AVDITV HORRIBILIA
(pars prior)
Supremus administer publicae institutioni praepositus subita dimissione mediolanensem magistram multari vult, quae septenni puero loquaciori linguam foravisse insimulatur.
Esto; sed
eadem vellem usus esset severitate adversus adulescentes tres e Marochio
oriundos, qui taurinensem professorem tam male mulcaverant, ut in
valetudinarium misellus deduceretur. Maxima debetur puero reverentia, nulla magistro.
In menstruo libello cui ‘Velvet’ est index, in fasciculo mense
Martio anni MMVII edito frivolorum de vestimentis opusculorum
scriptor cognomine Svendsen in priore pagina Norvegiensis esse dicitur,
in posteriore Suetus. Bene nobiscum agitur, quod commentatiuncula
illa ulterius producta non est: fieri poterat ut Danus in tertio
folio auctor ille esse diceretur.
Cinematographicus moderator famosus,
Tinctus Brass, quasi
satis non essent obscenae, per quas enotuerat, pelliculae, librum
nuperrime scripsit, qui "Laudes culi" inscribitur. Sui nimirum cuique
aetati conveniunt sophistae.
Mathematicus quidam, Petrus Georgius
Odifreddi, in libello,
qui modo vulgatus est, Christianam religionem tantum a stultis
coli posse homullis adfirmavit. Iure meritoque Aldo Grasso, de criminoso
opusculo isto iudicium faciens, secum quaerit num tam audaci Petrus Georgius animo forte exsistat, ut eadem violentia Islamitis
obtrectet.
"Quis tulerit Gracchos de seditione querentes? / Quis caelum
terris non misceat et mare caelo, / si fur displiceat Verri, homicida
Miloni, / Clodius accuset moechos...?": sic in secunda satura (1) Iuvenalis
intolerabilem dictorum et factorum discrepantiam argute notavit. Hodie autem bonorum aequandorum fautores sumptuosa navi velis instructa
vehi aequo animo toleramus, concubinos a legitima uxore divortio
digressos indissolubilia vincula coniugalia simulata austeritate
defendere, liberae mercaturae praecones quominus novis institoribus vendendi
facultas concedatur acerrime obsistere. Dolendum est, quod novellus
nobis praesto non est Iuvenalis.
Puella quaedam tredecim annos nata, quae, mediani scholam
ordinis frequentans, ista una de causa a professoribus laudatur, quod
unocula, ut vulgo dicitur, inter caecos versatur, malos condiscipulos
clanculum foeda ignavia hortatur, ut mapalia faciant (2). Pro certo habeo improsperos eam apud lyceum successus excusaturam esse
querellando, quod in inferiore institutionis gradu acroases impediebantur
atque in perpetua rutuba (3) vivebatur.
Haud raro accusor, quod discipulos maturitatis experimentum subeuntes plus nimio adiuvem. Hoc de crimine me collegae
arguunt, qui unis amicorum magnatiumque filiis et filiabus opem ferrem
vellent.
Carola Bruni, vestium quondam indutrix, nunc clara cantrix,
diurnariae cuidam percontanti quousque pelliciendi vi praeditam se fore opinaretur, male salsa inficeteque superba ita respondit: "Quoadusque vivam, et in feretro quoque vermes pellicere valebo".
Olim, si discipulus a magistro, garrulus utpote perturbator,
aspere vituperatus erat, reprehensioni istiusmodi querella saepe
reclamabat: " Num acroasin ego perturbo unus?"; a parentibus vero asperius
domi castigabatur, qui nihil sua interesse quomodo aliorum filii se
gererent probabiliter asseverabant. Nunc autem, si de pravis alumni
moribus genitorem magister certiorem fecit, sic ei plerumque
respondetur: "Num severam castigationem cicaro (4) meus unus meretur?"
Iam quintum annum in meo lyceo effervescentis aquae lagunculae nummulos in automaton distributorium
(5) inserendo emi possunt. novissime vero pistori cuidam permissum est, ut placentas
atque offas venumdaret. Periculum quidem est, si res isto tenore
processerint, ne conceptioni impediendae tegumenta veneant.
ORESTES CARBONERO
(1) vv 24-27.
(2) cfr Sen. Apocol. 9: "... vos mera mapalia fecistis".
(3) Hoc adhibuit Varro vocabulum in satura menippea quae "Sexagesis"
inscribitur: "Ergo tum Romae parce pureque pudentis / vixere, en patriam,
nunc sumus in rutuba" (frag. 488 Bolisani, Patavii MCMXXXVI).
(4) cfr Petron. XLVI: "et iam tibi discipulus crescit cicaro
meus".
(5) Italice = distributore automatico; cfr Lexicon Recentis
Latinitatis vol. I p. 249.
.