victum
hospitium institutionem. Ut singulus particeps locum sibi servet, dollaria
$300 moderatoribus ante Kalendas Maias mittat. Cetera denique (scilicet $550
dollaria) ante Kalendas Iunias solventur. Si quis vero, pecunia data, a
proposito declinaverit et litteris missis ante Kalendas Maias moderatoribus
nuntiaverit se non adventurum, pecuniam suam, demptis $50 dollaribus, recipiet.
Quale hospitium in villa
praebeatur: habitatio nostra erit amplissima villa, ubi participes
gregatim et sexu divisi in conclavibus communibus hospitabuntur. Singula
conclavia quattuor vel quinque lectulis instruuntur. Masculi et feminae balnea
sua habebunt propria. Vacabunt omnibus aulae, refectoria, mediana in primo
aedificii tabulato, similiter horti et prata amplissima foris ad spatiandum.
Commodabuntur nobis suppellectilia, stragula, nec non pulvinaria; manutergia
tantum nobiscum afferre debebimus.
Quales cibi sumantur:
cenabis bene, particeps, apud nos… quia vina et cibaria saluberrima atque
sapidissima omnium generum aderunt, quaedam ex hortis praedii carpta eaque
recentissima. Nosmetipsi ientacula, prandia, cenas parabimus et in illis nobis
ipsi ministrabimus. Omnes participes gregatim et vicissim, imperante coquo
Latine loquente, cibos parabunt, fercula inferent, vasa escaria purgabunt,
refectorium verrent, quo officio omnes et singuli ter vel quater in hebdomada
fungi debebunt.
Qui fructus participibus
Rusticationis eveniant: si numquam antea Latine ex tempore loqui es
conatus (vel si iam semel conatus perterritus aufugisti!) occasiones permultas
simpliciter et iucundius colloquendi in sessionibus nostris invenies, quibus
peractis sermocinantes tecum facilius intelleges, et, quod maius est, facilius
velocius accuratius scripta Latina interpretaberis. Constat equidem nihil ad
linguas penitus discendas magis prodesse quam exercitatio, nihil ad
exercitationes magis quam iucunda societas amicorum. Loquendo igitur, legendo
Latineque ludendo iucundius discere una poterimus. Hoc proderit omnibus,
magistris quidem imprimis, qui optimas docendi methodos a magistris aliarum
linguarum comprobatissimas cum suis discipulis adhibere valebunt. Tota
hebdomada participes plus quam 50 horas exercitationibus agitandis impendent.
Cur tironibus tantum inceptum
nostrum dicetur: dictitant homines adultos aegrius quam pueros linguas
discere. Quod si verum est, culpam non aetati tribuimus sed magis dignitati,
cui aetate provectiores maximopere studere solent, cum sit illis saepe
difficile optata consequi. Hac de causa eos homines a grege participum
arcendos esse duximus qui iam satis bene Latine loqui valeant, ne quempiam
nostrum vocis balbae pudeat. Exercitationes igitur loquendi simpliciores atque
creberrimas peragemus, quibus puerilis balbuties (qua omnis tiro necessario
afficitur) mox in veram loquelam Latinam transformetur. Eandem ob causam, ut
familiariter animisque laxatis una versemur, grex noster in universo
duodeviginti tantum participibus constabit. Tradentur insuper participes
singuli in greges minimos divisi repetitoribus sive tutoribus Latine
loquentibus et re didactica peritis. Illi enim colloquiis et exhortationibus
suos humaniter stipabunt ut quisque eorum maximum rei fructum in fine
percipiat.
Quomodo dies singuli peragantur:
quinque vel sex horas exercitationibus variis loquelae corroborandae
cottidie impendemus. Has exercitationes curabimus ut sint non solum utiles sed
etiam iucundae. Eas quisque bene peragere poterit dummodo verbum auditum
proferre valeat. Ientaculum, prandium, cenam omnes gregatim parabimus et una
sumemus (vide supra), in quibus occasiones permultas vere ex tempore et
familiariter Latine fabulandi habebimus. Vespere autem animos relaxare et dare
nos iucunditati licebit, dum omnia sane fiant Latine.
Quando nomen dare necesse sit:
quicumque vult Rusticationem participare nomen det quamprimum. Petitores
enim accipientur donec grex duodeviginti hominum constituatur. Nulla petitio
post Kalendas Maias accipietur.
Quomodo nomen dandum sit:
cura imprimendam inscriptionis schedulam quam his litteris invenies annexam
Anglice exaratam, eamque cum addita summa $300 mitte ante Kalendas Maias ad
inscriptionem cursualem quae sequitur. Assignationes argentariae nomine SALVI
signentur.
SALVI c/o Dr. Nancy E. Llewellyn P.O. Box 2390 Los
Gatos, CA 95031-2390 USA
Quid sit S.A.L.V.I.
Septentrionale Americanum Latinitatis Vivae Institutum (www.latin.org) est
societas didascalica in California anno 1996 incohata et publicae commoditati
dicata secundum leges tributarias Civitatum Foederatarum Americae 501c(3) et
Californianae civitatis 23701d. Seminaria et acroases agitandas curat, ut
revirescat usus linguae Latinae inter ipsius linguae cultores, maxime vero
inter studentes et docentes tam in studiorum universitatibus, quam in scholis.
Rusticationis moderatores
Annula Llewellyn gradum
doctoralem in Studiorum Universitate Californiana Angelopolitana anno 2006
adepta est. Munus praesidis S.A.L.V.I. gerit, munusque profestricis litterarum
Latinarum mense Augusto suscipiet in recentissimo totius patriae collegio,
scilicet in Collegio Catholico Viomingensi (vide
www.wyomingcatholiccollege.com), cuius alumni studio Latinae linguae per
biennium incumbere debebunt, datis etiam optimis auctoribus de arte equestri.
Prima studia universitaria in Collegio Bryn Mawrensi ipsa absolvit, quibus
functa ad provectiora aggressa est in studiorum Universitate Pontificia
Salesiana Romana, quae anno 1991 eam gradu ac titulo Licentiae honestavit. Eam
instituerunt Cletus Pavanetto et Reginaldus Foster.
Andreas Gollan in gymnasio
publico Monicopolitano Californiano grammaticam Latinam docet. Baccalaureatum
in litteris Classicis in Studiorum Universitate Sydneana Australiana olim
adeptus, gradum Magistri in litteris Latinis in Instituto Latino Universitatis
Kentukianae mox adipiscetur. Inter S.A.L.V.I. rectores numeratur et est
culinariae artis cultor peritissimus.
Repetitores: Aurora Mitchell
(docens in gymnasio Dulaney Baltimorensi Marilandiensi);
Guinevera Nelson
(bibliothecaria in Academia Iuris Universitatis Studiorum Berkleianae
Californianae); Robertus Patrick (docens in gymnasio Parkview
Georgiano); Ioannes Piazza
(docens in gymnasio a Sancto Vincentio de Paoli
Californiano); Aloisia Soter (docens in facultate litterarum
classicarum Universitatis Studiorum Michiganensis);
Patricius Twomey
(sacerdos in ecclesia ab Omnibus Sanctis Visconsiana).
Si quid manserit rogandum,
epistolia mitte cursu electronico ad Annulam vel telephono interdiu hoc numero
+1 408 3481649 nisus eam interroga.
VIVAT LINGVA LATINA ~ LOQVENDO DISCITVR
ANNVLA E. LLEWELLYN
|