"Lector, intende: laetaberis"
(1), novam fabulam Aesopiam incipio quam post-modernam vel potius suburbanam
dixerim.
Anno MM p. Chr. n. in Marsorum oppidulo vivebat
Calogerus quidam, publicus tabellarum diribitor, qui rerum rusticarum studio
ardebat ac potissimum animalium domesticorum. Ex quibus Calogerus, emeritis
stipendiis, iucundum asellum accuravit.
Asinum habere diu flagrantissime cupierat, sed
pecudi illi amabili – cui Pacificum nomen imposuit – stramina ac pabula
cotidie danda secum non reputaverat.
Singulis autem diebus necessariae et munditiae et
nova palea atque, interiecto tempore, prope continuatus animalis purgamentorum
acervus in montem foetulentum elevatus erat. Olim beneficiis tributis is qui
fruebatur, cum inquietior solito esset, asino spurcitias obiecit.
"O quantum stercus – inquit – egeris! Tu quoque,
nullo pudore, abunde vales ad purgamenta totius orbis terrarum creanda!".
At ille – utinam haec verba numquam essent dicta!
– pertinax, pervicax ac salsus usitato more, heres Apuleii asino aureo dignus,
domino suo acerbe respondit:
"O bone, depone sordes meas apud publicum
purgamentorum receptaculum in Valle Solegara (in terra Marsorum), at… magna
tibi solvenda pecunia. Si vero in Fucini agros eas tuleris, ingentem ac
praesentem pecuniam tibi solvent. In quo si mihi obtemperaveris, tanta lucra
feceris!".
"Quid – interpellavit Calogerus – tibi est in
animo dicere?"
"Sententiam meam – subiunxit asinus – aperio: nam
mea tuaque purgamina utraque foetent, eodem modo fastidium afferunt, tantum
quod mea, in agros sparsa, hos locupletant feracissimosque reddunt, tua contra
nemo vult; idemque ager, in quo ea – frustra versa (2) – ponis, purgamentorum
fit receptaculum, nullum umquam pretium habet cum tota circumstante area".
"Ne dixeris – inquit Calogerus – plus quam
veritas patiatur. Praesenti quidem tempore res in melius est mutata: nam cives
omnes omnibus viribus non modo inquinamentum expedire, sed cum maxime sua
reiecta distrahere ac liquefacere (3) nituntur".
"Hoc – refutavit asinus – falsum est, quod
omnibus locis unoquoque momento repugnantia operibus exsequendis consilia
exoriuntur; quin etiam vos «humani» aliorum iugulum petitis ut vestra
excrementa quam longissime mittatis. Quales autem exitus – quaeso – habuit
vestrarum scoriarum collectio discriminata (4), materia fertilitati augendae
composita (5), biogasium denique quod dicitur? Proinde immundos ac foetulentos
asinos imitamini. Quae cum ita sint, fieri potest ut ipsa foetentia vestra non
vilissimo pretio constent".
Ideo Calogerus, asini consiliis fruitus, ex eo
die delectos viros inquinamenti peritos ad se convocavit hac mente ut,
investigationis eorumque experimenti auxilio et alvi suae materiam vel
liquidam vel adstrictam, similiter atque illam asininam, auream reddere posset.
Haud scio an non Calogerus asininum aureum
optatum sit impetraturus…
Curiose "lector", exspecta atque "intende": "at
ego tibi" aliquando gaudium illud fortasse nuntiabo et "laetaberis!".
MANLIVS TICINO
(1) Apul. Met. I, 1.
(2) Italico sermone "trattati".
(3) Italico sermone "smaltire".
(4) Italico sermone "raccolta
differenziata".
(5) Anglico sermone "compost".