 |
LATINITAS Opus Fundatum in Civitate Vaticana
Latinitas Humanistarum
DE QVIBVSDAM TRAGOEDIIS
PATRVM SOCIETATIS IESV E CHRISTIANIS LITTERIS DEPROMPTIS
Si tragoedias a Patribus
Societatis Iesu saeculis XVI et XVII
conscriptas et apud discipulorum collegia datas inspicimus, facere non possumus quin eas, splendore orationis versuumque elegantia
singillatim perpensis, admiratione prosequamur.
Sicubi spiritus poeticus desideratur, haec tamen opera
documento sunt, quam diligenter assidueque Senecam tragicum, Terentium Plautumque patres lectitare soliti sint, neque latet meliores
poetas, Horatium nempe Vergilium et Ovidium, Prudentium ceterosque Christiani nominis vates,
Tacitumve historicum ab iis, cum
scriberent, in memoriam revocatos esse, ita ut Latinitas, quae ex his
operibus exstat, maxime varia doctissimaque, post quattuor elapsa saecula,
videatur(1). Placet mihi talia nunc tractanti nonnulla dramata attingere
quae e Christianis litteris de martyribus desumpta sunt, particulatim
ea quae in corpore Antverpiensi anno millesimo sescentesimo tricesimo
quarto foras data continentur (2).
Animadvertendum est in tragoedia e Christianis rebus desumpta martyrem quendam primas partes crebro agere; a sua ipsorum
Christiana conscientia martyres potius moveri quam fato
voluptatibusve esse obnoxios (quotiens enim Seneca in suas fabulas fatum
fatique vim induxit) (3); mortemque sibi ipsis valde expetere ea causa ut
fidem suam exhibeant, peccata luant, transmundanamque salutem
adipiscantur. Quo Sodalium Iesu tragoedias a tragoediis antiquorum differre licet affirmare, neque negari potest quin ab his recentioribus
fabulis dramatica poesis subsequentium temporum profecta sit, qualem
(ut clarissimos Francogallos scriptores saeculi XVII omittamus) in Alexandri
Manzoni tragoediis (ut extremus nostratium repetatur)
plane excultam esse videmus (4).
Unus tantum horum tragoediarum auctorum e saeculorum pulvere hactenus erutus esse videtur:
Bernardinum Stephonium dico, de
quo multa, quantum in his fere ignotis rebus fieri potest, his
proximis annis scripta sunt. Qua de causa quominus de eo agam abstinebo,
praecipuum locum Dionysio Petavio (Denis Petau) et Ludovico Cellotio (Louis
Cellot) natione Francogallis, in tractatione faciens.
Duas tantum tragoedias delibandas proponam, et ambas de rebus
Christianis in Perside actis; tertiam a Cellotio conscriptam,
cui index Sapor admonitus, ne
longior res sit, excludam. Corpus Anteverpiense complura opera complectitur quae sive e biblica narratione
sive ex actis Martyrum deprompta sunt. Mecum diu quaesivi cur Patres
Societatis Iesu e Francogallia orti res Persicas saepe
adhibuissent. Has, inquies, res adhibebant eo quod rerum exoticarum studio
afficiebantur et peregrinitatem adamabant. Sane quidem (5);
infitiandum tamen non est ineunte saeculo septimo decimo Gallorum reges publicas
rationes cum Persis habere coepisse (6) (anno nempe millesimo sescentesimo
duodetricesimo, biennio antequam Ludovici Cellotii Chosroes tragoedia, quam inspecturi sumus, seorsus a sylloge quam memoravimus,
typis primum excusa est); nonnullosque Francogallos monachos e Cucullatorum (vulgo "capuccini") familia penes Persarum regem
Abbas hospitio esse receptos qui res Europaeas (maxime artem
typographicam) docerent; regemque Gallorum ius patronatus obtinuisse
Catholicorum qui in Perside versarentur. Haec quoque fortasse
causa fuit cur Sodales Iesu natione Francogalli antiquarum rerum
Persicarum studium affectarent.
