Si Hieronymus Mercuriale unum
illud opus composuisset, quod inscribitur ‘De arte gymnastica libri sex, in
quibus exercitationum omnium vetustarum genera, loca, modi, facultates et
quidquid denique ad corporis humani exercitationes pertinet diligenterque
explicatur. Opus non modo medicis, verum etiam omnibus antiquarum rerum
cognoscendarum et valetudinis conservandae studiosis admodum utile’ (quarta
editio Venetiis, apud Iuntas, MDCI), dignus utique esset qui summis medicis,
qui saeculo XVI floruerunt, adnumeretur. Cui viro, qui pridie Kal. Oct. a.
MDXXX in urbe Foro Livii (Italice: ‘Forlì’) natus est, praenomen Hieronymi
parentes Ioannes et Camilla Pungetti indiderunt quia sanctum Hieronymum cives
Forolivienses- saltem illis temporibus- venerari solebant. Postquam in
gymnasio Patavino philosophiae et medicinae studia non sine prospero successu
Mercuriale perfecerat, ad artem medicam excolendam adeo totum se dedidit, ut
brevi summos honores sit adeptus. Quibus ne indignus esse videretur, quae
antiqui medici Graeci et Romani scripserant, ea fere omnia legere coepit ut
suam ipsius doctrinam, a cottidiano medicinae exercendae usu non disiunctam,
in dies augeret. Mirum igitur non est si anno MDLXII ille veluti
Foroliviensium legatus ad Pium IV, Summum Pontificem, missus est. Septem annos
est Romae commoratus Hieronymus, qui cum Alexandro Farnese, patre purpurato,
tam firmo amicitiae vinculo se coniunxit, ut in illius viri domo sicut gratus
hospes acciperetur atque opus illud, cuius mentio supra facta est, omni
doctrina locupletissimum componeret. Sed antea Mercuriale librum conscripserat
de ratione, quam parentes in suis ipsorum liberis nutriendis adhibere oporteat;
cuius libri titulus: ‘Nomothelasmus seu ratio lactandi infantes’; ‘nomos’ est
lex seu ratio; ‘thelasmòs’ lactatio. Postea medicinae practicae docendae munus
explere coepit primum in universitate Patavina, deinde ex anno MDLXXXVII
Bononiae; quinquennio hac in urbe peracto se contulit Pisas, ubi medicinam
usque ad annum MDCIV docuit; reliquos vitae annos in urbe patria transegit.
Quoniam vero haud multi id tempus fuerunt, qui non solum in medicorum scriptis
docte explanandis, verum etiam consilio atque scientia aegrotos tam felicius
iuvarent sicut huic viro contingere solebat, accidit ut Maximilianus II ipse,
Romanorum imperator tunc gravi morbo laborans, Hieronymum arcessiverit. Qui
quidem vir, postquam valetudini meliori Maximilianum restituerat, non sine
multis cumulatus honoribus Patavium rediit. Adeoque crevit huius medici fama,
ut a non paucis principibus ingentem pecuniam promittentibus is vocaretur ad
suam ipsius in eorum aulis doctrinam peritiamque explendam. Sed otium
litterarium academicaque munera semper Hieronymus aulicis praetulit
emolumentis. Multos discipulos non solum Italos, sed etiam peregrinos docuit,
quorum nonnulli laudem sibi non mediocrem compararunt; quos inter Caspar
Bauhin (MDLX-MDCXXIV), anatomiae et botanicae magister Helvetius, prae ceteris
eminuit.
A mense Octobri a. MDCVI Hieronymus valetudinem suam improsperam esse
animadvertit; varia a nonnullis medicis iudicia de morbo, quo is laborabat,
facta sunt; quibus tamen viris doctis Mercuriale dixit se calculis renalibus
laborasse iussitque, postquam vita functus esset, quod accidit die nono mensis
Nov. a. MDCVI, per sui cadaveris sectionem investigaretur quo morbo vere
laborasset. Sectione facta, eum diagnosin rectissimam de se ipso praevidisse
agnoverunt medici; nam, renibus incisis, duo magni calculi aliisque
minutioribus commixti apparuerunt. Fuit Mercuriale vir summa doctrina
praeditus, quam et in disceptando adhibere valuit sicut e quodam commercio
epistulari patet, quod eum inter et Petrum Vettori, insignem philologum
Florentinum, anno MDLVII de Lucretii loco quodam ad Atheniensium pestilentiam
spectante (‘De rerum natura, L. VI, v. 1138 sq) et praecipue de versu 1152:
"morbida vis in cor maestum confluxerat aegris", habitum est. Nam in opere c.
