AVDITV HORRIBILIORA
(pars altera)
Supremus administer intestinis
negotiis praepositus, Iulianus Amato, lyceorum discipulos, qui excellenter in
interrogationibus enituerint, experimentis subici vult, ut comperiatur num
stupefactiva assumpserint medicamenta. Semper suspicatus eram faciliorem in
Italicis scholis asinorum esse vitam.
Photographus quidam, Fabricius
Corona, accusatur quod ingentes pecunias ab athletis histrionibusque
extorserit, quos in adulterio manifesto vel in aperta fornicatione
deprehenderat. Stercore sane manus suas sordidaverit iste: at de excrementis
procul dubio agebatur.
Die mensis Ianuarii vicesimo
septimo, quo immanis illa Hebraeorum internecio ubique gentium commemoratur,
male salsum discipulum in schola mordaci de Iudaeis cavillare maledicentia
quaedam historiae profestrix sivit. Suo cuique modo anniversarios sollemnizare
dies placet.
Concivis meus Marius Giordano,
televisificorum actorum diurnorum moderator celeberrimus, argute scripsit
facilius hodie cinematographicam apparari pelliculam quae "Romaeus et Iuliolus"
inscribatur, quam taeniolam cui "Romaeus et Iuliola" sit index: vix unam enim
reperiri iam narrationem, in qua sapphici vel cinaedici amores non celebrentur.
Muliercula quaedam, cuius est
munus lycei alumnos historia philosophiaque erudire, perridicule in schola
asseveravit fore ut Orestes Carbonero, muliebri habitu vestitus et fucatus,
venustior utique quam vetula italicarum litterarum magistra exsisteret. Hoc
unum vero e discipulis, qui mihi istud rettulerant, tranquillus quaesivi,
utrum historiae an philosophiae discendae hora illa destinata esset.
Censorius ille Cato ullum
agricola potiorem inveniri posse hominem negabat. Opinionem eum mutaturum
fuisse pro certo habeo, si sex scurras rusticos in televisifico spectaculo,
cui "Unum, duo, tria... stabulum" titulus est (1), cum duodecim semitectis
mimulis ridicula trivialique concertatione conversantes vidisset.
"Cur, cedo, filium meum a
schola abesse patiar? Qualibus deditus negotiis domesticos intra parietes dies
solidos consumat?": sic mihi adulescentis mater respondit, qui nihil aliud
facit, nisi acroases stolida petulantia perturbat. Ad nebulonum videlicet
refugium redacti sumus, quorum praesentiam vel ipsi fastidiunt parentes.
Dimidia fere Flandicorum (2)
pars Belgas francogallice loquentes parasiticae inutilitatis accusat (3).
Ridendum quidem (an potius plorandum?) est, si in Civitate illa praecipua
Unionis Europaeae instituta sita esse memoramus.
"Suus cuique crepitus bene olet":
facetae huius Erasmi (4) sententiae mihi venit in mentem, quotienscumque
plerosque homines mihi notos (genitores, avos, praeceptores, medicos,
causidicos, dealbatores, et alios omnium generum innumeros) de se suisque
prosperis successibus loquentes audivi.
In Comensi valetudinario
furcifer quidam e Marochio oriundus, qui diutius, dum inspiceretur, sese
exspectavisse arbitrabatur, medico, cui dilationem culpae ascribebat, alteram
necopinato manum fregit. Num quid mirum? An nostrates istiusmodi verberones in
scholas congregari posse imaginabantur unis detrimentum magistris allaturos?
Barbarici pupuli adolescunt, et impunitate, quae ipsis concessa est
pubescentibus, pergere volunt frui adulti.
In urbe Sena Gallica
scelestorum adulescentium parentes, carnalis violentiae reorum, in puellae
violatae genitores minas iactaverunt, ut ex accusatione miselli, pavore
perculsi, recedere cogerentur. In quodam Mantuanae provinciae oppidulo pueri
pater, qui apud paroeciale oratorium inurbane se gesserat, parochum male
mulcavit, quod verbis ausus esset castigare cicaronem (5). "Plurima sunt,
Fuscine, et fama digna sinistra / et nitidis maculam haesuram figentia rebus,
/ quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes": ad taetra, quae
descripsimus, facinora hi Iuvenalis versus (6) aptissime quadrare videntur.
ORESTES CARBONERO
(1) Italice: "Uno, due, tre... stalla".
(2) Italice = fiamminghi; cfr Lexicon Recentis Latinitatis
vol. I p. 306.
(3) Hoc legi in hebdomadali libello, cui "Il venerd́ di
Repubblica" est index, in fasciculo die Aprilis sexto, anno MMVII edito.
(4) Adagia 3, 4, 2.
(5) Ambo ista facinora in hebdomadali libello, cui "Corriere
della Sera Magazine" est titulus, in tertio decimo anni MMVII fasciculo
strictim enarrantur.
(6) XIV, 1-3.