Dionysius Petavius (MDLXXXIII-MDCLII), summus theologus tam doctus fuit ut
Urbanus Papa VIII saepe eum Romam arcessere
studuerit, qui sibi praesto esset. Sed Ludovicus XIII, Gallorum rex, a
suis finibus numquam amoveri Petavium permisit, veritus ne quid detrimenti Francogallia caperet, si presbyter ille discessisset. Petavius,
vir de Latinis Graecisque litteris optime meritus, Synesii Cyrenensis
opera omnia Latine vertit. Praeterea Iuliani Apostatae, Epiphanio
interpretando operam dedit. Nitidus concinnusque in soluta oratione semper fuit
(7). Quem nitorem
facile in tragoediis quoque invenimus. inter quas ea cui titulus Usthazanes (scripta anno
MDCXXI), quamvis personarum affectus haud semper scite adumbrati sint neque rerum series
aut conexio causarum omnibus tragoediae locis legenti luculenter
pateat, tamen tum ob argumenti novitatem, tum ob ubertatem copiosae
orationis, digna videtur quae relegatur.
Ea aetate, cum Catholica Ecclesia, Tridentina conclusa
Synodo, renovari coepit, ecclesiastica historia apud nonnullos doctos
in pretio fuit. Quod quidem demonstrant, exempli causa, Caesaris
cardinalis Baronii sive Annales sive Martyrologium Romanum (8).
Ex quibus operibus argumentum Petavium ceterosque Sodales Iesu deprompsisse unde tragoedias conderent verisimile est
(9).
Attamen coniectare possumus Petavium, magna doctrina praeditum, quamvis
Baronius non
lateret, tamen a Sozomeno ipso rem repetisse (10).
Eum enim in tragoediae Argumento nominatim
commemorat.
Petavius uberius evolvit hanc rem sive a Sozomeno, sive a
Baronio traditam: Saporem II Persarum regem, Zoroastris asseclam, anno
trecentesimo quadragesimo tertio post Christum natum in Christianos qui ad regnum suum pertinerent asperrime consuluisse, ratum eos a
Constantinopolitano Imperatore stare; Simeonem episcopum
necari iussisse; Usthazanen aulicum suum, a quo ipse puer educatus
esset, Christianam fidem desertam iterum amplexum capite multavisse.
Tragoedia ex colloquio habito ab Usthazane cum sodali
Christiano, cui nomen Dathys, (quam personam Petavius ipse fingit),
initium sumit. Hoc colloquium (11),
qua expedita currit oratio, ob oculos habere par est (12), utpote cum auctor sub huius tragediae initio
suo ipsius ingenio indulserit, Senecae exemplar minus quam ceteri sodales Iesu
sectatus (13)..
Usthazanes
Quid huc, relicto Principe, errantem gradum (14) diversus urges, turba dum sacris frequens operata
(15) Procerum Solis, adstantem focis ambire Dominum gestit?
Dathys
Hoc ipsum est retro quod me retorsit, ne quid ex illa traham contage sceleris. Te quoque haud dispar, scio
(16), causa huc subegit.
Usthazanes Fateor: idem animus procul
fugere execranda sacra, nec coram pati ritus profanos. Quippe nec visu tenus polluere Christi in iura transcriptum genus
(17) fas esse didici. Quod tua dignum est fide et cui favemus numinis cultu, sapis. I, sequere, porro. Perge, melioris
tenax, dum vivis, animi
(18).
Perstet ambobus, precor acer suique similis, et numquam malis virtus fatiscat.
Dathys
Si quod in nobis situm est spondere certo liceat: aeternum sibi constabit.
Usthazanes
Hac nos mente venientem decet quemquam opperiri
turbinem et contra gradum firmare. Trepidat pectus atque horret tamen quo se minax procella et impulsus dabit irae aestuantis fervor. [...] Hucusque solis opibus infestus [sc. Sapores],
gravi pressit tributo, capita describens atrox in quaeque pretium. Verum, ubi exhaustis nequit excutere firmo pectore haerentem Deum iam mole aperta pugnat, exardet, fremit,
nec vetera tantum solitaque in nostrum gregem
supplicia renovat ac remetitur diu desueta terris generis exempla horridi. Parum hoc, parum est, nimiumque vulgaris notae
quod usitatum est, quaeritur sceleris novum nec cognitum orbi specimen. Et ne quod nefas desit furenti non rudem ad facinus virum urget minister sceleris, ac subdit faces:
hinc ille Domini caede pollutus sacer Hebraeus, exlex, advena, impostor, vagus
(19), gens orbe foto sparsa sine regno et lare suisque pulsa sedibus et nostris gravis. Inde alia regni maior Assyrii lues,
profanus ignis cultor arcani Magus
Stygiaque pollens arte. Sic gemina Sapor
peste efferatus gentis in caedem piae
grassatur. Et quas mentis etiamnum potens
nondum ille habebat, sive Threicii metu (20)
premebat intus, Principis totas modo
effundit iras. Sic ubi emissus foras
tandem reclusis prodit e caveis leo
propior furenti graditur et nondum furit
mox latera stimulis fossus, aut torti procul
crepitu excitatus verberis, cauda latus
stimulante vastos corpore excutiens toros
praeceps ruit, furitque nec sese capit (21).