t. ‘Petri Victorii ad Ioannem Cratonem, Thomam Rehdigerum et Hieronymum
Mercurialem epistolae, ex autographis nunc maximam parte editae’ (Vratislaviae,
MDCCCXXXII) vir Florentinus scribit "Thucydidis verba male a Lucretio
interpretata fuisse", adseverans vocem Graecam, quae est ‘kardìan’ quaeque
apud Thucydidem legitur (‘De bello Peloponnesiaco’, L. II, 49, 3), Latine
reddendam fuisse verbo, quod est ‘stomachus’. Hac autem voce Graeca raro
‘stomachum’ significari obicit Mercuriale, adserens ‘kardìan’ plerumque ad ‘os
ventriculi’ sive ‘cor’ referri debere atque a Thucydide ‘stomachos’ non
scriptum fuisse, quia hoc verbo saepius Graeci oesophagon seu gulam
significasse. Utut est hac de disceptatione philologica, ex ipsa tamen elucet
quam doctus Mercuriale fuerit etiam in scriptoribus Graecis Latinisque
interpretandis.
In libro praeterea, qui ‘Novum consilium de ratione discendi
medicinam aliasque disciplinas’ inscribitur quique opere Hieronymi continetur
hoc: ‘Opuscula aurea et selectiora, in quibus praeter alia, quae ad praxim in
re medica exercendam et ad uberiorem eruditionem comparandam plurimum
conferunt’ (a. MDCXLIV Venetiis, apud Iuntas edito), discipulos is hortatur
verbis hisce: "Vos admonere volo, ut si fieri potest auctores vetustiores
absque aliorum commentariis legatis, nimirum qui ingenia ad veritatem
indagandam pigriora reddere soleant. Excipiam unum Hippocratem, cuius
obscuritas atque brevitas eiusmodi est ut nisi Galeni commentariis aut
alicuius alterius probatioris aliqua ex parte levetur, animos lectorum nimis
defatiget ac nonnumquam deprimat.
Excipio etiam Avicennam" (haec verba
leguntur in Richardi Durling libro c. t. ‘Hieronymi Mercuriale De modo
studendi’, qui liber in commentariis quibus index ‘Osiris’, a. MCMXC, editus
est). Deque locis communibus, quos plerique discipuli magis magisque adhibere
solebant atque interdum nullo fulti prudenti iudicio, Mercuriale scribit haec:
"Alterum est, quod compendia haec et epitomas, quibus nonnulli sese brevi
artem docturos pollicentur, tamquam perniciem summam fugiatis. Scitis quid
dicat Galenus adversus illos, qui artem sex mensibus addisci posse
praedicebant. Homines certe ut scribit Aristoteles (secundo Rhetoricorum)
breviter addiscere amant, attamen brevitas et suis terminis circumscribitur,
quos nisi attingat, iam in vitium transit [...] Quoniam si principio
fundamenta debilia ac incerta iaciantur, quicquid ipsis superexstruitur
infirmum omnino atque incertum evadat necesse est". Eosque adulescentes, qui
arti medicae operam dare profitebantur, saepe admonere solebat ne
obliviscerentur "eum, qui in medicina excellere cupiat, philoponon, id est
laborum amatorem esse debere, neque ullis vigiliis ullisve curis esse
deterrendum" (R. Durling, ‘op. laud.’, pp. 190- 192).
Alia multa scripta composuit
Mercuriale, quorum non pauca edita sunt et a filio, cui praenomen Maximilianus
inditum est, et a discipulis quibusdam. Operibus igitur, quorum supra mentio
facta est, adicienda sunt haec: ‘Variarum lectionum libri quattuor’, qui et
hac aetate nostra lectu sunt digni, quippe qui gravissimas ex rebus medicis
depromptas disputationes contineant. Anno MDLXXXVIII ‘Opera Hippocratis Coi
quae exstant omnia’, quorum textui Graeco primus Mercuriale versionem Latinam
suam addiderat, is edenda curavit apud Iuntas, Venetiis. Alia Hieronymi
scripta, quorum saltem tituli memoratu esse digni videntur, sunt haec: ‘De
morbis cutaneis’; ‘De pestilentia’, cuius tamen morbi anno MDLXXVI in
Venetorum regione ingruentis erratam diagnosin fecit Mercuriale, putans morbum
illum nihil aliud esse nisi febrem omni periculo liberam; ‘De morbis
muliebribus’; ‘De morbis cutaneis et omnibus corporis humani excretionibus’;
‘De venenis et morbis venenosis tractatus’; ‘De compositione medicamentorum’;
‘Medicina practica, sive de cognoscendis, discernendis et curandis omnibus
corporis humani affectibus eorumque causis indagandis libri V’ (Francofurti ad
Moenum, a. MDCII), quo multa continentur etiam de morbo tunc a medicis
‘melancholia’ appellato quemque Hieronymus explicat ita: "Communiter
comprehendit omne delirium, quod sequitur vel febres vel alios morbos: proprie
autem significat vel discursum depravatum vel imaginationem depravatam vel
utrumque".