Haud alia Regis pectora amborum ad nefas
insanus acuit livor. Heu, miseris salus
quaenam relicta est? Quis modus furiis erit?
Postea Sapores rex, poenas minitans, a fide
Christiana
Usthazanen absterrere conatur nec multum abest quin antiquus Saporis
nutricius a Christo desciscat. Sapores Christum Deo satum eundemque mortem passum agnoscere nequit (maius enim paradoxon quam ut regibus
probetur). Alternis versibus personae loquuntur, vel singuli versus binis partibus caesura divisis constant, ita ut altera pars personae
alteri adsignetur et dialogus expeditius fluat (22).
U. Hominem
Deumque partier haud fictum colo.
S. At ille
letho pressus infami perit.
U. Idemque
posthac vivus ad Superos redit.
S. Fixas
latronum medius extendit manus.
U. Iterum sub
auras morte calcata subit
S. Dubium
hoc; at illud luce perfectum palam est.
U. Humana
tantis emitur impensis salus.
S. Mihi is
salutem, quam sibi haud potuit, daret?
U. Potuit,
sed isto libuit eventu mori(23).
S.
Quem
nostra mergunt fata, nil hominem supra est.
U. Qui passus
eadem vicit, esse hominem nega.
S. Vulgata
temere rumor haec mendax iacis.
U. Expressa
quantis illa prodigiis fides!
S. Post fata
nulli patuit ad superos iter.
U. Morte ut
pateret praestitit Christus sua.
S. Cur ergo
nulli tot nece ex haustis patet?
U. Et hos sub
auras laeta restituet dies!
S. Spes est
futuri longa, praesentem fove.
U. Brevis
haec fugaxque. S.
Certa pro dubiis fero.
U. Fac certa
maneant: quantulo hoc spatio fruor.
S. Sero
aliquid aevi parte iam extrema novas?
U. Nulla est
honestis sera consiliis dies.
S. Quid acta
retro vita damnatur tibi?
U. Revocare
satius quam dare in praeceps pedem.
S. Consulere
tibimet iubeo. U.
Consultum est satis.
S. Sequere
imperantis iussa. U.
Qua fas est sequor.
S. Regum
extimesce sceptra. U.
Quod salva licet
pietate timeo.
S. Fors edoctus malo
quod facere sponte renuis, invitus dabis.
U. Quid ex
coacto premii et victo feres?
S. Dominum
esse me regemque, te famulum scies.
U. Novi
equidem. S. At hercle nosse te factis negas?
U. Men’te
negare Principem? S.
Ut ne sim facis
dum iussa refugis. U.
Facere quod possim impera.
S.
Tuo
imperare me tibi arbitrio doces?
U. Utrimque
dubius angor. Hinc mihi rex iubet,
Rex inde regum prohibet. E votis utri
parere fas sit statue...
In tragoediae actu IV
Usthazanen paenitet quod Christianam
fidem timore perculsus exuerit et Solem coram Sapore adoraverit
martyriumque futurus sanctus, velut "Christi pugilis" sibi exoptat
(24).
Ut sparsa levibus stipula vanescit Notis, ut gravida ventis bulla conceptis natat, summoque pelagi marmore undantis tumet
(25), mox fracta in aequor sidit; haud alia fluunt humana sorte. Quicquid invitus tuli,
hoc quicquid egi mortis attonitus metu. [...] turpi ruina sternor. Ut cecidi miser!
Vixque hoste pavidus terga conspecto dedi
(26). Pudet heu, pudet cessisse, sed pudeat licet, cessi. Quis ista labe maculatum eluet? [...]