Et quoniam saepius feminae hoc morbo adfici solebant, ille addit
haec: "Causae internae fatuitatis et amentiae sunt frigidi humores, sive sint
pituitosi sive melancholici. Sexus quoque aliquid facit ad generationem huius
mali...mulieres magis, quam viri, hac aegritudine tentantur" (‘op. laud.’, L.
I, p. 27 et p. 51). Ceterum Iulius Caesar Claudini, medicus minime
spernendus, in libro c. t. ‘Responsiones et consultationes’ (Venetiis, a.
MDCVII), de melancholia scripsit haec: "Quod affectus melancholicus tum
frequentissime ingruat, ut iure communis calamitas omnibus hominibus sit
censendus" (consultatio n. 110).
Alia opera Mercuriale conscripsit quae, si
ipsorum tituli singillatim adnumerantur, haud minus quam triginta sunt. Ex
opere c. t. ‘Ars gymnastica’ (L. III, cap. 12) locum, qui est ‘De agitatione
per lectos pensiles et per cunas facta et de scimpodio’, exscribam hunc: "Lectulo
pensili simile aliud instrumentum veteres habuisse invenio, quod scimpodium
Latini appellarunt. Hoc licet nusquam appenderent, erat tamen vel lectus
parvus, vel quid in formam lecti pensilis constructum: atque ipso per urbes et
per vias tam viri quam mulieres gestabantur, ut Dion historicus demonstrat,
scribens, primo Augustum ac Tiberium in scimpodiis quandoque velli solitos,
cuiusmodi mulieres tempore suo gestabantur, secundo quod Severus, dum
Britanniam obiret, scimpodio undique obtecto ferebatur. Ceterum qualis huius
instrumenti figura exstiterit, haud satis constat: putandum est tamen sellam
fuisse ita fabricatam, ut lectum plumeum parvum caperet ita vinctum, ut
pendere videretur, in quo si non penitus saltim ex aliqua parte, qui
ferebantur, iacebant et undique, ne ab aeris iniuriis laederentur, cooperiri
poterant.
Hoc intellexisse meo iudicio videtur Iuvenalis, cum Crispinum
quendam mordens dicebat: ‘Qui dedit ergo tribus patruis aconita, vehatur/
pensilibus plumis atque illinc despiciat nos?’ (I, vv. 158-159)". Etiamsi
omnibus his in operibus - excepta scilicet ‘Ars gymnastica’- haud multa
inveniantur, quae novos medicinae progressus foverint, paene innumeros tamen
morborum eventus collegit Mercuriale et causas cuiusvis morbi tam accurate
explicare contendit, ut non inepte is veluti ‘Mercurii’ filius existimaretur,
sicut etiam ex Iani Victorii Rossi sive Iani Nicii Erythraei (MDLXXVII-
MDCXLVII) verbis patet his: "Quaenam tanta est vis ingenii, quod orationis
flumen, quae tanta dicendi facultas et copia, quae Hieronymi Mercurialis,
medici et philosophi, laudibus ex aequo respondeat? [...]
Ut autem nullae de
eo aliorum litterae loquantur, pulcherrimam eius ingenii famam, magis quam
aliqua eloquentissimi cuiusquam oratio exprimet operum multorum prope
divinitas, quorum exsequias nulla posteritas saeculorum aspiciet et
gymnasticorum in primis omnis notitia refertum, eruditionis thesaurus ac
doctorum hominum deliciae" (ex iani Nicii Erythraei opere c. t. ‘Pinacotheca
imaginum illustrium, doctrinae vel ingenii laude, virorum, qui, auctore
superstite, diem suum obierunt’, editio nova. Lipsiae, sumptibus Io. Frid.
Gleditschi. Anno MDCXCII, pp. 149- 151). Unde apparet Hieronymum Mercuriale
non modo apud viros eruditos propter summam, qua praeditus fuit, doctrinam
valuisse, sed etiam multos amicos sibi conciliasse non immemores bonae
valetudinis ob eius peritiam recuperatae. Iure igitur meritoque sub quadam
huius viri effigie leguntur haec: "Salve dilectum Phoebo caput, unice
Phoenix,/ Solque Asclepiadum, medicis celeberrime scriptis,/ Os idem pectusque
probum. Iam noverit orbis/ De facie, pridem fama usque ad sidera notum".
VICTORIVS CIARROCCHI