...Criminis tanti notam mors expiabit sola: fundatur cruor largoque terram flumine exhaustus riget, ille aestuantes sceleris in poenam mei restinguet ignes. Ille et occlusa Styge
meritis negatam pandet ad superos viam. Pergam adeo, et ipsum aggrediar. Actutum foras, erumpere animus gestit. Haud parvo, scio, constabit istud. Qualis ardentes ciet Punicea tauros pila,
vel Lucas boves(27) ut torta saevas verbera irritant feras
patente Circo. Talis ad voces meas
immane quantum barbarus Princeps fremet. Sed perimat. Haec, haec una, si iubeat mori, merces abunde est. Nam quid in vitae est super
quare ipse lethum verear? In pretio mala est tot occupare morte, nec vitae bonis superesse. Tu me robore afflatum novo, olim rebellem, nunc tuum, si fas loqui est, accinge pugilem.
Da metu vacuum necis, da forte in hostem pectus...
Ludovicus Cellotius (MDLXXXVIII-MDCLVIII)
(28) in numerum maximorum sui temporis casuistarum merito est asciscendus.
Iansenii doctrinae maxime infensum eum Blasius Pascal in suis Provincialibus asperrima censura est prosecutus.
At ille exemplo fuit multis
qui tragoedias Francogallicas scripserunt.
Operae pretium est tragoediam cui titulus Chosroes inspicere,
qua Chosroes ille Persarum rex Parwiz (Victor) cognomento (DXC-DCXXVIII), gravissime cum copiis suis ab
Heraclio profligatus et a Syroe filio deinde interemptus in scaenam prodit. In hac
tragoedia Crucis reliquiae a Chosroe Ctesiphontem amandatae, suae sedi
deinde ab Heraclio restitutae silentio minime praetereuntur (29) (quod
quidem unum Cellotium induxisse ut de rebus Persicis scriberet
suspicari possis). Hoc opus inde ab initio Christianam religionem totum spirat.
Sanctus Anastasius martyr, a Chosroe martyrio affectus, de
coelo in terram delabitur qui efficiat ut Hormisdas, Chosrois pater, a filio
occisus consilium Chosrois interficiendi Syroi heredi subiciat.
Sanctus Anastasius Heraclium Christianum imperatorem (qui numquam in
scaenam inducitur) de Chosroe triumphantem magnis laudibus cumulat (30).
.....Heracli nimium diu
iam velitaris, quantus es, quantum potes
toto tyrannum corpore Imperi obrue.
Progredere. Posse Chosroen vinci negas?
Ego vici; et ingens esse quod bellum solet
moriendo vici. Macte, praelusi tibi (31)
Auguste. Non tu solus Ausonias agis
in bella turmas. Quicquid est coelo pium
tibi militamus. Ipse radiata caput
galea coruscus, candidis stabo undique
cataphractus armis: luce, romphaea, manu
pugnabo; vinces. Et Deo, et causa minor
timetur hostis qua moram fatis parat?
Etiamne dubia sustines fulmen manu
regnator orbis? Lentus in poenam dolor
sese ipse frangit? Ira pietatem vocat
iramque pietas librat? Evincet tamen
cui causa melior ...
Deinde Hormisdae umbram ab
Inferis evocat.
H. Quae me
execrandas pestis in terras rapit?
Videon’ mearum conscios fraudum polos?
An averna mecum defero? An populat recens
ignis medullas (32)?
Nulla supplicii quies
vel in orbe vivo? Crucior, uror quis vocat?
A. Ades umbra
miseri misera.
H. Tartara,
tartara
ubi estis? Ignes, tenebrae, avernales lacus,
hydri, cerastae, monstra, bufones, canes?
A. Te stare
iubeo.
H. Rapite me!
A. Christus
iubet!
H. Crudelis,
iniuste, impie, execrabilis!
A. Blasphema
loqueris.
H. Christus
insultat malis
abominandus. Nec satis miseri sumus
nisi et videmur?
A. Alia te
causa huc ciet.
H. Incumbe
capiti tota Styx. Quanta es, tege
supplicia.
A. Sta!
H.
Vae
Christe, quid merui male
novus ut vetustas augeat poenas dolor?
A. Responsa
fare!
H. Cogor, o
Christe, ardeo.
A. Pater
fuisti Chosrois?
H.
Quondam
pater.
A. In te
peremit perfidus?
H. Natus
patrem.
A. Haec te
severum poscit ultorem dies,
sume arma, notos perge furiali lares
excire motu: natus invadit patrem,
fratres trucidat frater: antiquum novo
superest furore crimen. At terre prius
et inauspicatum Chosroi spectrum obice,
si forte penetret triste, semianimi licet (33)
metanoea pectus. Nemo, dum spirat, Deo
ex asse periit. Caetera exequere ut lubet.
Fieri non poterat quin Cellotius Persarum
Aeschyli ac vel etiam Herodoti historiarum in ullam mentionem incideret. Nihil enim
aptius visum est quam Chosroen Xerxi comparare, eo quippe consilio ut magis impius
Graecae libertatis insidiatore raptor Sanctae Crucis haberetur. Quod quidem comprobat
Chorus qui primo actui finem imponit (Act. I vv. 182 et seqq. pag. 304 ). ...
... Ille autem Danaum terror, inhospita
calcat perpetuis aequora classibus,
captivumque ligat compede Bosphorum (34)
et luctante viam dat legionibus
natura per Athon. Scilicet ambigas
iratus vetitum rumpat iter Iovi,
iratone magis perveniat Iove?
Ergo ardentibus in mutua vulnera
concurrunt animis. Hic populantibus ( 35)
nunc delubra deum, nunc anathemata,
nunc auro rigidas effigies vorat
flammis teque soli qui meditullio
cortinam populis fatidicam moves.
At contra Arsaciae (36) saeva superbiae
frenat Iuppiter et quam comitantibus
nuper pressit humum tot populis gravis
Xerxes indecori nunc relegit fuga,
factus Cecropiis fabula matribus.
Et tu qui patrio sanguine lubrico
scandisti solium, prospera Chosroe
nondum fata times...?
Vices intenta vi dramatica volvi, maioremque poetam praebuisse
Cellotium dixerim quam Petavius se exhibuerit. Quod comprobant
hi versus, quos ultimos descripturus sum. In act. II sc. I Chosroen, regia dignitate paene deiectum, partas olim victorias
Solymaque a se
capta, scelerosa atque impia facta superbo animo recensentem Cellotius felici versu facit.
Tumida enim oratio hoc loco tumenti Chosrois
animo bene respondet. Versus imaginibus abundant. Crebrae miraeque
comparationes occurrunt et, quatenus fieri potuit, ab ipsius auctoris
ingenio potius quam a veterum imitatione exortae sunt (37).
...Casia cum pressi iuga
meque ante vasti presidem montis Deum
afflavit eos. Teste Solimaeos polo
aditus refregi, quique damnati caput
Christi pudendum Moria in truncum extulit,
ostentat almum Chosrois mundo decus.
Quod si restante vela corripiens Noto
Fortuna solitum lusit atque hostem meis
lactat ruinis, omnia in viles sciat
licuisse servos, Chosroem numquam attigit,
nec fas. Aprica sic ubi puro aethere
radiatur ilex, longa quam Nisae iugis
aluere saecla, vertice et senio supra
nemus omne regnat, sola quae faceret nemus.
Si per refusum lucis auratae iubar
frondator ictum librat (38) et crebra quatit
robur bipenni, laesa dat gemitum Dryas,
revolant volucres, hospitae et dulces fuga
nidos salutant, iamque succiso labat
infida trunco, mole iam tota iacens
metitur agrum; pondere insolito gemit
concussa tellus, reboat attonitum pecus,
invia fugaces antra vix capiunt feras.
At ille purus lucis interea nitor
immunis, irretectus et similis sui.
Et ipse totus quaque porrigitur solum,
quaque stetit olim stipes, atque hebetis quoque
ferrum securis integra illustrat face.
Sic clara procerum turba, regali micat
pretiosa radio: Martis incumbat furor,
trepidoque diram quicquid Arsacidum est, trahat
cladem tumultu, Chosroi rerum Deo
externa pereunt, ipse per ferrum meat
exsors pericli. Nempe cum laeta omnia
et quicquid usquam est praesidi, et gazam, et viros,
invida rapuerint fata, se reges habent.
Cellotius Chosroen maximam impietatem superbiamque prae se ferentem inducit quo clarior
Byzantinorum pietas eluceat. Quod
animum nostrum alliciat necesse est. Haec enim tragoedia opus quoddam sacrum dicendum est.
Negari autem non potest quin, si de
Chosroe fabulas saeculo XVII et XVIII post hanc exaratas examinemus,
eas religione expertes prorsus esse animadvertamus. Volventibus enim annis
Chosrois personam auctores cuilibet exotico tyranno cuiusvis
aetatis similem fecerunt, peculiaribus saepe oblitteratis rebus quae
de Chosroe rege e veteribus depromi possunt (39).
Uti patet ex multis locis hucusque allatis, has tragoedias
legentibus quasi audire licet e longinquo redditas voces eorum qui,
quattuor fere abhinc saecula, de gratia, de humana libertate, de fide
dilatanda servandaque ardenti animo disceptabant.
IACOBVS DALLA PIET À
(1) Multae tamen novae iuncturae in his tragoediis deprehendi
possunt. Sodales Iesu poeticum dicendi genus, quatenus fieri licuit, novaverunt.
(2) Selectae Patrum Societatis Iesu tragoediae ,
Antverpiae apud Ioan. Cnobrarum, MDCXXXIV (pars I, pars II).
(3) Ad orationis genus metricamque versificationem a patribus
Societatis adhibita investiganda, utilissima Caesaris Questa commentatio videtur
cui index Il modello Senecano nel teatro gesuitico (Lingua, metro, strutture)
in "Musica e storia" 7.1, 1999, pag.153180.
(4) Vide Bernardino
Stefonio, Crispus Tragoedia, a cura di
Lucia Strappini, Appendice paratestuale a cura di Luigi Trenti, Roma 1998, pagg.
XXIII-XXIV.
(5) Poetae scaenici saeculi XVII sive e Byzantinorum sive e
Saxanidum historia, utpote peregrinis truculentisque rebus referta, argumenta saepe
deprompserunt. Vide W. Benjamin Il
dramma barocco Tedesco, Torino, 1980,
pag. 51.
(6) Vide Encyclopaedia Iranica, sub voce France - Relation with Persia to 1789 Jean
Calmard, Vol. X, Bibliotheca Persica Press, New York-New York 2001, pag. 128.
(7) Vide Vita et
scripta Dyonisii Petavi a Philippo Alagambe et Nathan. Satuello recensita in Bibliotheca Scriptorum Societatis Jesu..
apud Apanta ta sozomena. Sancti
patris nostri Epiphanii Constantiae, sive Salaminis in Cypro, episcopi,
opera omnia in duos tomos distributa. Dionysius Petavius ... animadversionibus
illustravit. Cum indicibus necessariis, Coloniae MDCLXXXII, Tomus I (paginae numero carent); praeterea
De eloquentia latina saec. XVII-XVIII dialogus, auctore Helgo Nikitinski,
Neapoli in aedibus Vivarii MM, pp. 75-76.
(8) Martyrologium
Romanum ad novam Kalendarii rationem et Hecclesiasticae historiae veritatem restitutum,
Venetiis apud Marcum Zalterium, MDXCVII.
(9) Vide in Martyrologio Romano quae, quod ad diem XXI mensis
Aprilis, de Usthazane ceterisque ex Perside Martyribus referuntur, pagg.
174 75, Cfr. Baronii Annales, III pag. 451 (editionem
Venetiis anno MDCCVII impressam in promptu habui).
(10) Vide Sozomeni lib. II cap. 9, paragraphis 56-59, pagg. 955-960 in
Migne P.G. 67.
(11) Act. I, vv. 1-63; tomus II, pagg. 65-66.
(12) Orthographiam ad nostri temporis consuetudinem saepe
accommodavi, maiusculis praesertim litteris ex cuiuslibet versus initio sublatis.
(13) Hae enim tragodiae, ad Senecae rationem compositae, a
monologo saepe initium capiebant, quem persona caelo demissa vel ab inferis excitata
enuntiaret. Hic autem dialogus quasi quadam incitatione movetur.
(14) Seneca Phoen. : In recta quid deflectis errantem gradum.
(15) Horat. Carm.
3,14,6 : prodeat iustis operata sacris.
(16) Notetur oportet Petavium parataxin magis adhibuisse quam
Seneca solitus sit.
(17) Seneca Thyest.
13 : In quod genus transcribor...
(18) Horat. Carm. 3,3,1: Iustum et tenacem propositi virum.
(19) Aliquis Petavio Hebraeorum quasi quoddam odium
exprobraverit. Nemo tamen ignorat quam late tum temporis iniustis de causis id odium
patuerit. At noster, quod est agnoscendum, nihil aliud facit nisi Sozomeni,
Hebraeis
infensissimi scriptoris, vestigiis diligenter insistit. Confitendum quoque est minus invisos quam
Christianos Persarum regibus Hebraeos fuisse, utpote cum in
Constantinopolitanum
imperatorem numquam pronum animum prae se tulissent (Cfr. Josef Wiesehöfer, La Persia antica,
Bologna 2003, pag. 115).
(20) Intellege: metu Imperatoris Orientis.
(21) Haec comparatio, uti patet, e Vergilii Aen. XII, 49 deducta est.
Inflatior tamen magno poeta esse videtur.
(22) Act. I, vv. 344-381, pagg. 7273. Ad eundem modum Seneca nonnullos institutos dialogos in tragoediis ponit (e.g. in
Medea 156-175). Petavius huiuscemodi dialogos ampliores reddit.
(23) Iucundissimus hic versus videtur utpote qui utramque
Christi
naturam brevi comprehendat. Significat enim Christum Dei filium tantum fuisse ut mori homo
voluerit.
(24) Act. IV, vv. 9-46, pagg. 90-91.
(25) Verg. Aen. 10,208: spumant vada marmore verso.
(26) Seneca, Herc. O. 242
: sub rupe tigris hoste conspecto dedit.
(27) Seneca, Phaedra,
350-51: Amat insani/belua ponti Lucaeque boves.
(28) Vide Dictionnaire de biographie française,
tome huitième, Paris 1959, pag. 43; praeterea Théatre du XVII siecle I,
Paris, 1975, pag. 1330.
(29) Vide Act. III sc. V.
(30) Act. I. sc. I vv. 18-34, tomus II, pag. 300.
(31) Statius Achill.
1,19: magnusque tibi praeludit Achilles (Domitianum poeta laudibus extollit).
Baronium Cellotius prope ad litteram subiecisse
videtur. Scribit enim Baronius: Nos vero quae interea post illatam martyri necem miseranda
valde Cosrohi acciderint, hic ex Theophani Graecorum annalibus referamus. Victus a Martyre
Chosroes, iam facile superandus erat ab Imperatore, siquidem adversus eum pro Heraclio
pugnaturus Anastasius moriens exurrexit (ex Ann.,
VIII, p. 245, Venetiis MDCCX). De Chosroe Heraclioque Baronius fusius tractat neque
Georgium Pisidam ignorat, cuius
carmina in laudem Heraclii condita saeculo XVI ad exitum vergente primum edita
sunt.
(32) Ovidius, epist.
4,15: adsit et ut nostros animo fovet
igne medullas/figat sic animos in mea vota tuos. Quae Ovidius de Amore scripserat, ad infernorum poenas
Cellotius rettulit.
(33) Haec Catholicam doctrinam de vi poenitentiae in articulo
mortis adumbrare videntur. Quam vim Tridentina Synodus sanctam voluit (Sessio
XIV cap. VII).
(34) Aesch. Pers. 723: Darei umbra percontatur.
(35) Hic non de Apollinis templo Delphico agitur cui Persae, cum
in Graeciam irruissent, pepercerunt (vide Herodotum VIII, 3639), sed de delubro Apollini dicato (quantis ambagibus
Cellotius Apollinem innuerit mirum est: teque soli qui meditullio/cortinam populis fatidicam moves).
Cfr. Herodotus VIII,33.
(36) Cellotius
Arsacides Persarum reges cuiusvis aetatis,
Achaemenidis haud exceptis, appellat.
(37) Act. II sc. I, vv. 55-90, pag. 307-08.
(38) Cfr. Catullum 64,41:
non
falx attenuat frondatorum arboris umbram.
(39) Vide e.g. fabulam illam melicam cui titulus Siroe a Petro
Metastasio anno MDCCXXVI conscriptam.
|